Libro I, lezione VDE VERBI NATURA ET EIUS CONVENIENTIA AD NOMEN

San Tommaso d'Aquino, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotele, Dell'interpretazione cap. 3 · 16b6–25

Il testo di Aristotele

Verbum autem est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum, quae de altero praedicantur, nota. Dico vero quoniam consignificat tempus; ut cursus (valetudo) quidem nomen est, currit (valet) autem verbum: consignificat enim nunc esse. Et est semper eorum, quae de altero dicuntur, nota, ut eorum quae de subiecto dicuntur vel in subiecto sunt. Non currit (valet) vero et non laborat, non verbum dico: consignificat etenim tempus, et semper de aliquo est: differentiae autem huic nomen non est positum: sed sit infinitum verbum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est et quod non est. Similiter autemurret (valuit) et currebat (valebit), verbum non est, sed casus verbi; differt autem a verbo, quoniam hoc quidem consignificat praesens tempus, illa vero quae circa sunt. Ipsa itaque, secundum se dicta verba, nomina sunt, et significant aliquid: (constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit, quiescit): sed si est vel non est, nondum significat: neque enim signum est rei esse vel non esse; nec si hoc ipsum est purum dixeris: ipsum enim nihil est; consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Textus argumentum et divisiones. — 2. In verbi definitione omittuntur, ut subintellecta, quae verbum habet communia cum nomine. — Duae primae particulae definitionis verbi. — 3. Solvitur duplici ratione difficultas, quare nihilominus apponatur particula communis etiam nomini. — 4. Tertia particula definitionis verbi affertur. — Verbum est semper ex parte praedicati: per quod distinguitur non solum a nomine, sed etiam a participio (infra n. 8). — 5. Solvitur difficultas. Verba infinitivi modi quando in subiecto propositionis ponuntur habent vim nominis: ratio est quia ipsa, non secus ac nomina, significant res quasi per se stantes, nempe ipsum processum vel inhaerentiam actionis quasi res quasdam, non autem significant per modum passionis et actionis egredientis a substantia et ipsi inhaerentis: quae significatio est propria verbo. — 6. Tam verba, quam omnes orationis partes, quando ponuntur in propositione materialiter, sumuntur ut nomina. — 7. Quia verbum significat actionem, ideo consignificat, seu ex consequenti (infr. n. 20 et 22) significat tempus: sed hoc relative ad nos, quibus actiones notae sunt in tempore. — 8. Quia verbum significat id quod praedicatur de alio, et componit praedicatum subiecto; ideo dicitur nota seu signum eorum quae de altero praedicantur. — 9. Solvitur dubium quoad esse de subiecto et esse in subiecto. — Responsio Boethii. — Alia responsio. Omnis praedicatio fit per verbum ratione compositionis importatae, sive praedicetur aliquid essentialiter, nempe ut de subiecto, sive accidentaliter, scilicet ut in subiecto. — 10. Verbum infinitum (Cf. lect. IV, n. 13) quia non significat aliquid per modum actionis vel passionis, non proprie potest dici verbum. Dicitur tamen verbum quia cum verbis convenit in eo quod ponitur ex parte praedicati, et aliquo sensu consignificat tempus. — 11. Solvitur obiectio. — 12. Verba praeteriti et futuri temporis excluduntur a verbo stricte sumpto, quia non consignificant tempus praesens, quod a verbo proprie dicto consignificatur: ab ipso enim significatur agere et pati simpliciter, quod proprie est de re praesenti. — 13. Quia praeteritum et futurum dicuntur per ordinem ad praesens, verba praeteriti et futuri temporis rationabiliter dicuntur casus verbi. — 14. Ergo variatio quae est in declinatione verbi non constituit casus verbi, nisi sit ex parte actionis. — 15. Verba habent aliquam convenientiam cum nomine non stricte, sed communiter accepto. — 16. Probatur assertum. Et primo quod verbum convenit cum nomine in significando aliquid, scilicet agere vel pati, ut sunt res quaedam: quod intenditur a proferente verbum, et apprehenditur ab audiente illud. — 17. Verbum secundum se non significat nisi simplicem conceptionem alicuius, sicut et nomen (Cf. lect. III, n. 11). — 18. Corollarium. Ergo altera convenientia verbi cum nomine in eo est, quod sicut nec nomen, ita nec verbum per se sumptum significat verum vel falsum logicum seu cognitionis (Cf. lect. III, n. 6). — Quamvis enim omne verbum implicet esse vel non esse, tamen secundum se non significat rem esse vel non esse; in qua significatione veritas vel falsitas cognitionis consistit. — 19. Specialis difficultas quoad ens a quo esse originem habet. — 20. Ens secundum se sumptum consignificat, sed principaliter non significat esse: et ideo non significat veritatem vel falsitatem cognitionis. — 21. Verbum est non significat compositionem, quae possit intelligi sine componentibus; et ideo secundum se non habet veritatem vel falsitatem logicam. — 22. Quia tamen verbum est significat illud quod primo cadit in intellectu per modum actualitatis communis omni formae, et per ipsum significamus quamcunque formam vel actum actualiter inesse alicui subiecto; ex consequenti significat, seu consignificat compositionem illam, in qua verum et falsum logice continetur.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus determinavit de nomine: hic determinat de verbo. Et circa hoc tria facit: primo, definit verbum; secundo, excludit quaedam a ratione verbi; ibi: Non currit autem, et non laborat etc.; tertio, ostendit convenientiam verbi ad nomen; ibi: Ipsa quidem secundum se dicta verba, etc. Circa primum duo facit: primo, ponit definitionem verbi; secundo exponit eam; ibi: Dico autem quoniam consignificat etc.

