Libro I, lezione XIIIDE VERITATE ET FALSITATE IN OPPOSITIS PROPOSITIONIBUS SINGULARIBUS DE FUTURO IN MATERIA CONTINGENTI

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 9 · 18a27–18b26

Il testo di Aristotele

In his ergo et quae sunt et quae facta sunt necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse. In universalibus quidem universaliter, semper hanc quidem veram, illam vero falsam et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est. In his vero, quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse. Dictum est autem et de his. In singularibus vero et futuris non similiter.

Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse vel non esse: quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est. Utraque enim non erunt simul in talibus; nam si verum est dicere quoniam est album vel non album, necesse est esse album vel non album; et si est album vel non album, verum est affirmare vel negare; et si non est, mentitur; et si mentitur, non est. Quare necesse est, aut affirmationem aut negationem veram esse vel falsam. Nihil igitur neque est, neque fit, neque a casu, neque ad utrumlibet, nec erit, nec non erit; sed ex necessitate omnia et non utrumlibet: aut enim qui dicit verus est, aut qui negat; similiter enim vel fieret vel non fieret; utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet aut habebit.

Amplius, si est album nunc, verum erat dicere prius, quoniam erit album, quare semper verum fuit dicere quodlibet eorum, quae facta sunt, quoniam est vel erit. Quod si semper verum fuit dicere quoniam est vel erit, non potest hoc non esse vel non futurum esse; quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri, et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri; omnia ergo, quae futura sunt, necesse est fieri. Nihil igitur utrumlibet, neque casu erit: nam si casu, non ex necessitate.

At vero neque quoniam neutrum verum est contingit dicere, ut quoniam neque erit neque non erit: primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera: et cum haec sit falsa, contingit affirmationem esse non veram.

Ad haec si verum est dicere, quoniam album est et magnum, oportet esse utrumque; si vero erit cras, oportet esse cras; si autem neque erit neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum: oportebit enim neque fieri navale bellum, neque non fieri.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum textus.— 2. Iterantur tres divisiones propositionum secundum unitatem, qualitatem et quantitatem.— 3. His adduntur quarta divisio secundum tempus, prout nempe propositio est de praesenti, vel de praeterito, vel de futuro; et quinta secundum materiam, seu secundum habitudinem praedicati ad subiectum, ex qua diversa habitudine propositio est vel in materia necessaria sive naturali, vel in materia impossibili sive remota, vel in materia possibili sive contingenti.— 4. In enunciationibus de praesenti vel de praeterito, necesse est ut affirmatio vel negatio determinate sit vera vel falsa, quando propositiones contradictoriae opponuntur (Nempe quando praedicatum universaliter enunciatur de subiecto universali, vel praedicatur aliquid de subiecto singulari; non autem quando praedicatum non universaliter enunciatur de subiecto universali).— 5. Idem dicendum est, spectata materia, quoad enunciationes, quae sunt de futuro, dummodo sint de universalibus vel universaliter vel non universaliter sumptis. — 6. Quaestio: utrum in enunciationibus singularibus de futuro in materia contingenti necesse sit quod determinate una oppositarum sit vera et altera falsa.— 7. Solvitur quaestio negative, quia secus omnia essent ex necessitate. — 8. Processus rationis aristotelicae, ex qua concluditur triplex genus contingentium excludi ex opposita solutione quaestionis. — 9. Declaratur quod dictum est de triplici genere contingentium, quae proveniunt ex casu, ex electione et ex natura.— De eo quod est ex electione, scilicet aequaliter se habens ad esse et ad non esse, non potest determinate dici neque quod erit, neque quod non erit: secus non haberetur indifferentia ad utrumlibet; et consequenter non haberetur electio.— 10. Alia ratione confirmatur esse impossibile non fieri, quae futura sunt, et ideo omnia ex necessitate evenire, si ex propositionibus singularibus de futuro una esset determinate vera et altera falsa. Ratio est, quia ista duo sunt incompossibilia, quod aliquid vere dicatur esse et quod non sit. Si ergo ponitur verum esse id quod dicitur de praesenti vel de futuro, non potest esse quin illud sit praesens vel futurum. Sed quod non potest non fieri, necesse est fieri. Ergo omnia quae futura sunt necesse esset fieri, seu omnia ex necessitate evenirent. — 11. Dilucidatur eadem ratio declarando quomodo futura sunt in causis: nempe in causa agente ex necessitate; in causa inclinata ad effectum determinatum, a quo tamen producendo potest impediri; in causa indifferente et non determinata potius ad unum quam ad aliud.— 12. At vero, ex his non sequitur quod falsae sint propositiones de singularibus

