Letters 146
146 To Anatolius, Bishop of Constantinople PL 54, 1115
(Begging him to take precautions lest the change of Emperor should be made the occasion for fresh outbreaks of heresy.)
Haereticorum furore apud Alexandriam perpetrata in excidium Chalcedonensis synodi tendere ex occasione mortis Marciani imp. --II. Se ad Leonem Aug. pro servandis synodi decretis scripsisse.
LEO ANATOLIO episcopo.
Satis claret fraternitatis tuae sermone quem sumpsimus, quam piam et probabilem curam dolori Ecclesiarum omnium nuper impenderis, manifestando nobis quae apud Alexandriam in Christianae religionis 1303 opprobrium gesta didicisti, ut gloriosus et clementissimus imperator de prospiciendis remediis etiam meis precibus posceretur. Cujus quidem tam laudabilis fides et tam prompta devotio est, ut quae paci ecclesiasticae congruebant, sine intercessione cujusquam, sicut ipse indicas, sponte praestiterit, omnes haereticorum insidias repellendo; qui opportunitatem se invenisse temporis aestimabant, quo sanctae synodi Chalcedonensis decreta cassarent.
Sed gratias Deo, qui post excessum sanctae ac venerandae memoriae Marciani, talem principem omnium electione prospexit, ut in ejus virtutibus et Romana respublica, et religio Christiana gauderet. Secutus ergo tuae dilectionis hortatum, in quantum debui glorioso principi supplicavi, ne in pervasionem Alexandrinae Ecclesiae aliquid ulterius sibi possit haeretica audacia vindicare; sed nefariis ausibus salubri fine praefixo, et libertati ecclesiasticae consuleretur et paci. Superest, ut etiam fraternitas tua ex opportunitate praesentiae fidelissimi imperatoris animum studeat enixius deprecari de statutis sanctae synodi Chalcedonensis sine ulla retractatione servandis; cum ea, quae Deo aspirante decreta sunt, nulla se patiantur varietate corrumpi. In quem autem profectum hujus pietatis cura procedat, frequentibus tuae dilectionis litteris me debebis instruere, ut de sanctis clementissimi principis studiis pariter in Domino gloriemur. Datum quinto idus Julii, Constantino et Rufo consulibus.