2. Est autem considerandum quod Aristoteles, brevitati studens, non ponit in definitione verbi ea quae sunt nomini et verbo communia, relinquens ea intellectui legentis ex his quae dixerat in definitione nominis. Ponit autem tres particulas in definitione verbi: quarum prima distinguit verbum a nomine, in hoc scilicet quod dicit quod consignificat tempus. Dictum est enim in definitione nominis quod nomen significat sine tempore. Secunda vero particula est, per quam distinguitur verbum ab oratione, scilicet cum dicitur: Cuius pars nihil extra significat.

3. Sed cum hoc etiam positum sit in definitione nominis, videtur hoc debuisse praetermitti, sicut et quod dictum est, vox significativa ad placitum. Ad quod respondet Ammonius quod in definitione nominis hoc positum est, ut distinguatur nomen ab orationibus, quae componuntur ex nominibus; ut cum dicitur, homo est animal. Quia vero sunt etiam quaedam orationes quae componuntur ex verbis; ut cum dicitur, ambulare est moveri, ut ab his distinguatur verbum, oportuit hoc etiam in definitione verbi iterari. Potest etiam aliter dici quod quia verbum importat compositionem, in qua perficitur oratio verum vel falsum significans, maiorem convenientiam videbatur verbum habere cum oratione, quasi quaedam pars formalis ipsius, quam nomen, quod est quaedam pars materialis et subiectiva orationis; et ideo oportuit iterari.

4. Tertia vero particula est, per quam distinguitur verbum non solum a nomine, sed etiam a participio quod significat cum tempore; unde dicit: Et est semper eorum, quae de altero praedicantur nota, idest signum: quia scilicet nomina et participia possunt poni ex parte subiecti et praedicati, sed verbum semper est ex parte praedicati.

5. Sed hoc videtur habere instantiam in verbis infinitivi modi, quae interdum ponuntur ex parte subiecti; ut cum dicitur, ambulare est moveri. Sed dicendum est quod verba infinitivi modi, quando in subiecto ponuntur, habent vim nominis: unde et in graeco et in vulgari latina locutione suscipiunt additionem articulorum sicut et nomina. Cuius ratio est quia proprium nominis est, ut significet rem aliquam quasi per se existentem; proprium autem verbi est, ut significet actionem vel passionem. Potest autem actio significari tripliciter: uno modo, per se in abstracto, velut quaedam res, et sic significatur per nomen; ut cum dicitur actio, passio, ambulatio, cursus et similia; alio modo, per modum actionis, ut scilicet est egrediens a substantia et inhaerens ei ut subiecto, et sic significatur per verba aliorum modorum, quae attribuuntur praedicatis. Sed quia etiam ipse processus vel inhaerentia actionis potest apprehendi ab intellectu et significari ut res quaedam, inde est quod ipsa verba infinitivi modi, quae significant ipsam inhaerentiam actionis ad subiectum, possunt accipi ut verba, ratione concretionis, et ut nomina prout significant quasi res quasdam.

6. Potest etiam obiici de hoc quod etiam verba aliorum modorum videntur aliquando in subiecto poni; ut cum dicitur, curro est verbum. Sed dicendum est quod in tali locutione, hoc verbum curro, non sumitur formaliter, secundum quod eius significatio refertur ad rem, sed secundum quod materialiter significat ipsam vocem, quae accipitur ut res quaedam. Et ideo tam verba, quam omnes orationis partes, quando ponuntur materialiter, sumuntur in vi nominum.

7. Deinde cum dicit: Dico vero quoniam consignificat etc., exponit definitionem positam. Et primo, quantum ad hoc quod dixerat quod consignificat tempus; secundo, quantum ad hoc quod dixerat quod est nota eorum quae de altero praedicantur, cum dicit: Et semper est etc. Secundam autem particulam, scilicet: Cuius nulla pars extra significat, non exponit, quia supra exposita est in tractatu nominis. Exponit ergo primum quod verbum consignificat tempus, per exemplum; quia videlicet cursus, quia significat actionem non per modum actionis, sed per modum rei per se existentis, non consignificat tempus, eo quod est nomen. Curro vero cum sit verbum significans actionem, consignificat tempus, quia proprium est motus tempore mensurari; actiones autem nobis notae sunt in tempore. Dictum est autem supra quod consignificare tempus est significare aliquid in tempore mensuratum. Unde aliud est significare tempus principaliter, ut rem quamdam, quod potest nomini convenire, aliud autem est significare cum tempore, quod non convenit nomini, sed verbo.

8. Deinde cum dicit: Et est semper etc., exponit aliam particulam. Ubi notandum est quod quia subiectum enunciationis significatur ut cui inhaeret aliquid, cum verbum significet actionem per modum actionis, de cuius ratione est ut inhaereat, semper ponitur ex parte praedicati, nunquam autem ex parte subiecti, nisi sumatur in vi nominis, ut dictum est. Dicitur ergo verbum semper esse nota eorum quae dicuntur de altero: tum quia verbum semper significat id, quod praedicatur; tum quia in omni praedicatione oportet esse verbum, eo quod verbum importat compositionem, qua praedicatum componitur subiecto.