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus determinavit de oppositione enunciationum et ostendit quomodo dividunt verum et falsum oppositae enunciationes; hic inquirit de quodam quod poterat esse dubium, utrum scilicet id quod dictum est similiter inveniatur in omnibus enunciationibus vel non. Et circa hoc duo facit: primo, proponit dissimilitudinem; secundo, probat eam; ibi: Nam si omnis affirmatio etc.

2. Circa primum considerandum est quod Philosophus in praemissis triplicem divisionem enunciationum assignavit, quarum prima fuit secundum unitatem enunciationis, prout scilicet enunciatio est una simpliciter vel coniunctione una; secunda fuit secundum qualitatem, prout scilicet enunciatio est affirmativa vel negativa; tertia fuit secundum quantitatem, utpote quod enunciatio quaedam est universalis, quaedam particularis, quaedam indefinita et quaedam singularis.

3. Tangitur autem hic quarta divisio enunciationum secundum tempus. Nam quaedam est de praesenti, quaedam de praeterito, quaedam de futuro; et haec etiam divisio potest accipi ex his quae supra dicta sunt: dictum est enim supra quod necesse est omnem enunciationem esse ex verbo vel ex casu verbi; verbum autem est quod consignificat praesens tempus; casus autem verbi sunt, qui consignantificant tempus praeteritum vel futurum. Potest autem 'accipi quinta divisio enunciationum secundum materiam, quae quidem divisio attenditur secundum habitudinem praedicati ad subiectum: nam si praedicatum per se insit subiecto, dicetur esse enunciatio in materia necessaria vel naturali; ut cum dicitur, homo est animal, vel, homo est risibile. Si vero praedicatum per se repugnet subiecto quasi excludens rationem ipsius, dicetur enunciatio esse in materia impossibili sive remota; ut cum dicitur, homo est asinus. Si vero medio modo se habeat praedicatum ad subiectum, ut scilicet nec per se repugnet subiecto, nec per se insit, dicetur enunciatio esse in materia possibili sive contingenti.

4. His igitur enunciationum differentiis consideratis, non similiter se habet iudicium de veritate et falsitate in omnibus. Unde Philosophus dicit, ex praemissis concludens, quod in his quae sunt, idest in propositionibus de praesenti, et in his quae facta sunt, idest in enunciationibus de praeterito, necesse est quod affirmatio vel negatio determinate sit vera vel falsa. Diversificatur tamen hoc, secundum diversam quantitatem enunciationis; nam in enunciationibus, in quibus de universalibus subiectis aliquid universaliter praedicatur, necesse est quod semper una sit vera, scilicet affirmativa vel negativa, et altera falsa, quae scilicet ei opponitur. Dictum est enim supra quod negatio enunciationis universalis in qua aliquid universaliter praedicatur, est negativa non universalis, sed particularis, et e converso universalis negativa non est directe negatio universalis affirmativae, sed particularis; et sic oportet, secundum praedicta, quod semper una earum sit vera et altera falsa in quacumque materia. Et eadem ratio est in enunciationibus singularibus, quae etiam contradictorie opponuntur, ut supra habitum est. Sed in enunciationibus, in quibus aliquid praedicatur de universali non universaliter, non est necesse quod semper una sit vera et altera sit falsa, quia possunt ambae esse simul verae, ut supra ostensum est.

5. Et hoc quidem ita se habet quantum ad propositiones, quae sunt de praeterito vel de praesenti: sed si accipiamus enunciationes, quae sunt de futuro, etiam similiter se habent quantum ad oppositiones, quae sunt de universalibus vel universaliter vel non universaliter sumptis. Nam in materia necessaria omnes affirmativae determinate sunt verae, ita in futuris sicut in praeteritis et praesentibus; negativae vero falsae. In materia autem impossibili, e contrario. In contingenti vero universales sunt falsae et particulares sunt verae, ita in futuris sicut in praeteritis et praesentibus. In indefinitis autem, utraque simul est vera in futuris sicut in praesentibus vel praeteritis.

