Libro I, lezione IVDE NOMINE

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 2 · 16a18–16b6

Il testo di Aristotele

Nomen igitur est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significativa, separata. In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione, quae est, equus ferus. At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis: in illis enim nullo modo pars significativa est; in his autem vult quidem, sed nihil significat separata: ut in eo quod est equiferus. Secundum placitum vero, quoniam naturaliter nomen nullum est, sed quando fit nota; nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullum est nomen. Non homo vero non est nomen. At vero nec positum est nomen, quo illud oporteat appellari, nam neque oratio, neque negatio est; sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. Catonis (Philonis) autem, vel Catoni (Philoni) et quaecumque talia sunt non nomina, sed casus nominis sunt. Ratio autem eius in aliis quidem eadem est, sed differt: quoniam cum est vel fuit vel erit adiunctum, neque verum, neque falsum est: nomen vero semper: ut Catonis (Philonis) est, vel non est, nondum enim aliquid verum dicit aut falsum.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Textus divisiones et subdivisiones.— 2. Definitio ideo dicitur terminus, quia rem definitam totaliter includit.— 3. In definitione nominis vox est per modum generis, ut distinguatur ab aliis sonis; significativa est prima differentia, qua nomen distinguitur a vocibus non significantibus.— 4. Obiectio. Videtur quod non vox sed signum sit genus assumendum in definitione nominis.— 5. Solvitur obiectio. Quamvis signum posset assumi ut genus nominis, tamen quia nomen significat formam accidentalem ut concretam materiae, seu subiecto, convenientius ponitur ut genus res naturalis, scilicet vox.— 6. Additur altera differentia secundum placitum, qua nomen distinguitur a vocibus naturaliter significantibus.— 7. Tertia differentia sine tempore qua nomen distinguitur a verbo.— Dubium quoad tertiam differentiam solvitur, tria distinguendo circa tempus: rem quamdam; id quod tempore mensuratur, nempe motum (secundum prius et posterius) in quo consistunt actio et passio; ac denique ipsam habitudinem temporis mensurantis. Nomen potest significare tempus primo modo acceptum; secundo sensu tempus significatur per verbum; tertio modo per adverbium (Cf. lect. v, n. 7).— 8. Denique quarta et ultima differentia, qua nomen distinguitur ab oratione, est quod pars nominis non significat separata a suo toto, quod est ipsum nomen.— 9. Manifestatur quarta differentia in nominibus compositis: unum nomen quamvis compositum ponitur ad significandum unum conceptum simplicem; et ideo pars nominis compositi si separata significaret, significaret partem illius conceptus simplicis: quod esse non potest.— 10. Attamen in nominibus simplicibus pars separata non significat neque realiter neque apparerter; sed pars in nominibus compositis aliquid non quidem realiter, sed apparerter videtur significare: quia licet nomen compositum significet conceptum simplicem, tamen a conceptu composito imponitur (Cf. lect. VI, n. 6.).— 11. Manifestatur secunda differentia nominis (significativum secundum placitum): quia nullum nomen est naturaliter (Cf. lect. II, n. 8).— 12. Tres sententiae de nominum significatione: duae extremae; quarum una absolute negat, altera absolute affirmat naturalem nominum significationem. — Sententia media negans significationem nominum esse a natura, sed affirmans nominum significationem congruere naturis rerum. — 13. Dictiones quae a negatione imponuntur, et quae appellari solent infinitae, nomina dici nequeunt propter indeterminationem significationis. Nomina enim significant aut aliquam naturam determinatam, aut personam determinatam, aut utramque determinate. — 14. Solus nominativus dicitur principaliter nomen, quia per ipsum facta est impositio nominis ad aliquid significandum. — 15. Nomen in recto cum verbo substantivo adiunctum, semper significat verum vel falsum, quod non contingit de nomine in casu obliquo. — 16. Solvitur obiectio. Praemissa (in principio textus) definitio nominis non simpliciter convenit neque nomini infinito, neque casibus nominis.— Est corollarium praecedentium.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus determinavit de ordine significationis vocum, hic accedit ad determinandum de ipsis vocibus significativis. Et quia principaliter intendit de enunciatione, quae est subiectum huius libri; in qualibet autem scientia oportet praenoscere a principia subiecti; ideo primo, determinat de principiis enunciationis; secundo, de ipsa enunciatione; ibi: Enunciativa vero non omnis etc. Circa primum duo facit: primo enim, determinat principia quasi materialia enunciationis, scilicet partes integrales ipsius; secundo, determinat principium formale, scilicet orationem, quae est enunciationis genus; ibi: Oratio autem est vox significativa etc. Circa primum duo facit: primo, determinat de nomine, quod significat rei substantiam; secundo, determinat de verbo, quod significat actionem vel passionem procedentem a re; ibi: Verbum autem est quod consignificat tempus etc. Circa primum tria facit: primo, definit nomen; secundo, definitionem exponit; ibi: In nomine enim quod est equiferus etc.; tertio, excludit quaedam, quae perfecte rationem nominis non habent, ibi: Non homo vero non est nomen.