9. Sed dubium videtur quod subditur: Ut eorum quae de subiecto vel in subiecto sunt. Videtur enim aliquid dici ut de subiecto, quod essentialiter praedicatur; ut, homo est animal; in subiecto autem, sicut accidens de subiecto praedicatur; ut, homo est albus. Si ergo verba significant actionem vel passionem, quae sunt accidentia, consequens est ut semper significent ea, quae dicuntur ut in subiecto. Frustra igitur dicitur in subiecto vel de subiecto. – Et ad hoc dicit Boethius quod utrumque ad idem pertinet. Accidens enim et de subiecto praedicatur, et in subiecto est. – Sed quia Aristoteles disiunctione utitur, videtur aliud per utrumque significare. Et ideo potest dici quod cum Aristoteles dicit quod, Verbum semper est nota eorum, quae de altero praedicantur, non est sic intelligendum, quasi significata verborum sint quae praedicantur; quia cum praedicatio videatur magis proprie ad compositionem pertinere, ipsa verba sunt quae praedicantur, magis quam significent praedicata. – Est ergo intelligendum quod verbum semper est signum quod aliqua praedicentur, quia omnis praedicatio fit per verbum ratione compositionis importatae, sive praedicetur aliquid essentialiter sive accidentaliter.

10. Deinde cum dicit: Non currit vero et non laborat etc., excludit quaedam a ratione verbi. Et primo, verbum infinitum; secundo, verba praeteriti temporis vel futuri; ibi: Similiter autem curret vel currebat. – Dicit ergo primo quod non currit, et non laborat, non proprie dicitur verbum. Est enim proprium verbi significare aliquid per modum actionis vel passionis; quod praedictae dictiones non faciunt: removent enim actionem vel passionem, potius quam aliquam determinatam actionem vel passionem significent. Sed quamvis non proprie possint dici verbum, tamen conveniunt sibi ea quae supra posita sunt in definitione verbi. Quorum primum est quod significat tempus, quia significat agere et pati, quae sicut sunt in tempore, ita privatio eorum; unde et quies tempore mensuratur, ut habetur in VI Physicor. Secundum est quod semper ponitur ex parte praedicati, sicut et verbum: et hoc ideo, quia negatio reducitur ad genus affirmationis. Unde sicut verbum quod significat actionem vel passionem, significat aliquid ut in altero existens; ita praedictae dictiones significant remotionem actionis vel passionis.

11. Si quis autem obiiciat: Si praedictis dictionibus convenit definitio verbi; ergo sunt verba; – dicendum est quod definitio verbi supra posita datur de verbo communiter sumpto. Huiusmodi autem dictiones negantur esse verba, quia deficiunt a perfecta ratione verbi. Nec ante Aristotelem erat nomen positum huic generi dictionum a verbis differentium; sed quia huiusmodi dictiones in aliquo cum verbis conveniunt, deficiunt tamen a determinata ratione verbi, ideo vocat ea verba infinita. Et rationem nominis assignat, quia unumquodque eorum indifferenter potest dici de eo quod est, vel de eo quod non est. Sumitur enim negatio apposita non in vi privationis, sed in vi simplicis negationis. Privatio enim supponit determinatum subiectum. Differunt tamen huiusmodi verba a verbis negativis, quia verba infinita sumuntur in vi unius dictionis, verba vero negativa in vi duarum dictionum.

12. Deinde cum dicit: Similiter autem curret etc., excludit a verbo verba praeteriti et futuri temporis; et dicit quod sicut verba infinita non sunt simpliciter verba, ita etiam curret, quod est futuri temporis, vel currebat, quod est praeteriti temporis, non sunt verba, sed sunt casus verbi. Et differunt in hoc a verbo, quia verbum consignificat praesens tempus, illa vero significant tempus hinc et inde circumstans. Dicit autem signanter praesens tempus, et non simpliciter praesens, ne intelligatur praesens indivisibile, quod est instans: quia in instanti non est motus, nec actio aut passio; sed oportet accipere praesens tempus quod mensurat actionem, quae incepit, et nondum est determinata per actum. Recte autem ea quae consignificant tempus praeteritum vel futurum, non sunt verba proprie dicta: cum enim verbum proprie sit quod significat agere vel pati, hoc est proprie verbum quod significat agere vel pati in actu, quod est agere vel pati simpliciter: sed agere vel pati in praeterito vel futuro est secundum quid.

13. Dicuntur etiam verba praeteriti vel futuri temporis rationabiliter casus verbi, quod consignificat praesens tempus; quia praeteritum vel futurum dicitur per respectum ad praesens. Est enim praeteritum quod fuit praesens, futurum autem quod erit praesens.

14. Cum autem declinatio verbi varietur per modos, tempora, numeros et personas, variatio quae fit per numerum et personam non constituit casum verbi: quia talis variatio non est ex parte actionis, sed ex parte subiecti; sed variatio quae est per modos et tempora respicit ipsam actionem, et ideo utraque constituit casus verbi. Nam verba imperativi vel optativi modi casus dicuntur, sicut et verba praeteriti vel futuri temporis. Sed verba indicativi modi praesentis temporis non dicuntur casus, cuiuscumque sint personae vel numeri.

15. Deinde cum dicit: Ipsa itaque etc., ostendit convenientiam verborum ad nomina. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: Et significant aliquid etc. Dicit ergo primo quod ipsa verba secundum se dicta sunt nomina: quod a quibusdam exponitur de verbis quae sumuntur in vi nominis, ut dictum est, sive sint infinitivi modi; ut cum dico, currere est moveri, sive sint alterius modi; ut cum dico, curro est verbum. Sed haec non videtur esse intentio Aristotelis, quia ad hanc intentionem non respondent sequentia. Et ideo aliter dicendum est quod nomen hic sumitur, prout communiter significat quamlibet dictionem impositam ad significandum aliquam rem. Et quia etiam ipsum agere vel pati est quaedam res, inde est quod et ipsa verba in quantum nominant, idest significant agere vel pati, sub nominibus comprehenduntur communiter acceptis. Nomen autem, prout a verbo distinguitur, significat rem sub determinato modo, prout scilicet potest intelligi ut per se existens. Unde nomina possunt subiici et praedicari.

