Letters 147

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

147 To Julian, Bishop of Cos, and Aetius, the Presbyter PL 54, 1116

(Charging him to uphold the acts of Chalcedon, and to help in choosing a good successor to Proterius.)

De silentio conquestus curam ei Ecclesiae commendat. --II. Ut statuta synodi Chalcedonensis inconcussa permaneant, et Alexandriae catholicus episcopus eligatur.

1304 LEO JULIANO episcopo et AETIO presbytero A pari.

Quamvis dudum litteras tuae dilectionis acceperim, miror tamen eam rescribendi opportunitatem, qua frater Anatolius necessarie usus est, silentio praeteriisse, cum pro ratione temporis atque causarum crebriora oporteat esse colloquia. Ego sane praedicti fratris litteris de his plenius, quae apud Alexandriam haeretica temeritas gessit, edoctus, ad clementissimum principem scripsi, et pro statu Ecclesiae, sicut erat necessarium, supplicavi, ut rebus nimium perturbatis studium suae pietatis impendat. Unde sicut fratrem et coepiscopum nostrum Anatolium cohortatus sum, ita etiam dilectionem tuam admonere non desino, ut clementissimi principis fidem quantis opportunum fuerit precibus ambiatis, quem pro religionis catholicae munimento sponte jam quaedam praestitisse cognovimus; ut non difficilis apud eum sit actio, cujus voluntaria sollicitudine praevenimur.

Quod ergo in causa fidei principale est, incessabilibus suggestionibus obtinete, ut sanctae synodi Chalcedonensis statuta nullis haereticorum pulsentur insidiis, neque liceat quidquam de illa definitione convelli, quam ex inspiratione divina non dubium est per omnia evangelicis atque apostolicis consonare doctrinis. Tum illud omni assiduitate deposcite, ut Alexandrinae Ecclesiae status in antiquae fidei libertatem, refutata atque depulsa haereticorum obcaecatione, revocetur, per catholicorum scilicet sacerdotum providentiam, ut in locum sanctae memoriae Proterii probatissimus et de cujus fide nequeat dubitari, constituatur antistes; cui cum securitate concordiae communio sedis apostolicae praebeatur. Satis enim erit religioso principi gloriosum, si dispositionibus ipsius non solum tota respublica, sed etiam Dei Ecclesia sit quieta. Datum quinto idus Julii, Constantino et Rufo consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.