2. Circa primum considerandum est quod definitio ideo dicitur terminus, quia includit totaliter rem; ita scilicet, quod nihil rei est extra definitionem, cui scilicet definitio non conveniat; nec aliquid aliud est infra definitionem, cui scilicet definitio conveniat.

3. Et ideo quinque ponit in definitione nominis. Primo, ponitur vox per modum generis, per quod distinguitur nomen ab omnibus sonis, qui non sunt voces. Nam vox est sonus ab ore animalis prolatus, cum imaginatione quadam, ut dicitur in II De anima. Additur autem prima differentia, scilicet significativa, ad differentiam quarumcunque vocum non significantium, sive sit vox litterata et articulata, sicut biltris, sive non litterata et non articulata, sicut sibilus pro nihilo factus. Et quia de significatione vocum in superioribus actum est, ideo ex praemissis concludit quod nomen est vox significativa.

4. Sed cum vox sit quaedam res naturalis, nomen autem non est aliquid naturale sed ab hominibus institutum, videtur quod non debuit genus nominis ponere vocem, quae est ex natura, sed magis signum, quod est ex institutione; ut diceretur: Nomen, est signum vocale; sicut etiam convenientius definiretur scutella, si quis diceret quod est vas ligneum, quam si quis diceret quod est lignum formatum in vas.

5. Sed dicendum quod artificialia sunt quidem in genere substantiae ex parte materiae, in genere autem accidentium ex parte formae: nam formae artificialium accidentia sunt. Nomen ergo significat formam accidentalem ut concretam subiecto. Cum autem in definitione omnium accidentium oporteat poni subiectum, necesse est quod, si qua nomina accidens in abstracto significant quod in eorum definitione ponatur accidens in recto, quasi genus, subiectum autem in obliquo, quasi differentia; ut cum dicitur, simitas est curvitas nasi. Si qua vero nomina accidens significant in concreto, in eorum definitione ponitur materia, vel subiectum, quasi genus, et accidens, quasi differentia; ut cum dicitur, sinum est nasus currus. Si igitur nomina rerum artificialium significant formas accidentales, ut concretas subiectis naturalibus, convenientius est, ut in eorum definitione ponatur res naturalis quasi genus, ut dicamus quod scutella est lignum figuratum, et similiter quod nomen est vox significativa. Secus autem esset, si nomina artificialium acciperentur, quasi significantia ipsas formas artificiales in abstracto.

6. Tertio, ponit secundam differentiam cum dicit: Secundum placitum, idest secundum institutionem humanam a beneplacito hominis procedentem. Et per hoc differt nomen a vocibus significantibus naturaliter, sicut sunt gemitus infirmorum et voces brutorum animalium.