16. Deinde cum dicit: Et significant aliquid etc., probat propositum. Et primo, per hoc quod verba significant aliquid, sicut et nomina; secundo, per hoc quod non significant verum vel falsum, sicut nec nomina; ibi: Sed si est, aut non est etc. - Dicit ergo primo quod in tantum dictum est quod verba sunt nomina, in quantum significant aliquid. Et hoc probat, quia supra dictum est quod voces significativae significant intellectus. Unde proprium vocis significativae est quod generet aliquem intellectum in animo audientis. Et ideo ad ostendendum quod verbum sit vox significativa, assumit quod ille, qui dicit verbum, constituit intellectum in animo audientis. Et ad hoc manifestandum inducit quod ille, qui audit, quiescit.

17. Sed hoc videtur esse falsum: quia sola oratio perfecta facit quiescere intellectum, non autem nomen, neque verbum si per se dicatur. Si enim dicam, homo, suspensus est animus audientis, quid de eo dicere velim; si autem dico, currit, suspensus est eius animus de quo dicam. - Sed dicendum est quod cum duplex sit intellectus operatio, ut supra habitum est, ille qui dicit nomen vel verbum secundum se, constituit intellectum quantum ad primam operationem, quae est simplex conceptio alicuius, et secundum hoc, quiescit audiens, qui in suspenso erat antequam nomen vel verbum proferretur et eius prolatio terminaretur; non autem constituit intellectum quantum ad secundam operationem, quae est intellectus componentis et dividentis, ipsum verbum vel nomen per se dictum: nec quantum ad hoc facit quiescere audientem.

18. Et ideo statim subdit: Sed si est, aut non est, nondum significat, idest nondum significat aliquid per modum compositionis et divisionis, aut veri vel falsi. Et hoc est secundum, quod probare intendit. Probat autem consequenter per illa verba, quae maxime videntur significare veritatem vel falsitatem, scilicet ipsum verbum quod est esse, et verbum infinitum quod est non esse; quorum neutrum per se dictum est significativum veritatis vel falsitatis in re; unde multo minus alia. Vel potest intelligi hoc generaliter dici de omnibus verbis. Quia enim dixerat quod verbum non significat si est res vel non est, hoc consequenter manifestat, quia nullum verbum est significativum esse rei vel non esse, idest quod res sit vel non sit. Quamvis enim omne verbum finitum implicet esse, qua currere est currentem esse, et omne verbum infinitum implicet non esse, quia non currere est non currentem esse; tamen nullum verbum significat hoc totum, scilicet rem esse vel non esse.

19. Et hoc consequenter probat per id, de quo magis videtur, cum subdit: Nec si hoc ipsum EST purum dixeris, ipsum quidem nihil est. Ubi notandum est quod in graeco habetur: Neque si ENS ipsum nudum dixeris, ipsum quidem nihil est. Ad probandum enim quod verba non significant rem esse vel non esse, assumpsit id quod est fons et origo ipsius esse, scilicet ipsum ens, de quo dicit quod nihil est (ut Alexander exponit), quia ens aequivoce dicitur de decem praedicamentis: omne autem aequivocum per se positum nihil significat, nisi aliquid addatur quod determinet eius significationem; unde nec ipsum est per se dictum significat quod est vel non est. Sed haec expositio non videtur conveniens, tum quia ens non dicitur proprie aequivoce, sed secundum prius et posterius; unde simpliciter dictum intelligitur de eo, quod per prius dicitur: tum etiam, quia dictio aequivoca non nihil significat, sed multa significat; et quandoque hoc, quandoque illud per ipsam accipitur: tum etiam, quia talis expositio non multum facit ad intentionem praesentem. — Unde Porphyrius aliter exposuit quod hoc ipsum ens non significat naturam alicuius rei, sicut hoc nomen homo vel sapiens, sed solum designat quamdam coniunctionem; unde subdit quod Consignificat quandam compositionem, quam sine compositis non est intelligere. Sed neque hoc convenienter videtur dici: quia si non significaret aliquam rem, sed solum coniunctionem, non esset neque nomen, neque verbum, sicut nec praepositiones aut coniunctiones °. — Et ideo aliter exponendum est, sicut Ammonius exponit, quod ipsum ens nihil est, idest non significat verum vel falsum. Et rationem huius assignat, cum subdit: Consignificat autem quandam compositionem. Nec accipitur hic, ut ipse dicit, consignificat, sicut cum dicebatur quod verbum consignificat tempus, sed consignificat, idest cum alio significat, scilicet alii adiunctum compositionem significat, quae non potest intelligi sine extremis compositionis. - Sed quia hoc commune est omnibus nominibus et verbis, non videtur haec expositio esse secundum intentionem Aristotelis, qui assumpsit ipsum ens quasi quoddam speciale.

