Letters 126

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

126 To Marcian Augustus PL 54, 1069

(Congratulating him on the restoration of peace in Palestine.)

Gratias agit pro sedatis Palaestinae tumultibus, et restituto in suam sedem Juvenali Jerosolymitano; Dioscorum etiam ejusque sequaces Aegyptios perstringens.

LEO MARCIANO Augusto.

Geminis clementiae vestrae laetificatus alloquiis, cum debita gratiarum actione rescribo, gaudens de misericordia Dei, qui in virtutibus providentiae vestrae, et ad utilitatem Romanae reipublicae, et ad catholicae Ecclesiae pacem, gloriosissimum praesidium collocavit. Unde confido utramque hanc pietatis vestrae saluberrimam curam ita divinitus adjuvandam, ut plena tranquillitas et Christianae religioni et vestro tribuatur imperio. Quod ergo in provinciis Palaestinis plebes Dei ad unitatem sunt fidei revocatae, et compressis errantium motibus ad evangelicam apostolicamque doctrinam omnium, ut indicare dignamini, corda directa sunt, quodque fratri et coepiscopo meo Juvenali ad sacerdotii sui sedem tandem licuit, non jam resultante populo, sed desiderante, remeare, vestrae fidei opus, vestrae pietatis est fructus. Pro cujus augmento per omnes Christi Ecclesias concors multiplicatur oratio ut si qua adhuc apud Aegyptum caligo residet, quae nondum recepit radios veritatis, totius mundi precibus remedia illuminationis accipiat, et exsecrabilis Dioscori ultra contagiis non gravetur; nec in illo Dominicae oves imprudenti affectu personam diligant pastoralem, quem experti sunt saevissimum 1246 fuisse morum et fidei vastatorem. Et ideo in sancto et mirabili studio suo perseveret vestra clementia, ut si quid usquam aut aegrum invenitur aut turbidum, et sanitati reddatur et paci, quia dignum est ita vos praesidere rebus humanis, ut gaudeatis sacramentis servire divinis. Data quinto idus Januarii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.