Libro I, lezione XXVIIIDE SYLLOGISMO IGNORANTIAE, QUO IN Ia ET IN IIa FIGURA CONCLUDITUR NEGATIVA FALSA CONTRARIA AFFIRMATIVAE IMMEDIATAE

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 16 · 80a8–80b16

Il testo di Aristotele

Quae vero est ipsius non esse, in prima et media figura est. Primum igitur dicamus quot modis in prima sit, et quomodo se habentibus propositionibus. Contingit quidem igitur utrisque falsis: ut si A et in C et in B sit individualiter; si enim accipiatur A quidem in C nullo, C autem in omni B, falsae sunt propositiones. Contingit autem et altera falsa, et hac quacunque contingente. Potest enim quae est A C vera esse, quae vero B C falsa esse. Sed quae est A C quidem vera, quoniam non omnibus, quae sunt, inest A; sed quae est B C falsa, quoniam impossibile est esse in B C, in quo nullo est A: non enim vera erit quae est A C propositio; similiter autem et si sint utraeque verae, conclusio erit vera. Sed et eam, quae est C B, contingit veram esse, cum altera sit falsa, ut si B et in C et in A erit: necesse est enim alterum sub altero esse; quare si accipiatur A in nullo C esse, falsa erit propositio. Manifestum igitur est quoniam et cum altera falsa sit, et in utrisque erit falsus syllogismus. Sed in media figura utrasque quidem propositiones totas falsas esse non contingit: cum enim A in omni B sit, nihil erit accipere quod in altero quidem omni, in altero vero nullo; oportet autem sic accipere propositiones, et quod in hoc quidem sit, in hoc autem non sit, si vere erit syllogismus. Si igitur sic accipiantur falsae, manifestum est quod contrariae e converso se habebunt; hoc autem impossibile est. In quodam autem utramque nihil prohibet falsam esse, ut si C in A, et in B quodam est. Si enim C quidem in omni accipiatur esse A, in B autem nullo, falsae quidem utraeque propositiones, non tamen totae, sed in quodam. E converso autem posito privativo. Similiter autem alteram falsam, et quamlibet contingit. Quod enim est in A omni, et in B est. Si igitur accipiatur in A toto esse C, in B autem toto non esse, quae quidem C A vera erit; sed quae C B est falsa. Iterum quod in B nullo est, neque in A omni erit: si enim in A est, et in B; sed non erat. Si igitur accipiatur C in toto quidem A esse, in B autem nullo, B C propositio vera est, altera vero falsa. Similiter autem fit transposito privativo. Quod enim in nullo est A, neque in B ullo erit. Si igitur accipiatur C in toto quidem A non esse, in B autem toto esse, quae quidem est A C propositio vera est, altera autem falsa. Et iterum, quod in omni B est, in nullo accipere A esse falsum est. Necesse est enim si in omni B est, et in quodam A esse; si igitur accipiatur in omni quidem B esse C, in A autem nullo, quae quidem est B C vera erit, quae autem est C A falsa. Manifestum igitur est, quod utrisque falsis, et altera tantum, erit syllogismus deceptivus in individuis.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum. — 2. Syllogismus ignorantiae in propositionibus immediatis concludens negative in prima figura ex duabus praemissis falsis. — 3. Syllogismus negative concludens in prima figura falsus ex minori falsa. — 4. Syllogismus negative concludens in prima figura falsus ex maiori falsa et minori vera. — 5. Syllogismus falsus in secunda figura ex utraque praemissa falsa. — 6. Syllogismus falsus in secundo modo secundae figurae ex altera praemissarum falsa. — 7. Syllogismus similiter falsus in primo modo secundae figurae.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus ostendit quomodo concludatur per syllogismum affirmativa falsa, contraria negativae immediatae, hic ostendit quomodo per syllogismum concludatur negativa falsa, contraria affirmativae immediatae. Et primo, in prima figura; secundo, in secunda; ibi: Sed in media figura etc. Circa primum duo facit. Primo, ostendit de quo est intentio. Et dicit quod cum negativa universalis concludi possit in prima et in secunda figura, primo dicendum est quot modis syllogismus ignorantiae fiat in prima figura, et qualiter se habentibus propositionibus in veritate et falsitate. Secundo; ibi: Contingit quidem etc., prosequitur propositum. Et primo, ostendit quomodo fiat talis syllogismus in prima figura ex duabus falsis; secundo, quomodo fiat ex altera vera et altera falsa; ibi: Contingit autem et altera etc.