20. Et ideo ut magis sequamur verba Aristotelis considerandum est quod ipse dixerat quod verbum non significat rem esse vel non esse, sed nec ipsum ens significat rem esse vel non esse. Et hoc est quod dicit, nihil est, idest non significat aliquid esse. Etenim hoc maxime videbatur de hoc quod dico ens: quia ens nihil est aliud quam quod est. Et sic videtur et rem significare, per hoc quod dico quod et esse, per hoc quod dico EST. Et si quidem haec dictio ens significaret esse principaliter, sicut significat rem quae habet esse, procul dubio significaret aliquid esse. Sed ipsam compositionem, quae importatur in hoc quod dico EST, non principaliter significat, sed consignificat eam in quantum significat rem habentem esse p. Unde talis consignificatio compositionis non sufficit ad veritatem vel falsitatem: quia compositio, in qua consistit veritas et falsitas, non potest intelligi, nisi secundum quod innectit extrema compositionis.

21. Si vero dicatur, nec ipsum esse, ut libri nostri habent, planior est sensus. Quod enim nullum verbum significat rem esse vel non esse, probat per hoc verbum est, quod secundum se dictum, non significat aliquid esse, licet significet esse. Et quia hoc ipsum esse videtur compositio quaedam, et ita hoc verbum est, quod significat esse, potest videri significare compositionem, in qua sit verum vel falsum; ad hoc excludendum subdit quod illa compositio, quam significat hoc verbum EST, non potest intelligi sine componentibus: quia dependet eius intellectus ab extremis, quae si non apponantur, non est perfectus intellectus compositionis, ut possit in ea esse verum, vel falsum.

22. Ideo autem dicit quod hoc verbum EST consignificat compositionem, quia non eam principaliter significat, sed ex consequenti; significat enim primo illud quod cadit in intellectu per modum actualitatis absolute: nam EST, simpliciter dictum, significat in actu esse; et ideo significat per modum verbi. Quia vero actualitas, quam principaliter significat hoc verbum EST, est communiter actualitas omnis formae, vel actus substantialis vel accidentalis, inde est quod cum volumus significare quamcumque formam vel actum actualiter inesse alicui subiecto, significamus illud per hoc verbum EST, vel simpliciter vel secundum quid: simpliciter quidem secundum praesens tempus; secundum quid autem secundum alia tempora. Et ideo ex consequenti hoc verbum EST significat compositionem.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Ad quod respondet Ammonius etc. Responsionem Ammonii amplectitur Boethius, Op. cit. § De verbo pag. 313, sed Ammonium non nominat. Auctor autem iste responsionem, quae hic a s. Thoma recitatur, tribuit Porphyrio, cui subscribit: « Ad hanc difficultatem porphyricum » illud dicamus quasdam esse orationes ex verbis compositas, quarum » significativae sunt partes, ipsa inquam verba ex quibus orationes con- » sistunt, ceu cum dico, ambulare est moveri. Namque ambulare et » moveri et est, cum totius partes sint orationis, significativa per se » sunt ipsa. Ergo ut ab id genus orationibus verba secerneret, quibus » partes aliae verbi finitionis conveniunt, vox, inquam, significativa, ex » composito, tempus adsignificans, ipsam necessario vel hoc loco differen- » tiam adiecit. » (In lib. Peri herm. sect. I De verbo, § IX, fol. 7, col. 3). De his nihil habet b. Albertus Magn. in I Peri hermeneias, tract. III, cap. II. Haec autem noto ut animadvertat lector hanc Ammonii responsionem fuisse a sancto Thoma ex ipso Ammonii Commentario desumptam. Vulgata quippe penes nonnullos sententia fuit Scholasticis non verum graecumque Aristotelem innotuisse, sed fictitium atque depravatum, nempe arabicum; vixque ac ne vix quidem excipiebatur s. Thomas: de quo tamen nostra aetate aequiores critici verius sapientiusque iudicarunt (Cf. Jourdain, Recherches critiques sur l'âge et l'origine des traductions latines d'Aristote etc. Paris 1819). S. Doctor nedum versiones Aristotelis ex graecis exemplaribus habuit, sed, ut ego existimo, graeca exemplaria ipsa legit (ea enim non infrequenter citat, et ad eorum lectionem tanta fiducia veritateque recurrit, ut mirum prorsus esset si ipse graecae linguae fuisset omnino ignarus); quinimo commentariorum sententias, quas profert, non ex citationibus aliorum, sed ex fontibus haurit et expendit ad mentem textus Aristotelici.

β) Verbum semper est (A omittit est) ex parte praedicati. Id probatur infra n.8. B. Albertus Magn. Op. et lib. cit. tract. I, cap. III, inquit: « Nomen est de quo enunciatur; verbum autem est quod de alio enun- » ciatur. Quod est praecipue manifestum in verbis adiectivis, ut cum di- » citur: Petrus docet. Et si obiiciatur, prosequitur Albertus ib. tract. III, » cap. I, quod verbum non semper est praedicatum quod de altero di- » citur, sed ut frequenter praedicantur nomina, ut homo est animal, » Sortes est homo..., facile est solvere: quia praedicatum est duplex, » scilicet materiale et formale. Formale quidem est quod intra se con- » cipit formam quam retorqueat ad alterum cui inest, et de quo est ut » de subiecto; haec autem forma non est nisi compositio: et hanc for- » mam verbum (per hoc quod alterius est) in se concipit. Et ideo so- » lum verbum praedicatum formale est. Hoc autem probatur exemplo: » quia cum dicitur, homo currit, sensus est, homo est currens, ut parti- » cipium sit res verbi praedicata materialiter; ipsum autem quod dico, » est, quod est nota compositionis, formam dicit qua res verbi refertur » ad subiectum, sicut inhaerens sibi, vel aliquid eius, et ut aliquid » quod de ipso sit; talis autem forma non est concepta in significato » nominis » (Opp. tom. I, pag. 254. Lugduni 1651).

