Letters 133

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

133 From Proterius, Bishop of Alexandria, to Leo PL 54, 1084

(Upon the Easter difficulty of 455.)

Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem.

Piissimus et fidelissimus imperator noster Marcianus litteris ad nos nuper venerabilibus usus est, quibus asseruit aestimare quosdam non diligenter ascriptam diem festi paschalis, quae per octavam Indictionem futuram, Deo praestante, celebranda est. Verumtamen non velut a se commotus hoc indicavit, sed quia scripta tuae sanctitatis acceperit, et praecipiebat oportere nos causam diligenter inquirere adhibita nimis tenuissima scrutatione, quae multum sollicitudinis ac studii contineret. Quapropter negligendum non fuit quominus statim negotium ventilarem; quando ex illo jam tempore, quo commonitorium tuae venerationis accepi, plurimam curam rei hujus habuerim, nunc legales libros inspiciens, nunc antiquorum doctorum 1265 instituta contingens, ex quibus possibile est hujusmodi computum investigare solertius. Sumens etiam et centenalem cursum Paschae descriptum a beatissimo patre et episcopo nostro Theophilo, omnemque percurrens, ita reperi diligenter integreque compositum, ut quicumque ille sit, auctoritatem scripturae hujus quolibet modo reprehendere ac vituperare non possit. Erat enim inconsequens virum ita vigilantem Deoque charissimum, divinarum etiam ditatum scientia Scripturarum, in negotio tam magno ac necessario, praetermisso diligentiae labore potuisse delinquere. Sed forte, sicut tua sanctitas scribit, mendosi codicis aut librarii error est, et propterea nos oporteret diem sanctae illius festivitatis transferre, quod absit. Celebretur autem ita potius ut centenarius annorum cursus ejusdem beatissimi patris nostri et episcopi Theophili continet, qui antiquorum paginis omnino concordat, id est XXIX dies mensis Pharmuthi juxta Aegyptios, qui est VIII kal. Maias. Et nos enim, et tota Aegyptia regio, atque Orions universus, sic ipsum diem celebraturi sumus, Deo praestante.

Ut autem non arbitremur absolute quae nobis videntur scribere seu velle firmare, inseruimus etiam causas huic epistolae, quibus tua sanctitas forte aestimet non se debere reprehendere Aegyptiorum Ecclesiae veritatem, quae mater hujuscemodi laboris 1266 exstitit, diligenterque conscripsit. Olim quidem Dominus per Moysem tempus paschale significavit dicens: Custodi mensem novorum ; primum hunc esse pronuntians, sicut iterum dicit: Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni ; et: Facies Pascha Domino Deo tuo quarta decima die mensis primi . Sed qui haec per Moysem locutus est Dominus, plenitudo legis existens, quando dignatus est homo fieri, quinta sabbatorum XIV luna mensis primi in coenaculo cum discipulis pascha manducans, paulo post a Juda traditur, et sequenti die XV luna crucifigitur, id est VI feria, et ad inferos descendens, ac dispensationes salutis nostrae perficiens, vespere sabbati lucescente Dominico resurrexit a mortuis. In quo die lunam XVII primi mensis juxta Hebraeos exstitisse manifestum est. Nos ergo Christiani non solum XIV lunam in Pascha requirimus (hoc enim Judaei facientes sine festivitate sunt), sed etiam Resurrectionis diem Redemptoris nostri, qui est XVII luna praefati primi mensis novorum, sollicitius observamus. Quod si eodem modo plenilunium semper occurreret quinta sabbatorum, quando Salvator pascha cum discipulis manducavit, omne tolleretur ambiguum. Quia vero lunae circulus ad solis cursum inaequalis est, et XIV luna paschalis in die Dominico saepe contingit, non est autem possibile tunc festum celebrare, sed nec pridie, sabbato, luna XIII jejunium solvere, in septimanam 1267 sequentem differendum est. Maxime cum habeamus intra eam XV lunam, quando, sicut scripsit Apostolus, Pascha nostrum immolatus est Christus ; XIV namque luna primi mensis, juxta Hebraeos, ut superius dictum est, Jesus pascha typicum manducavit; sequenti vero sexta feria XV luna, ut ovis occisionis, cruci pro nobis affixus est, et vespere sabbati lucescente Dominico XVII luna resurrexit a mortuis.

Quia ergo in solemnitate futura paschali per octavam indictionem, XXII die Pharmuthi mensis novorum, qui est XV kalendas Maias, occurrit XIV luna die Dominico, in septimanam differre convenit subsequentem. Habentes enim intra eam triduanum mysterium, hoc est XV lunam, quando crucifixus est Christus, quartae decimae cohaerentem, necnon et sextam decimam, et sequentem decimam septimam, vicesimo quidem octavo die mensis Pharmuthi, qui est IX kalendas Maias, jejunia solvemus vespere sabbatorum, sequenti vero lucescente Dominico, die XXIX mensis ipsius Pharmuthi, qui est VIII kalendas Maias, 1268 festivitatem sincerissime celebrabimus.