6. Sed in singularibus et futuris est quaedam dissimilitudo. Nam in praeteritis et praesentibus necesse est quod altera oppositarum determinate sit vera et altera falsa in quacumque materia; sed in singularibus quae sunt de futuro hoc non est necesse, quod una determinate sit vera et altera falsa. Et hoc quidem dicitur quantum ad materiam contingentem: nam quantum ad materiam necessariam et impossibilem similis ratio est in futuris singularibus, sicut in praesentibus et praeteritis. Nec tamen Aristoteles mentionem fecit de materia contingenti, quia illa proprie ad singularia pertinent quae contingenter eveniunt, quae autem per se insunt vel repugnant, attribuuntur singularibus secundum universalium rationes. Circa hoc igitur versatur tota praesens intentio: Utrum in enunciationibus singularibus de futuro in materia contingenti necesse sit quod determinate una oppositarum sit vera et altera falsa.

7. Deinde cum dicit: Nam si omnis affirmatio etc., probat praemissam differentiam. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum ducendo ad inconveniens; secundo, ostendit illa esse impossibilia quae sequuntur; ibi: Quae ergo contingunt inconvenientia etc.-Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in singularibus et futuris non semper potest determinate attribui veritas alteri oppositorum; secundo, ostendit quod non potest esse quod utraque veritate careat; ibi: At vero neque quoniam etc. - Circa primum ponit duas rationes, in quarum prima ponit quamdam consequentiam, scilicet quod si omnis affirmatio vel negatio determinate est vera vel falsa ita in singularibus et futuris sicut in aliis, consequens est quod omnia necesse sit vel determinate esse vel non esse. Deinde cum dicit: Quare si hic quidem etc. vel, si itaque hic quidem, ut habetur in graeco, probat consequentiam praedictam. Ponamus enim quod sint duo homines, quorum unus dicat aliquid esse futurum, puta quod Socrates curret, alius vero dicat hoc idem ipsum non esse -futurum; supposita praemissa positione, scilicet quod in singularibus et futuris contingit alteram esse veram, scilicet vel affirmativam vel negativam, sequetur quod necesse sit quod alter eorum verum dicat, non autem uterque: quia non potest esse quod in singularibus propositionibus futuris utraque sit simul vera, scilicet affirmativa et negativa: sed hoc habet locum solum in indefinitis. Ex hoc autem quod necesse est alterum eorum verum dicere, sequitur quod necesse sit determinate vel esse vel non esse. Et hoc probat consequenter: quia ista duo se convertibiliter consequuntur, scilicet quod verum sit id quod dicitur, et quod ita sit in re. Et hoc est quod manifestat consequenter dicens quod si verum est dicere quod album sit, de necessitate sequitur quod ita sit in re; et si verum est negare, ex necessitate sequitur quod ita non sit. Et e converso: quia si ita est in re vel non est, ex necessitate sequitur quod sit verum affirmare vel negare. Et eadem etiam convertibilitas apparet in falso: quia, si aliquis mentitur falsum dicens, ex necessitate sequitur quod non ita sit in re, sicut ipse affirmat vel negat; et e converso, si non est ita in re sicut ipse affirmat vel negat, sequitur quod affirmans vel negans mentiatur.

8. Est ergo processus huius rationis talis. Si necesse est quod omnis affirmatio vel negatio in singularibus et futuris sit vera vel falsa, necesse est quod omnis affirmans vel negans determinate dicat verum vel falsum. Ex hoc autem sequitur quod omne necesse sit esse vel non esse. Ergo, si omnis affirmatio vel negatio determinate sit vera, necesse est omnia determinate esse vel non esse. Ex hoc concludit ulterius quod omnia sint ex necessitate. - Per quod triplex genus contingentium excluditur.