7. Quarto, ponit tertiam differentiam, scilicet sine tempore, per quod differt nomen a verbo. - Sed videtur hoc esse falsum: quia hoc nomen dies vel annis significat tempus. - Sed dicendum quod circa tempus tria possunt considerari. Primo quidem, ipsum tempus, secundum quod est res quaedam, et sic potest significari a nomine, sicut quaelibet alia res. Alio modo, potest considerari id, quod tempore mensuratur, in quantum huiusmodi: et quia id quod primo et principaliter tempore mensuratur est motus, in quo consistit actio et passio, ideo verbum quod significat actionem vel passionem, significat cum tempore. Substantia autem secundum se considerata, prout significatur per nomen et pronomen, non habet in quantum huiusmodi ut tempore mensuretur, sed solum secundum quod subiicitur motui, prout per participium significatur. Et ideo verbum et participium significant cum tempore, non autem nomen et pronomen. Tertio modo, potest considerari ipsa habitudo temporis mensurantis; quod significatur per adverbia temporis, ut cras, heri et huiusmodi.

8. Quinto, ponit quartam differentiam cum subdit: Cuius nulla pars est significativa separata, scilicet a toto nomine; comparatur tamen ad significationem nominis secundum quod est in toto. Quod ideo est, quia significatio est quasi forma nominis; nulla autem pars separata habet formam totius, sicut manus separata ab homine non habet formam humanam. Et per hoc distinguitur nomen ab oratione, cuius pars significat separata; ut cum dicitur, homo iustus.

9. Deinde cum dicit: In nomine enim quod est etc., manifestat praemissam definitionem. Et primo, quantum ad ultimam particulam; secundo, quantum ad tertiam; ibi: Secundum vero placitum etc. Nam primae duae particulae manifestae sunt ex praemissis; tertia autem particula, scilicet sine tempore, manifestabitur in sequentibus in tractatu De verbo. Circa primum duo facit: primo, manifestat propositum per nomina composita; secundo, ostendit circa hoc differentiam inter nomina simplicia et composita; ibi: At vero non quemadmodum etc. Manifestat ergo primo quod pars nominis separata nihil significat, per nomina composita, in quibus hoc magis videtur. In hoc enim nomine quod est equiferus, haec pars ferus, per se nihil significat sicut significat in hac oratione, quae est equus ferus. Cuius ratio est quod unum nomen imponitur ad significandum unum simplicem intellectum; aliud autem est id a quo imponitur nomen ad significandum, ab eo quod nomen significat; sicut hoc nomen lapis imponitur a laesione pedis, quam non significat: quod tamen imponitur ad significandum conceptum cuiusdam rei. Et inde est quod pars nominis compositi, quod imponitur ad significandum conceptum simplicem, non significat partem conceptionis compositae, a qua imponitur nomen ad significandum. Sed oratio significat ipsam conceptionem compositam: unde pars orationis significat partem conceptionis compositae.

10. Deinde cum dicit: At vero non etc., ostendit quantum ad hoc differentiam inter nomina simplicia et composita, et dicit quod non ita se habet in nominibus simplicibus, sicut et in compositis: quia in simplicibus pars nullo modo est significativa, neque secundum veritatem, neque secundum apparentiam; sed in compositis vult quidem, idest apparentiam habet significandi; nihil tamen pars eius significat, ut dictum est de nomine equiferus. Haec autem ratio differentiae est, quia nomen simplex sicut imponitur ad significandum conceptum simplicem, ita etiam imponitur ad significandum ab aliquo simplici conceptu; nomen vero compositum imponitur a composita conceptione, ex qua habet apparentiam quod pars eius significet.

11. Deinde cum dicit: Secundum placitum etc., manifestat tertiam partem praedictae definitionis; et dicit quod ideo dictum est quod nomen significat secundum placitum, quia nullum nomen est naturaliter. Ex hoc enim est nomen, quod significat: non autem significat naturaliter, sed ex institutione. Et hoc est quod subdit: Sed quando fit nota, idest quando imponitur ad significandum. Id enim quod naturaliter significat non fit, sed naturaliter est signum. Et hoc significat cum dicit: Illitterati enim soni, ut ferarum, quia scilicet litteris significari non possunt. Et dicit potius sonos quam voces, quia quaedam animalia non habent vocem, eo quod carent pulmone, sed tantum quibusdam sonis proprias passiones naturaliter significant: nihil autem horum sonorum est nomen. Ex quo manifeste datur intelligi quod nomen non significat naturaliter.