γ) Secundam autem particulam etc. Haec lectio est P. et codd. DE. AC habent tertiam, sed errore plane manifesto. Tres enim sunt partes ab Aristotele ordinatim positae in definitione verbi, ut in textu videre est, nempe, 1. quod consignificat tempus; 2. quod eius pars separata non significat; 3. quod est semper nota eorum quae de altero praedicantur. Porro primam et tertiam partem exponit Aristoteles, sed secundam non exponit, quia supra exposita est in tractatu de nomine. Magis etiam erronce legit B: deinde cum dicit: Et est semper etc.

ponit tertiam particulam, scilicet: cuius nulla pars extra significat et non exponit, quia etc. Amanuensis addit deinde et omittit, secundam autem particulam: quae particula illa est quam Aristoteles non exponit. δ) Significatur ut cui inhaeret aliquid. Retineo hanc lectionem Pianam et codd. AC. – E: est ut illud cui inhaeret aliquid. Quae lectio bona est. – D erronee legit: significatur id cui non inhaeret aliquid. – B denique: significatur ut cui inhaeret aliquod, tamen verbum etc. Lectio confusa. ε) Et ad hoc dicit Boethius etc. – ABC: et ad hoc respondet Boethius. Quae hic ex Boethio recitantur, habentur in secunda Edit. in lib. De interpretatione, lib. I, De verbo, pag. 314. Sed praeter hanc expositionem, aliam inducit Boethius (quam Ammonius innuit, De interpretatione, sect. I De verbo fol. 7, col. 4), eamque meliorem ipse vocat: « Vel » melior, inquit, haec expositio est si similiter dixisse eum (Aristotelem) » arbitremur, tanquam si diceret, omne verbum significat quidem accidentes, sed ita ut id quod significat aut particulare sit aut universale, » ut id quod ait de subiecto ad universalitatem referamus, quod in subiecto ad solam particularitatem. Cum enim dico, movetur, verbum quidem est et accidens, sed universale: motus enim plures species habet, » ut cursus sub motu ponitur. Ergo cursus si definiendus est, motum » de cursu praedicamus. Quocirca motus genus quoddam est cursus, » atque ideo motus de cursu ut de subiecto praedicabitur; cursus vero » ipse quoniam species alias non habet, in subiecto tantum est, id est » in currente. Motus autem quamquam et ipse sit in subiecto, tamen » de subiecto praedicatur. Ideo dicit (Aristoteles) eorum esse notam » verbum, quae de altero praedicantur, atque addit, ut eorum quae » de subiecto vel in subiecto. Hoc dicit, accidentium quidem vim verba

» significant, sed talium quae aut universalia sint aut particularia; ut » cum dico, moveor, universale quiddam est et de subiecto dicitur, ut » de cursu; cum vero dico, curro, particulare est, et quoniam de » subiecto non dicitur, in subiecto solum est. » – Haec Boethius, loc. et pag. citt.–Huius secundae Boethii interpretationis s. Thomas specialem mentionem non facit, quia revera convenit cum prima: in utraque enim Boethius verba de subiecto vel in subiecto ad praedicationem accidentalem refert; proindeque Angelicus utramque recusat, et planiorem interpretationem proponit. ζ) Significat tempus. Est lectio P., edd. bc et codd. ACDE.–Cod. B, edd. a et 1526: consignificat tempus. Quam lectionem existimo esse veram et adoptandam. Et quamvis differentia lectionum materialiter spectata nullius momenti esse videatur, philosophice tamen considerata est valde notanda. Verbum enim primo et per se significat ex natura sua aut actionem aut passionem (Cf. lect. I, n. 6, not. θ); imo verbum nominatur apud Arabes actio, ut Averroes ait super lib. De interpretatione, §. Dictio in verbo. Porro absolute loquendo actio et passio non dicunt tempus: nam actiones intellectivae actiones sunt, quae tamen neque sunt tempus, neque proprie in tempore fiunt. Ergo verbum per se et primo non significat tempus.–Attamen actiones ipsae, per verbum immediate significatae, nobis notae sunt in tempore. Et ideo verbum ratione actionis quam significat, ex consequenti significat tempus, nempe significando actionem adsignificat tempus. Unde dici proprie nequit quod verbum significat tempus (quamvis adhibitis necessariis distinctionibus aliquando id dicatur), sed quod consignificat tempus, aut significat cum tempore (Cf. lect. cit.; et supra, n. 7). Quod adamussim reddit verbum Aristotelis dicentis in definitione verbi προσσημανον, non autem σημαῖνον (Cf. infra n. 19 et seqq.).

Opp. D. THOMAE T. I. 4 *

η) Illa vero significant tempus etc. Ita edit. Piana et ita codices. Verum ob rationes adductas in superiori nota, videtur haec lectio non esse sancti Thomae, sed esse legendum: illa vero consignificant tempus: quae est lectio a sancto Thoma passim adoptata, imo ab immediate praecedentibus, quia verbum consignificat etc. omnino indicata. - Duo tamen codices AB habent hoc etiam loco: quia verbum significat.

θ) Consignificant tempus etc. - Unus cod. A: significat (Cf. notas praeced. et seq.). - Attende quid a s. Thoma dicatur de actione praesenti, praeterita et futura. Actio enim praesens est simpliciter actio quia habet esse seu existit actu; ergo quia de ratione verbi est significare actionem (vel passionem), verbum proprie est verbum praesentis temporis. - Sed actio praeterita vel futura revera non est actio, quia revera non existit, sed fuit vel erit, quando fuit vel erit praesens; et ideo verba praeteriti vel futuri temporis non sunt proprie verba, sed dicuntur casus verbi, ut s. Doctor explicat n. seq.