9. Quaedam enim contingunt ut in paucioribus, quae accidunt a casu vel fortuna. Quaedam vero se habent ad utrumlibet, quia scilicet non magis se habent ad unam partem, quam ad aliam, et ista procedunt ex electione. Quaedam vero eveniunt ut in pluribus; sicut hominem canescere in senectute, quod causatur ex natura. Si autem omnia ex necessitate evenirent, nihil horum contingentium esset. Et ideo dicit nihil est quantum ad ipsam permanentiam eorum quae permanent contingenter; neque fit quantum ad productionem eorum quae contingenter causantur; nec casu quantum ad ea quae sunt in minori parte, sive in paucioribus; nec utrumlibet quantum ad ea quae se habent aequaliter ad utrumque, scilicet esse vel non esse, et ad neutrum horum sunt determinata: quod significat cum subdit, nec erit, nec non erit. De eo enim quod est magis determinatum ad unam partem possumus determinate verum dicere quod hoc erit vel non erit, sicut medicus de convalescente vere dicit, iste sanabitur, licet forte ex aliquo accidente eius sanitas impediatur. Unde et Philosophus dicit in II De generatione quod futurus quis incedere, non incedet. De eo enim qui habet propositum determinatum ad incedendum, vere potest dici quod ipse incedet, licet per aliquod accidens impediatur eius incessus. Sed eius quod est ad utrumlibet proprium est quod, quia non determinatur magis ad unum quam ad alterum, non possit de eo determinate dici, neque quod erit, neque quod non erit. Quo-modo autem sequatur quod nihil sit ad utrumlibet ex praemissa hypothesi, manifestat subdens quod, si omnis affirmatio vel negatio determinate sit vera, oportet quod vel ille qui affirmat vel ille qui negat dicat verum; et sic 'tollitur id quod est ad utrumlibet: quia, si esset aliquid ad utrumlibet, similiter se haberet ad hoc quod fieret vel non fieret, et non magis ad unum quam ad alterum. Est autem considerandum quod Philosophus non excludit hic expresse contingens quod est ut in pluribus, duplici ratione. Primo quidem, quia tale contingens non excludit quin altera oppositarum enunciationum determinate sit vera et altera falsa, ut dictum est. - Secundo, quia remoto contingenti quod est in paucioribus, quod a casu accidit, removetur per consequens contingens quod est ut in pluribus: nihil enim differt id quod est in pluribus ab eo quod est in paucioribus, nisi quod deficit in minori parte.

10. Deinde cum dicit: Amplius si est album etc., ponit secundam rationem ad ostendendum praedictam dissimilitudinem, ducendo ad impossibile. Si enim similiter se habet veritas et falsitas in praesentibus et futuris, sequitur ut quidquid verum est de praesenti, etiam fuerit verum de futuro, eo modo quo est verum de praesenti. Sed determinate nunc est verum dicere de aliquo singulari quod est album; ergo primo, idest antequam illud fieret album, erat verum dicere quoniam hoc erit album. Sed eadem ratio videtur esse in propinquo et in remoto; ergo si ante unum diem verum fuit dicere quod hoc erit album, sequitur quod semper fuit verum dicere de quolibet eorum, quae facta sunt, quod erit. Si autem semper est verum dicere de praesenti quoniam est, vel de futuro quoniam erit, non potest hoc non esse vel non futurum esse. Cuius consequentiae ratio patet, quia ista duo sunt incompossibilia, quod aliquid vere dicatur esse, et quod non sit. Nam hoc includitur in significatione veri, ut sit id quod dicitur. Si ergo ponitur verum esse id quod dicitur de praesenti vel de futuro, non potest esse quin illud sit praesens vel futurum. Sed quod non potest non fieri idem significat cum eo quod est impossibile non fieri. Et quod impossibile est non fieri idem significat cum eo quod est necesse fieri, ut in secundo plenius dicetur. Sequitur ergo ex praemissis quod omnia, quae futura sunt, necesse est fieri. Ex quo sequitur ulterius, quod nihil sit neque ad utrumlibet neque a casu, quia illud quod accidit a casu non est ex necessitate, sed ut in paucioribus; hoc autem relinquit pro inconvenienti; ergo et primum est falsum, scilicet quod omne quod est verum esse, verum fuerit determinate dicere esse futurum.

11. Ad cuius evidentiam considerandum est quod cum verum hoc significet ut dicatur aliquid esse quod est, hoc modo est aliquid verum, quo habet esse. Cum autem aliquid est in praesenti habet esse in seipso, et ideo vere potest dici de eo quod est: sed quamdiu aliquid est futurum, nondum est in seipso, est tamen aliqualiter in sua causa: quod quidem contingit tripliciter. - Uno modo, ut sic sit in sua causa ut ex necessitate ex ea proveniat; et tunc determinate habet esse in sua causa; unde determinate potest dici de eo quod erit. - Alio modo, aliquid est in sua causa, ut quae habet inclinationem ad suum effectum, quae tamen impediri potest; unde et hoc determinatum est in sua causa, sed mutabiliter; et sic de hoc vere dici potest, hoc erit, sed non per omnimodam certitudinem. - Tertio, aliquid est in sua causa pure in potentia, quae etiam non magis est determinata ad unum quam ad aliud; unde relinquitur quod nullo modo potest de aliquo eorum determinate dici quod sit futurum, sed quod sit vel non sit.