Nam et priscis temporibus, si quando die Dominico luna XIV reperta est, in sequentem septimanam est dilata festivitas, sicut in octogesimo nono, et nonagesimo tertio anno a Diocletiani probatur imperio. Sic enim et tunc beatissimi Patres nostri fecisse declarantur. In octogesimo quidem nono anno ab imperio Diocletiani, superstite beatae memoriae patre nostro et episcopo Athanasio, cum luna XIV paschalis die XXVIII mensis Phamenoth, id est nono kalendarum Aprilium die provenisset, die Dominico, in subsequentem translatum est hebdomadem, ita ut quinta die mensis Pharmuthi, hoc est pridie kalendarum Aprilium celebraretur Pascha Dominicum. In nonagesimo autem tertio anno ab imperio ejusdem Diocletiani, cum luna XIV paschalis die XIV mensis Pharmuthi qui est V idus Aprilis, die Dominico contigisset, in sequentem item septimanam dilatio facta est, ita ut Dominicum Pascha die XXI mensis Pharmuthi, qui est XVI kalend. Maiar. solemniter ageretur. In centesimo quoque tertio anno ab imperio 1269 praefati Diocletiani, cum luna paschalis XIV Pharmuthi XXIII die, qui est XIV kalend. Maiar., esset die Dominico superventura, iterum septimana quaesita est, et Dominicum Pascha XXX die mensis ipsius Pharmuthi, qui est VII kalend. Maiar., constat esse celebratum, propter angustiam temporis imminentem. Item cum in centesimo sexagesimo anno a Diocletiani imperio XIV luna paschalis Pharmuthi XXIII die qui est XIV kalend. Maiar., occurrerit tertia feria septimanae, et Dominicum Pascha XXVIII die mensis ipsius Pharmuthi, qui est IX kalend. Maiar., nos celebrasse meminimus.

Necesse est igitur et in CLXXI anno a Diocletiani imperio, in futuro paschali festo indictionis octavae, 22 die Pharmuthi, qui est XV kalend. Maiar., luna XIV occurrente die Dominico, in proximam septimanam juxta praecedentem formam convenienter extendi, ut die XXIX mensis Pharmuthi, qui est VIII kalend. Maiar., Dominicum celebremus Pascha propter apprehendentem rursus angustiam, sicut patres nostri fecerunt, decimas quartas lunas occurrentes die Dominico, differentes. Nam si XXII die mensis Pharmuthi, qui est XV kalend. Maiar., luna XIV, sicut dixi saepius, occurrente die Dominico Pascha celebremus, inveniemur pridie, id est sabbato XXI die mensis ejusdem, qui est XVI kalend. Maiar., XIII luna tunc existente, non rite jejunia solvere. Nec enim in XIII luna comeditur 1270 Pascha. Unde quia XXII die mensis Pharmuthi, qui est XV kalend. Maiar., Dominico die XIV luna contingit, non autem convenit die Dominico jejunare, quia hoc Manichaeorum est proprium, consequens est in proximam tendere septimanam, intra quam, ut diximus, habemus et XV lunam, quando crucifixus est Dominus et XVI lunam, simul et XVII, quando resurrexit a mortuis: ita ut XXVIII die mensis Pharmuthi, qui est IX kalend. Maiar., vespere sabbati jejunia pro more solvamus, et sequenti Dominico, XXIX die mensis ipsius, qui est VIII kalend. Maiar., festum paschale celebremus.

Illud etiam necessario vobis innotescimus, quod et in futuro centesimo nonagesimo octavo anno ab imperio Diocletiani, XIV luna rursus occurrente XXIII die mensis Pharmuthi, qui est XIV kalend. Maiar., Dominicum Pascha XXX die mensis ipsius, qui est VII kalend. Maiar., Deo praestante celebrabitur.

Sed nonnulli subtilitatem paschalis computi forsitan ignorantes Judaicis seducti fabulis, aestimabunt nos in secundum mensem recedere, si festivitatem eatenus exigamus. Nescio prorsus unde hoc asserentes. Nam XIV luna ipsius mensis occurrente XXII die mensis Pharmuthi, qui est XV kal. Maiar., quomodo querelam sustinebimus, quod in secundo mense Pascha celebremus? Judaei namque ignorantes Dominum, tempus quoque Paschae ignorant. 1271 Unde saepius a primo mense recedunt, et in duodecimo mense Pascha celebrare aliquatenus nus arbitrantur. Sed beatissimi Patres nostri cyclum decemnovennalem certius affigentes, quem violari impossibile est velut crepidinem ac fundamentum et regulam, hunc eumdem decemnovennalem computum statuerunt, non juxta Judaeorum nunc indoctas atque ineptas actiones, neque secundum exterorum putativam fictamque prudentiam, sed secundum gratiam Spiritus sancti instituti, in revolutione saepe memorati decemnovennalis circuli decimas quartas paschales lunas diligentius annotarunt.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.