Letters 136

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

136 To Marcian Augustus PL 54, 1098

(Simultaneously with CXXXV., on the subject of his reconciliation with Anatolius.)

Cur Anatolio scribere intermiserit. -- II. Quibus conditionibus illi reconcilietur. --III. De Andrea ab archidiaconatu dejecto, et Juliano commendato. --IV. Ut Carosus monachus compescatur.

LEO episcopus MARCIANO Augusto.

Litterarum clementiae vestrae multiplex gratia debita a me veneratione suscepta est, et gratulanter agnovi quam piam curam Christianae religionis, ut consuevistis, 1280 habeatis; cum inter Domini sacerdotes eam vultis firmare concordiam, quae et universali Ecclesiae et divino apta sit cultui. Illa enim probabilis pax et charitas vera est, quam plenissime beatus apostolus praedicat dicens: Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta . Obsequens itaque et libenter assentiens sanctis vestrae pietatis hortatibus, fratris et coepiscopi mei Anatolii scriptis reciproco, ut debui, sermone respondi, qui cessationem alloquii mei suo silentio debuit imputare: cum ad litteras meas, quibus eum fraterna charitate monueram ut a reprehensibili ambitione discederet, ulterius respondere neglexit. Ego vero, qui apud illum tacui, clementiae vestrae pro pace universalis Ecclesiae quae essent profutura suggerere pro mea cura non destiti. Nam et vestra mansuetudo insinuationem meam tam libenter accepit, ut et semper rescribere dignaretur, et haec ageret ut quae nunc correcta sunt vestrae gloriae debeantur: quod tales nunc misit epistolas, quibus notabilem ambitus culpam aliis potius quam sibi assereret deputandam.

Agnoscat ergo, Auguste venerabilis, praedictus antistes quanto amplius humilitate quam elatione crescatur, et memor limitum paternorum salubritatem canonum ad pacem universalis Ecclesiae conditorum ea qua debet in posterum observatione custodiat; defensioni quoque catholicae fidei indesinenter invigilet, pro custodia Dominici gregis diligentes praetendat excubias, utatur in omnibus devotissimo vestrae pietatis auxilio, et si quid usquam sub catholico nomine hostilium fraudum latet, id prodendum gloriae vestrae instanter indaget. Qui enim sacrilegum errorem a longinquioribus quoque provinciis expulistis, et ad veritatis lucem contenebrata Palaestinorum corda revocastis, quomodo eum sub vestrae fidei radiis spirare patiemini? cum etiam per Aegyptum, Deo vos in omnibus adjuvante, celerius credamus omnes pravi dogmatis exstinguendas esse reliquias. Benigne enim his consulitis, quibus licentiam exsecrabilis erroris aufertis.

Gaudeo itaque, gloriose, quae perturbata fuerant esse composita; cum et memoria beati Flaviani in consolationem discipulorum ejus exeolitur, cum Andreas ab archidiaconi ministerio submovetur, cum 1281 postremo a sanctorum Patrum injuria temperatur, et a violandis canonibus abstinetur: ut regnum vestrum Christo regnante tranquillum, Christo defendente sit validum. Unde cum per omnia me clementiae vestrae parere delectet, fratris mei Anatolii charitatem toto corde scipio. Amabilem fidumque se praebeat, et ab ea quam illi spondeo charitate, nulla se deinceps varietate dissociet, eos sibi sincera affectione conjungens, quos catholicae fidei probavimus defensores. Habet in omnibus vestrae pietatis quod sequatur exemplum; maxime cum benignitatis vestrae adjuvetur auxilio. Suggestiones autem fratris et coepiscopi mei Juliani, quem pietati vestrae commendo, quaeso ut benignius, sicut facitis, audiatis. Hoc etiam fratri meo Anatolio proderit, si eum, quem pro catholico dogmate illic esse volui, dignanter habeatis.

Illud etiam, quod Constantinopolitanae Ecclesiae est saluberrimum, rogo, ut Carosus monachus nimis imperitus nimisque perversus, qui, ut comperi, multorum corda subvertit, sua venena, pietatis vestrae beneficio, ultra non exerat: ne ubi sancto mansuetudinis vestrae studio omnis pene haereticorum est conatus exstinctus, ibi per vilem ac reprobum damnatae perfidiae defensorem et fidei vestrae gloria, et synodalis violetur auctoritas. Datum quarto kalendas Junii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.