12. Deinde cum dicit: At vero neque quoniam etc., ostendit quod veritas non omnino deest in singularibus futuris utrique oppositorum; et primo, proponit quod intendit dicens quod sicut non est verum dicere quod in talibus alterum oppositorum sit verum determinate, sic non est verum dicere quod non utrumque sit verum; ut si quod dicamus, neque erit, neque non erit; secundo, ibi: Primum enim cum sit etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima talis est: affirmatio et negatio dividunt verum et falsum, quod patet ex definitione veri et falsi: nam nihil aliud est verum quam esse quod est, vel non esse quod non est; et nihil aliud est falsum quam esse quod non est, vel non esse quod est; et sic oportet quod si affirmatio sit falsa, quod negatio sit vera; et e converso. Sed secundum praedictam positionem affirmatio est falsa, qua dicitur, hoc erit; nec tamen negatio est vera: et similiter negatio erit falsa, affirmatione non existente vera; ergo praedicta positio est impossibilis, scilicet quod veritas desit utrique oppositorum. Secundam rationem ponit; ibi: Adhuc si verum est etc. Quae talis est: si verum est dicere aliquid, sequitur quod illud sit; puta si verum est dicere quod aliquid sit magnum et album, sequitur utraque esse. Et ita de futuro sicut de praesenti: sequitur enim esse cras, si verum est dicere quod erit cras. Si ergo vera est praedicta positio dicens quod neque cras erit, neque non erit, oportebit neque fieri, neque non fieri: quod est contra rationem eius quod est ad utrumlibet, quia quod est ad utrumlibet se habet ad alterutrum; ut navale bellum cras erit, vel non erit. Et ita ex hoc sequitur idem inconveniens quod in praemissis.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

futuris in sensu coniunctivo, nempe quod utraque haec propositio sit falsa, hoc erit et hoc non erit: primo quidem quia sunt contradictoriae, quae non possunt esse simul falsae; deinde quia secus tolleretur id quod est ad utrumlibet.

α) Triplicem divisionem. Ita edd. P. et Ven. 1526; at tum hic tum in sequentibus non divisionem, sed differentiam habent edd. Venetae saeculi XV et codd. Et, differentiam, legendum esse videtur ex seq. n. 4. β) Ita in futuris sicut etc. - Cod. A corrupte legit: ita ut in futuris sit vel in praeteritis vel in praesentibus. — Et infra (In contingenti etc.) cum cod. B: sicut in praesentibus vel (et vel habet C) praeteritis. Denique addit: in indefinitis utraque pars eius est vera (sed eius expungitur, et in margine poni videtur simul)... (n. 6) est quaedam similitudo (et iterum similitudo, infra n. 10.) At similitudo est lectio erronea, ut patet ex contextu. — Codex vero B, ob recursum eorundem verborum, in praesentibus vel praeteritis, omittit verba, in indefinitis etc. et prosequitur: necesse est quod altera etc., ut in 6.

γ) Illa proprie ad singularia pertinent etc. — A: illa proprie... secundum universalium rationem. — Notandum quod nihil est adeo contingens, quin in se aliquid necessarium habeat, ut s. Thomas ait p. I, qu. LXXXVI, artic. III. Sicut hoc ipsum quod est, Socratem currere, in se quidem contingens est, quia Socrates et poterat non currere et potest a cursu cessare. Sed habitudo cursus ad motum non est contingens, sed necessaria: necessarium est enim Socratem moveri si currit; et ideo supposito, quod Socrates currat, non potest non verificari relatio illa necessaria et universalis, non secus ac generis ratio necessario verificatur in speciebus, et ratio speciei in individuis. Hinc contingentia dupliciter possunt considerari: uno modo secundum quod contingentia sunt; alio modo secundum quod in eis aliquid necessitatis invenitur

(Cf. loc. cit., et ib. Commentar. Card. Caietani). Quaestio igitur quae impraesentiarum movetur a s. Thoma, ut ipse explicite declarat, est de rebus contingentibus futuris prouti sunt contingentes, non autem de earum rationibus universalibus, secundum quas in ipsis contingentibus est aliquid necessarium. - Manifestum est autem quod vis quaestionis tota est in adverbio determinate, cum inquirit de veritate propositionum singularium de futuro in materia contingenti.