ι) Hoc est proprie verbum quod significat etc. Editio Piana habet consignificat, sequens editionem b. - Sed forte verius, ut patet ex nota praecedenti ζ, legendum est significat cum aliis edd. Venetiis ac, et codd. AC (codd. alii habent lacunam). Hinc immediate ante et infra n. 15 ipsa Piana legit: verba... significant agere vel pati. - Attamen dixi forte ad praecavendum importunam subtilitatem. Nam posset aliquis

subtili distinctione accipere agere et pati in genere, cuius veluti species forent agere et pati simpliciter et agere et pati secundum quid. Qua adhibita distinctione, diceretur verbum significare agere, vel pati in genere, consignificare autem agere vel pati simpliciter. Verum prudens lector iudicet utrum haec distinctio sit scientiae utilis, sicut revera est subtilis. Eo enim ipso quod agere et pati secundum quid non est agere et pati proprie, et verba proprie non sunt quae agere et pati secundum quid significant (ut dicitur optime a s. Thoma de verbis praeteriti vel futuri temporis); videtur sapientius dicendum quod verbum proprie dictum non consignificet, sed significet agere vel pati simpliciter, quod est agere vel pati proprie.

κ) Si autem dico (A dicam), currit. Est lectio ABE (D, cur). - Piana: si autem dico,curro etc. Quae lectio est falsa. Cum enim dico curro non est animus audientis suspensus de quo dicam; siquidem ego determinor, ut illius motus seu actionis subiectum, quae designatur cum dico curro. At dicendo currit, nullum subiectum determinatur; et ideo suspensus est animus audientis de quo cursus dicatur. - C: si autem dicam, et tum currit tum curro omittit.

λ) Quiescit audiens qui in suspenso erat etc. Conservo hanc lectionem Pianam, quae etiam est edd. Venet. et codicis D. - Codd. AB: quiescit animus audientis qui suspensus erat etc. - CE: animus audiens qui suspensus erat.

ρ) Probat autem consequenter. Ita Piana post Venetas saeculi XV.— Codd. ABCE: probat autem hoc consequenter; — Cod. D: probat autem hic consequenter. Immediate ante codd. ABC legunt: et hoc est quod, omittendo secundum.

ν) Ubi notandum est quod in graeco etc. Revera textus graecus habet quod est, seu ΕΝS, ut vertit s. Thomas: οὐδ ἐὰν τὸ ν εἴπης αὐτὸ καθ᾽ αυτὸ ψιλόν· αὐτὸ μν γὰρ οὐδέν ἐστι. — « In mentem venit, inquit Waitz, » placitum Hegelii quamquam alia ratione accipiendum: Das Seyn ist » Nichts » (Aristotelis Organon, graece, tom. I, Schol. pag. 330). Certum est cum Hegelii placito, Esse est nihil, vel, Nihil est esse, praefatam sententiam Aristotelis nihil habere commune, ut patet ex interpretationibus datis a s. Thoma. Aristoteles enim docet verbum est sumi posse vel prout est dictio quaedam (Cf. supra n. 15), vel prout est copula coniungens partes propositionis. Primo modo significat rem aliquam sicut et caetera nomina (supra n. 16); et ideo nullo pacto dicitur, neque dici potest quod ens, vel est sumptum ut dictio nihil est. Alio modo, ens, vel est pure dictum, nihil est, quatenus ens vel est non significat rem esse vel non esse, seu non significat cognitionem in qua est verum vel falsum: quia ens significat rem (quod est), sed non dicit hanc rem existere vel non existere; est vero ex opposito significat actualitatem existentiae (quod est) sed non dicit subiectum cui applicetur haec existentia (Cf. n. 20 et seq.). At Hegel eatenus dicit quod esse est nihil, quia esse et nihil vult identificari in conceptu transcendentaliori, quem ipse vocat fieri. Unde sententia Hegelii omnino discrepat a sententia Aristotelis (Cf. lib. III Metaphys., cap. II et IV.— In Commentar. s. Th. lib. IV, lect. I seqq.). Cod. A: neque si est ipsum etc. — Sed est erronea lectio, ut patet ex his omnibus quae in hoc numero et sequenti declarantur.

ξ) Ens non dicitur proprie aequivoce, sed secundum prius et posterius, idest analogice. Nomina recte a Scholasticis dividuntur post Aristotelem. (De antepredicamentis cap. I) in aequivoca, analoga et univoca. — Aequivocum nomen, graece ὁμώνυμον, plura significat, quae ad invicem nihil commune habent praeter solum nomen. Ita, e. g., canis et animal domesticum, et piscem marinum, et sidus caeleste significat, quae nonnisi in solo nomine communicant. Unde nomen aequivocum est nomen diversarum significationum. — Univocum nomen, quod graeci συνώνυμον dicunt, plura significat, quae et in nomine et in eadem omnino nominis significatione seu definitione vel ratione conveniunt. Ita homo, e. g., dicitur de omnibus humanis individuis in quibus humana natura, quam homo significat, eodem modo quo in definitione hominis ponitur, invenitur. Hinc univocum nomen est nomen unius eiusdemque significationis seu definitionis. — Denique nomen analogum est veluti medium inter aequivocum et univocum. Convenit enim cum nomine univoco in eo quod sit unius significationis, sed differt in eo quod haec significatio non eadem sit, seu melius non eodem modo reperitur in omnibus, quibus idem nomen tribuitur; et ex hac parte convenit cum