12. Sciendum tamen est quod circa hoc fuit diversa quorumdam opinio. Quidam enim dixerunt quod nomina nullo modo naturaliter significant: nec differt quae res quo nomine significentur. Alii vero dixerunt quod nomina omnino naturaliter significant, quasi nomina sint naturales similitudines rerum. Quidam vero dixerunt quod nomina non naturaliter significant quantum ad hoc, quod eorum significatio non est a natura, ut Aristoteles hic intendit; quantum vero ad hoc naturaliter significant quod eorum significatio congruit naturis rerum, ut Plato dixit. – Nec obstat quod una res multis nominibus significatur: quia unius rei possunt esse multae similitudines; et similiter ex diversis proprietatibus possunt uni rei multa diversa nomina imponi. Non est autem intelligendum quod dicit: Quorum nihil est nomen, quasi soni animalium non habeant nomina: nominantur enim quibusdam nominibus, sicut dicitur rugitus leonis et mugitus bovis; sed quia nullus talis sonus est nomen, ut dictum est.

13. Deinde cum dicit: Non homo vero etc., excludit quaedam a nominis ratione. Et primo, nomen infinitum; secundo, casus nominum; ibi: Catonis autem vel Catoni etc. Dicit ergo primo quod non homo non est nomen. Omne enim nomen significat aliquam naturam determinatam, ut homo; aut personam determinatam, ut pronomen; aut utrumque determinatum, ut Sortes. Sed hoc quod dico non homo, neque determinatam naturam neque determinatam personam significat. Imponitur enim a negatione hominis, quae aequaliter dicitur de ente, et non ente. Unde non homo potest dici indifferenter, et de eo quod non est in rerum natura; ut si dicamus, chimaera est non homo, et de eo quod est in rerum natura; sicut cum dicitur, equus est non homo. Si autem imponeretur a privatione, requireret subiectum ad minus existens: sed quia imponitur a negatione, potest dici de ente et de non ente, ut Boethius et Ammonius dicunt. Quia tamen significat per modum nominis, quod potest subiici et praedicari, requiritur ad minus suppositum in apprehensione. Non autem erat nomen positum tempore Aristotelis v sub quo huiusmodi dictiones concluderentur. Non enim est oratio, quia pars eius non significat aliquid separata, sicut nec in nominibus compositis; similiter autem non est negatio, id est oratio negativa, quia huiusmodi oratio superaddit negationem affirmationi, quod non contingit hic. Et ideo novum nomen imponit huiusmodi dictioni, vocans eam nomen infinitum propter indeterminatem significationis, ut dictum est.

14. Deinde cum dicit: Catonis autem vel Catoni etc., excludit casus nominis; et dicit quod Catonis vel Catoni et alia huiusmodi non sunt nomina, sed solus nominativus dicitur principaliter nomen, per quem facta est impositio nominis ad aliquid significandum. Huiusmodi autem obliqui vocantur casus nominis: quia quasi cadunt per quamdam declinationis originem a nominativo, qui dicitur rectus eo quod non cadit. Stoici autem dixerunt etiam nominativos dici casus: quos grammatici sequuntur, eo quod cadunt, idest procedunt ab interiori conceptione mentis. Et dicitur rectus, eo quod nihil prohibet aliquid cadens sic cadere, ut rectum stet, sicut stilus qui cadens ligno infigitur.

15. Deinde cum dicit: Ratio autem eius etc., ostendit consequenter quomodo se habeant obliqui casus ad nomen; et dicit quod ratio, quam significat nomen, est eadem et in aliis, scilicet casibus nominis; sed in hoc est differentia quod nomen adiunctum cum hoc verbo est vel erit vel fuit semper significat verum vel falsum: quod non contingit in obliquis. Signanter autem inducit exemplum de verbo substantivo: quia sunt quaedam alia verba, scilicet impersonalia, quae cum obliquis significant verum vel falsum; ut cum dicitur, poenitet Sortem, quia actus verbi intelligitur ferri super obliquum; ac si diceretur, poenitentia habet Sortem.