δ) Vel, si itaque hic quidem, ut habetur in graeco. Ergo in graeco exemplari quo utebatur, inquit Theodorus Vaitz, s. Thomas legebat non στε εἰ, sed εἰ γὰρ; quae est lectio codd. biblioth. Laurentianae et Marcianae, uti refert laudatus Auctor (Op. cit. p.I, pagg. 129 in notis, et 339 in scholiis). - In cod. A legitur: deinde cum dicit: si hic quidem etc. vel, si itaque haec, ut habetur in graeco.-B: deinde cum dicit, si itaque hic, probat etc. - D: si hic quidem... vel si itaque hic quidem. - E: si hic quidem... vel si itaque hoc quidem. - C habet integram lectionem Pianam, quam retinemus.

ε) Sequitur quod necesse sit quod etc. Ita edit. Piana cum D. -

Codd. ABCE legunt: sequetur de necessitate quod etc.; et est idem sensus, uti patet.

ζ) In singularibus propositionibus futuris. In codd. deest futuris: quod quidem non solum non est necessarium apponere, sed videtur etiam superfluum: nam generica est hoc loco sententia expressa (nempe non posse oppositas propositiones de singularibus esse simul veras), ad probandum quod immediate supra dictum est, scilicet quod neque etiam oppositae enunciationes de singularibus et futuris possunt esse simul verae.

η) Ista duo se convertibiliter consequuntur etc. Ita recte codd. - Edit. Piana omittit se, et non examussim reddit sensum de mutua consequutione propositionum et rerum, quam s. Thomas inculcat. - Cod. B: et ex hoc probat consequenter quod ista duo se convertibiliter sequuntur. - Cod. C: et hoc probat consequenter quod etc.

θ) Et hoc est quod manifestat consequenter etc. Haec lectio est codd. - Edd. P. et Ven.: et hoc est quod manifestat consequenter dicens: Nam si verum est dicere etc. Nam si verum est dicere quod album sit, ex necessitate etc. - Codd. AC: dicens quia si verum etc.

ι) Oportet quod vel ille qui affirmat vel ille qui negat dicat verum; et sic etc. Exponit hic s. Doctor verba illa Aristotelis: ἡ γὰρ ὁ φὰς ἀληθεύσει, ἡ ὁ ἀποφάς· ὁμοίως γὰρ etc. Porro Waitz lectioni ἀληθεύσει (verum dicet) praefert ἀληθεῦει (verum dicit). « Namque, ait, si legimus » ἀληθεύσει, non ex animo Aristoteles defendere videbitur sententiam, » quam ut refutaret veram esse posuit et suam fecit. Futurum tempus » ἀληθεύσει non aliter videtur explicari posse quam ita, ut Aristoteles di- » cat: -Si igitur ponimus praestitutum esse quid verum sit in rebus futu- » ris, quid falsum (quod equidem non concedo), aut qui affirmat, aut qui » negat recte dicet, hoc est aut affirmantem aut negantem recte dicere » concedendum erit. - Quoniam autem habuimus tempus praesens vs. 3 » et 5, quod longe maiorem vim habet, idem hic quoque retinere non du- » bitavimus » (Aristotelis Organon graece, Ed. cit., pag. 340). Ut ut sit de hac subtili interpretatione Waitz, mens Aristotelis manifesta est in utraque lectione, consentiente eodem Auctore. - Tum Boethius tum s. Thomas legunt ἀληθεῦει.

κ) Ad hoc quod fieret vel non fieret. Ita codd. omnes. - Ed. Piana cum Venetis edd.: ad hoc, fieri vel non fieri. Haec lectio sustineri potest; sed quia prima et magis expedita est quoad formam, et auctoritate nititur codd. sufficitur Pianae. - Cod. A omittit illa verba: quia si esset aliquid ad utrumlibet. Sed est mendum manifestum.