nomine aequivoco, ita ut quandoque et aequivocum ab auctoribus dicitur, sed non proprie, ut hic innuit s. Doctor. Ita esse, non secundum purum nomen, sed quoad rem etiam significatam vere et realiter affirmatur de Deo et de creaturis, quando dicimus: Deus est; creatura est; ergo esse, proprie loquendo, non est quid aequivoce Deo atque creaturis tributum. Attamen non eodem modo esse Deo et creaturis convenit, sed suo cuique modo. Esse igitur est nomen non aequivocum, nec tamen univocum, sed analogum Deo et creaturis. Et dicitur analogum analogia proportionalitatis: quia revera proportionato modo Deo et creaturis esse tribuitur. — Est etiam aliud nomen analogum analogia habitudinis seu attributionis, cuius nempe significatio pluribus tribuitur per ordinem ad aliquid in quo primo et principaliter et perfecte ratio significata per nomen invenitur; sicut medicina, cibus, aer etc. dicuntur sana per ordinem ad sanitatem, quae est in animali. Hoc etiam modo, nempe secundum analogiam attributionis, dicitur quod Deus est ens, et quod creatura est ens; quia creatura vere habet rationem entis, non tamen ex se, sed participatam a Deo, qui est ens a se seu imparticipatum, et ad quem proinde creatura dicit illam habitudinem quam effectus dicit ad suam causam. — Exinde infertur quod significatio in analogis perfecte et per prius invenitur in uno (quod ideo a Scholasticis dicebatur famosum analogatum), in caeteris autem imperfecte et per posterius, ut s. Thomas hic dicit. — Haec de nominibus univoco, analogo et aequivoco novitius mente percipiat et memoriae commendet: saepissime enim recurrunt in philosophia, et in solvendis non parvi momenti quaestionibus sunt scitu necessaria (Cf. s. Th. in IV Metaphys., lect. I).

ο) Sicut nec praepositiones aut coniunctiones. Haec lectio codd. AC et Venetae edit. b est retinenda. Non enim intellego lectionem Pianam et Venetas ac: sicut nec compositiones aut coniunctiones. Sed addo hanc lectionem Pianam videri falsam. Porphyrius enim, cuius sententia hic exponitur, dicebat ens non significare aliquam rem, sed esse signum compositionis et coniunctionis; ergo, infert, ens per se dictum nihil est. — Sed haec ratio nulla est, reponit merito s. Thomas: si enim ens nihil nisi coniunctionem significat, eo modo quo nonnisi coniunctionem significant particulae coniunctivae; sicut istae non sunt neque verbum neque nomen, ita neque nomen neque verbum erit ens. Si autem non praepositiones sed compositiones legamus, nulla erit responsio a s. Thoma data.—Codd. BDE, non praepositiones sed propositiones legunt; quae lectio cum nostra concordat: etenim, ob affinitatem materialem, imperitis amanuensibus excidit propositiones loco praepositiones.

π) Sicut Ammonius exponit. In hanc Ammonii expositionem (super lib. De interpretatione sect. I, § x, fol. 8 verso) consentit Boethius in Edit. II in librum De interpretatione: « Vel certe ita intelligendum est quod ait » (Aristoteles), ipsum quidem nihil est, non quoniam nihil significat, sed » quoniam nihil verum falsumve demonstrat, si purum dictum sit: cum » enim coniungitur, tunc fit enunciatio » (Ed. cit. pag. 317).

p) Sed consignificat eam in quantum significat rem habentem esse. Liquet ex his magnam, iuxta s. Thomam, existere differentiam inter duo ista vocabula, significare et consignificare. Quod prius quidem Aristoteles et post ipsum et cum ipso commentatores omnes caute notarunt, ut videre est apud Ammonium et Boethium, Opp. cit., §. De verbo. - Sed quid, quaeret novitius, scientiae interest haec differentia? Interest magnopere. - Nomen enim significat formaliter illud quod significat; quod autem consignificat, non formaliter, hoc est ratione praecise suae immediatae significationis significat, sed ex consequenti et quasi materialiter, tanquam inclusum in sua significatione immediata. Exemplum habetur in hoc quod de nomine ens dicitur in hoc numero 20. Si ens pure, hoc est sine addito dicatur, nonnisi rem significat; et ideo res est formalis significatio entis pure dicti. Sed res significata formaliter per ens habet vel potest habere esse. Quia ergo ens pure dictum significat rem illam, consignificat etiam esse eiusdem rei; consignificat, inquam, non ex vi suae

immediatae significationis, sed ex conditione rei significatae. Porro in scientiis nisi distinguatur significatio formalis a significatione materiali, seu significatio a consignificatione, impossibile est cavere a sophismatibus. a) Significat enim primo illud etc. - Cod. A: significat primo id quod cadit etc. - Cod. B: significat enim illud primo quod primo cadit etc. - Piana, edd. Ven. et alii codd.: significat enim illud quod primo etc. Lectiones diversum exhibent sensum. Lectio Piana, edd. Ven. et aliorum codd. dicit quod res significata per to esse in ordine chronologico est illud quod primo cadit in intellectu nostro, seu quo primo a nostro intellectu apprehenditur; lectio autem adoptata enunciat quod esse significat primo illud quod cadit in intellectu per modum actualitatis absolute. Tum unam tum alteram lectionem complectitur cod. B.- Uterque sensus est verus; sed primus tamen a s. Thoma heic non intenditur, sed secundus inculcatur. Et hinc est quod additur esse secundario et ex consequenti significare compositionem.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.