16. Sed contra: si nomen infinitum et casus non sunt nomina, inconvenienter data est praemissa nominis definitio, quae istis convenit. – Sed dicendum, secundum Ammonium, quod supra communius definit nomen, postmodum vero significationem nominis arctat subtrahendo haec a nomine. – Vel dicendum quod praemissa definitio non simpliciter convenit his: nomen enim infinitum nihil determinatum significat, neque casus nominis significat secundum primum placitum instituentis, ut dictum est.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

a) Oportet praenoscere. Eligo hanc lectionem codd. AE, quia vere respondet menti s.Thomae, ut patet ex lect. II super lib. I Poster.: Necesse est quod antequam habeatur cognitio conclusionis, cognoscatur aliquo modo subiectum et passio. Et lect. I: Omnis... disciplinae acceptio ex praeexistente cognitione fit.— Cod. D legit praecognoscere; et est lectio eiusdem sensus. — Edit. Piana habet noscere; cod. B legit cognoscere. Vera utraque lectio, sed non melior: non enim s. Thomas vult hic indicare simplicem cognitionem, sed inculcare per illa verba intendit huius cognitionis ordinem, nempe praenotionem.— Cod. C omittit verba, quae est subiectum huius libri etc., usque ad illa de principiis inclusive.

β) Cui scilicet definitio non conveniat. Haec verba usque ad illa inclusive infra definitionem, desiderantur in cod. C. Sed manifestum est quod error irrepsit ex recursu eorumdem verborum definitionem cui scilicet. - Quae vero in hoc numero habentur, Aegidius explicat per haec verba: « Notat hic Expositor (S. Thomas) quod definitio vocatur terminus, secundum Philosophum in libro Posteriorum. Nam sicut terminus continet illud quod est de proprio, et dimittit illud quod est de alieno; ita definitio debet continere illud quod est de essentia definiti, et dimittere illud quod est extra essentiam definiti » (In I Peri hermeneias, § Nomen ergo est vox etc. fol. 48 verso, col. 2, seq. - Venetiis 1507).

γ) Pro nihilo factus. Haec verba desunt in cod. D, sed retinenda sunt cum edd. Piana et Venetis, nec non codd. ABC: si enim omitantur, potest accipi sibilus ut aliquid significans, sicut revera est quandoque; quod est contra mentem s. Doctoris, cuius sermo est de vocibus sive articulatis sive non articulatis, sed non significantibus.

δ) Artificialia sunt quidem etc. Quaedam heic opportunum est declarare novitiis. - In artificialibus duo sunt, materia, puta lignum vel aes vel marmor, et forma, puta figura Petri vel Pauli. Illa est res naturalis et substantia quaedam ab artifice praesupposita; forma vero est ab artifice, a quo ponitur in illa materia et est quid ipsi materiae accidentale: aes enim non propterea in seipsa substantialiter mutatur quia diversimode figuratur. Porro ab hac forma et non a materia denominatur et constituitur artificiale quodvis; et ideo communiter dicitur quod artefacta, ut sunt talia, ex parte nempe formae, sunt accidentia. Quae forma si accipiatur ut revera existit, non est sine materia, seu est concreta subiecto; et hac de causa materia seu subiectum ingreditur definitionem rerum artificialium, sicut et aliorum accidentium, ut explicatur in textu; nempe, vel in recto, hoc est in casu nominativo si artificialia vel accidentia quaecumque eorumque nomina definiantur in concreto; vel in obliquo, hoc est in genitivo aliisque casibus, si definiantur in abstracto, hoc est, si accipiantur quasi sint aliquid in seipsis, ut explicatur in textu. - Quia ergo nomina seu vocabula res sunt artificiales; ideo per ordinem ad subiectum, sicut caetera artificialia et accidentia, esse definienda recte s. Thomas concludit. - Ratio vero cur in definitione accidentium poni oporteat eorum subiectum, in ipsa natura accidentis est, ut hic supra innuimus. Accidens enim non in se est, sed in subiecto, nempe de eius natura non est esse sed inesse; et ideo haec inhaerentia seu dependentia a subiecto est de ratione seu de definitione accidentis (Cf. I Posterior. lect. x). - Cum autem dicitur quod subiectum ingreditur definitionem accidentis, non sic est intelligendum quasi subiectum sit pars essentialis intrinseca et constitutiva accidentis (absurdum enim est dicere quod homo e. g. sit de essentia albi); sed quia subiectum est extrinsece de ratione accidentis, hoc sensu nempe quod accidens natura non intelligitur sine inhaerentia sive actuali sive potentiali vel habitudinali ad subiectum, cui inesse debet ut existat, sicut explicatum est (Cf. VII Metaphysic. lect. IV).