λ) Nihil enim differt etc. - Codd. ABC: in hoc enim (A: nihil etiam; C corrupte: in hic) differt id quod est in pluribus ab eo quod est semper et ex (A, de) necessitate, quod deficit in minori (A, in minori corrigitur in maiori) parte. Quae lectio non est acceptanda. Assignatur enim a s. Thoma ratio cur, remoto contingenti quod est ut in paucioribus, removeatur contingens quod est ut in pluribus: quae ratio est convenientia inter utrumque contingens. Extra igitur rem est lectio codd. ABC, per quam contingens non cum contingenti, sed cum necessario comparatur.

μ) Ut in secundo plenius dicetur. Cum Commentaria sua in II lib. non compleverit s. Thomas, lector inveniet in supplemento Caietani, lect. x, quae in s. Doctore desunt. - Post illa verba, quin illud sit praesens vel futurum, cod. B prosequitur: sed quia non potest non fieri impossibile idem significat etc. Et cod. C: sed quod non potest non fieri et quod impossibile est non fieri. Evidenter in hac secunda lectione desiderantur verba idem significat. Lectio autem cod. B est intricata et absurda.

ν) Sed quod sit vel non sit. Hanc lectionem omnium nostrorum codd. et ed. a sufficiamus lectioni Pianae: neque quod sit vel non sit, nempe, futurum. Sensus editionis Pianae est quod futurum, de quo est sermo, neque est determinate futurum, neque est determinate non futurum. Sensus codd. est quod futurum ipsum aut est futurum, aut non est futurum. Quod in sensu indeterminato seu disiunctivo et vi propositionis est verissimum, quia inter est futurum et non est futurum non datur medium. Nihilominus si membra disiunctionis absolute sumantur dici nequit quod alterutrum sit determinate futurum, vel quod sit determinate non futurum, ut editio Piana significat (Cf. lect. xv, n. 4). - Lectio tamen codd. magis placet ratione contextus; quia revera cum iam praemissum immediate fuerit quod nullo modo potest de aliquo eorum determinate dici quod sit futurum, inutile est repetere neque quod sit; sed inculcanda est veritas propositionis hypotheticae disiunctivae quod sit vel non sit, quam in n. seq. cum Aristotele late probat s. Thomas.

ξ) Quod sicut non est verum dicere etc. Ita legunt codd. DE - Cod. A legit: quod sicut non est verum dicere quod in talibus alterum oppositorum, nec si dicamus etc. - Codd. BC: quod sicut non est verum (B non verum) dicere quod in talibus alterum oppositorum sit verum, ut si dicamus etc. Vitiosae lectiones, quae tamen innuunt eam, quam integre exhibent codd. DE. - P. et Ven. edd.: quod non est verum dicere quod in talibus alterum oppositorum non sit verum, ut si di-

camus quod neque erit, neque non erit. Haec lectio Piana nulla ratione sustineri potest, quia contradicit eis, quae s. Thomas praemiserat ac probaverat supra quoad primam partem, et quoad alteram partem probat in hoc numero. Dixerat enim supra n. 7 quod Aristoteles primo ostendit quod in singularibus et futuris non semper potest determinate attribui veritas alteri oppositorum; et ad hoc probandum ordinantur rationes, quas s. Thomas late exponit codem n. 7 et seqq. Secundo dixerat ab Aristotele ostendi quod non potest esse quod in singularibus et futuris utrumque oppositorum veritate careat; et hoc probatur in hoc numero 12. Porro lectio codd. DE hanc divisionem servat, et adaequate ac ex ordine exhibet. At in Piana verba, non est verum dicere quod in talibus (nempe singularibus futuris) alterum oppositorum non sit ve-

rum contradicunt thesi probatae in numeris praecedentibus, scilicet quod non est verum quod in singularibus futuris alterum oppositorum sit determinate verum; deinde contradicunt thesi enunciate et probatae in hoc numero, nempe veritatem non omnino deesse in singularibus futuris utrique oppositorum. Ergo de veritate in ordine ad utrumque oppositorum sermo est, cum tamen Piana nonnisi de veritate unius oppositorum (alterum oppositorum) mentionem faciat, redeundo nempe ad primam thesim. Denique quae sequuntur (ut si dicamus etc.) sunt perspicua quidem in codd., sed in Piana vix ac ne vix quidem locum habent: etenim propositio neque erit, neque non erit, est de sensu coniunctivo, de utroque nempe oppositorum, et tamen Piana praemittit sensum disiunctivum, videlicet alterum oppositorum.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.