ε) Si qua nomina accidens in abstracto significant. Lectio ista, quam habent codd., ponitur loco lectionis Pianae et Venetae c: si qua nomina accidentis in abstracto definiantur: nam vere concordat cum altera parte sententiae infra posita a s. Thoma: si qua vero nomina accidens significant in concreto. - Aliae duae Venetae edd. ab: si qua nomina accidentis in abstracto significant. - Libenter tamen admitterem definiantur editionis Pianae, si codices et contextus consentirent.

ζ) Cuius pars significat separata, ut cum etc. - Codd. ABC: quae etiam significat quandoque sine tempore, ut cum etc. Sed haec lectio non videtur adoptanda. Non enim est amplius sermo de tertia differentia, quae est significatio sine tempore, sed de quarta differentia quae est non significatio partis nominis separatae a toto nomine. η) Quod est equiferus. Textus graecus habet: ἐν τῷ κάλλιππος τὸ ἵππος nihil significat; et infra: Sicut in τῷ ἐπακτροκίλης, τὸ κίλης non aliquid significat secundum seipsum. Quae dictiones quia latine non integre unico vocabulo redduntur, ponitur equiferus, quod aeque valet ac mentem Aristotelis exprimendam. Alii malunt vocabulum graecum inserere versioni latinae quam mutare; sed est scrupulus non curandus. Argyropolus autem neque ἐπακτροκίλητον ponit neque equiferum, sed vertit, ut in exemplo patet antea dicto; exemplum autem ab ipso antea dictum, de equifero est. In translatione denique, qua utimur, omittuntur sequentis versus ultima verba: τὸ κίλης etc. θ) Sicut et in compositis. Haec verba et immediate sequentia, quid in simplicibus, desunt in D, sed est mendam amanuensis, ex recursu vocis simplicibus. Contextus autem praefata verba requirit ad sententiae sensum complendum.- Codd. alii legunt simplicibus et compositis: quae lectio bona est. Retineo tamen Pianam quia comparatio instituta inter nomina simplicia et composita magis clare indicatur. ι) Nihil tamen pars eius significat, ut dictum est de nomine equiferus. « Hoc nomen equiferus (inquit doctissimus Sylvester Maurus), » differt ab hac oratione equus ferus, quod ferus in quantum est pars » huius orationis equus ferus per se significat ferum; in quantum vero » est pars huius nominis equiferus per se nihil significat (Cf. n. 10). » Hinc patet differentia inter nomina simplicia et composita. Partes no-» minum simplicium separatae non solum non significant, sed neque

» habent vim significandi: e. gr. partes huius nominis Petrus, quae sunt » Pe, trus, non habent ullam vim significandi, quia non sunt impositae » ad aliquid significandum. At vero partes nominum compositorum se-» paratae habent vim significandi, sed in quantum sunt partes talis no-» minis non exercent talem vim significativam: e. g. ferus, quod est pars » huius nominis equiferus, separatim habet vim significandi, sed in quan-» tum est pars huius nominis, non exercet talem vim, neque significat » ferum » (Aristotelis Opera, quae extant omnia, brevi paraphrasi, ac litterae perpetuo inhaerente explanatione illustrata, tom. I, De interpretatione, lib. I, cap. II, pag. 68, seq. - Romae 1668). κ) Nullum nomen est naturaliter. Vera est haec lectio omnium nostrorum codd., ut videre est in textu Aristotelico, cuius verba hic recitantur a s. Thoma. Vult enim s. Thomas probare cum Aristotele quod nomen significat ex institutione; probat autem hoc modo: nullum nomen est a natura; ergo nomen significat ex institutione. Antecedens probatur: nam non est nomen nisi quatenus significat; ergo ab eo est nomen, a quo est significatio; sed significatio nominis non est a natura (quia id quod naturaliter significat non fit, sed naturaliter est signum); ergo nullum nomen est a natura. - Si autem legatur cum Piana: nullum nomen significat naturaliter; probatio est repetitio asserti, nempe, nullum nomen significat naturaliter, quia nullum nomen significat naturaliter. λ) Et hoc significat, cum dicit etc. - Codd. CE: et hoc significari dicit per illitteratos sonos ferarum.-B: et hoc significari debet per etc.- A: et hoc significare erit per illitteratos sonos ferarum, qui scilicet etc.- D: et hoc significare dicit propter illitteratos etc. Retinemus Pianam, sed non displicet codd. CE lectio, cui etiam aliorum codd. lectio est magis conformis.

μ) Si autem imponeretur a privatione etc. Quia ex inordinata verborum prolatione de facili incurritur error, ideo in scientiis proprietas etiam verborum est accurate servanda. Igitur privatio est negatio alicuius proprietatis in subiecto; at negatio a subiecto omnino praescindit, imo quandoque afficit subiectum ipsum, ut cum dicitur, non-homo. Ex quo sequitur quod privatio semper praesupponat subiectum, quod non negatur, sed de quo aliquid negatur (Cf. lect. v, n. 11). – Exinde est quod privatio, si strictiori etiam sensu accipiatur, est negatio perfectionis in subiecto, ad quam habendam subiectum natura sua ordinatur, et quam proinde non habere est defectus: quod non est de negatione simpliciter dicta. Hinc homo dicitur privatus visu, quae privatio est defectus in homine; sed visus negatur lapidi, in quo carentia visus non est suae naturae defectus, quinimo suae naturae consentanea est (Cf. s. Th. in IV Metaphys. lect. III, et V lect. xx).

ν) Non autem erat nomen positum tempore Aristotelis etc. His verbis intelligimus Aristotelem auctorem fuisse ut huiusmodi dictiones negativae, non homo, non ens etc., infinitae dicerentur (Cf. lect. seq. n. 11): quod aliunde ex ipsis Aristotelis verbis στω ὄνομα οριστον aperte indicatur. « Si placet, vocetur (praefata dictio) nomen infinitum, ut et habeat rationem nominis quoad modum grammaticae, et quoad dialecticum extra perfectam rationem nominis extrahatur. » Ita interpretatur Aristotelem b. Albertus Magnus in I Peri hermeneias, tract. II, cap. v. Et Ammonius in librum De interpretatione sect. I,

§. 7 Non homo etc., ait: « Id genus voces,... nomen nullum ab antiquioribus meruerunt... per verba autem illa, sed sit infinitum nomen, » constat ipsum (Aristotelem) eius notae vocibus hoc nomen indidisse » (Ed. cit. fol. 6, col. 3 et 4). – Cf. Boeth. De interpret. Ed. II, lib. I, De nomine, §. Non homo etc., pag. 312, ed. cit. Basileae.

ξ) Et ideo novum nomen imponit. Adicio novum ex codd. ABCE, quamvis illo careant edd. Ven., P. et cod. D. – Etenim illud indicari videtur ex contextu orationis, in qua agitur de novo vocabulo, quo Aristoteles designavit nomina quae a negatione imponuntur. – Infra, lect. VIII, occurret aliud vocabulum introductum ab Aristotele, nempe dictio, et aliud lect. IX, scilicet contradictio.

ο) Quia quasi cadunt. – Quasi ex codd. – Piana: quia cadunt. Eligo codd. lectionem: nam cadere hoc loco figurate accipitur; et ideo scientifice loquendo, magis a figura (scientiis impropria) receditur adiuncto adverbio quasi. – Cod. A: qui quasi cadunt. – Supra vero tum in principio huius numeri, tum praecedentis relinquimus exemplum Catonis et Catoni versionis latinae, quamvis in graeco habeatur Philonis et Philoni, ut notavimus in textu.

π) Deinde cum dicit: Ratio autem eius etc. Codd. ABC omittunt haec verba; et cod. A incipit: ostendit autem qualiter etc. – BC: ostendit autem consequenter qualiter etc. Sed sunt lectiones non adoptandae. S. Thomas enim in exponendo partes textus Aristotelis semper illo aut simili modo utitur: Deinde cum dicit etc.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.