2. Dicit ergo primo quod praedictus syllogismus fieri potest ex utrisque falsis. Quod patet si A sit et in C et in B individualiter, idest immediate. Est autem immediate genus in proximis speciebus, in quas primo dividitur, sicut color in albedine et nigredine. Genus enim per se praedicatur de specie, quia primo ponitur in eius definitione; et immediate praedicatur de specie proxima, quia immediate in eius definitione ponitur, non autem ex hoc, quod ponatur in definitione alicuius partis definientis, sicut se habet genus remotum ad ultimam speciem. Sint ergo termini, color; albedo, nigredo. Si ergo accipiatur A quidem in nullo C esse, utpote si dicamus: Nulla albedo est color; C autem in omni B, ut puta si dicamus: Omnis nigredo est albedo; falsae sunt ambae propositiones, et falsa est conclusio, scilicet: Nulla nigredo est color.

3. Deinde cum dicit: Contingit autem etc., ostendit quomodo possit esse in praedicto syllogismo altera vera et altera falsa. Et primo ostendit quomodo possit esse maior vera et minor falsa; secundo, quomodo contingit e converso; ibi: Sed et eam quae est etc. Dicit ergo primo quod contingit syllogismum ignorantiae negativum fieri in prima figura, falsa existente altera propositionum indifferenter, quaecunque sit illa. Potest enim contingere quod haec propositio A-C, quae est maior, sit vera, et propositio, quae est B-C, sit falsa, quae est minor. Et quod propositio maior possit esse vera, probat per hoc, quod iste terminus A, quicunque sit ille, non est necesse quod insit omnibus, sicut color non praedicatur de omnibus entibus. - Quod autem minor sit falsa, probat per hoc, quia non potest accipi aliquis terminus, a quo universaliter negetur A, qui quidem terminus praedicetur de B: supponimus enim quod haec sit vera et immediata: Omne B est A. Si ergo aliquid universaliter praedicetur de B, ita quod haec sit vera, Omne B est C, non potest esse quod de illo universaliter negetur A. Et ita haec propositio: Nullum C est A, non erit vera; quae erat maior. Si enim Omne B est A, ut supponitur, et Omne B est C, ut assumitur, sequitur in tertia figura: Quoddam C est A, quae est contradictoria maioris. Falsa ergo erit ista: Nullum C est A. Si ergo haec sit vera, quae est maior, necesse est quod haec sit falsa, quae est minor: Omne B est C. Secundo, probat per hoc quod ex duabus veris non potest concludi falsa, ut supra probatum est. Datur autem haec esse vera: Nullum C est A. Si ergo etiam haec sit vera: Omne B est C; sequitur quod conclusio sit vera: Nullum B est A; quae tamen supponitur esse falsa, utpote contraria huic immediatae propositioni: Omne B est A.

4. Deinde cum dicit: Sed et eam etc., ostendit quomodo minor sit vera, maiori existente falsa. Et dicit quod propositio C-B, scilicet minor, potest esse vera, cum maior sit falsa. Quia enim haec propositio: Omne B est A, cuius contraria debet concludi, est immediata, necesse est quod B sit in A sicut pars in toto, sicut albedo in colore. Potest autem accipi aliquid aliud, in quo etiam sit B sicut in toto, non tamen immediate, et sit illud qualitas, quae sit C. Necesse est ergo, secundum praedicta, quod horum duorum, scilicet A et C, alterum sit sub altero, idest color sub qualitate. Si ergo aliquis accipiat A in nullo C esse, ut puta, si dicat: Nulla qualitas est color, falsa erit propositio. Minor autem erit vera, scilicet: Omnis albedo est qualitas. Conclusio autem erit falsa, et immediatae contraria, scilicet: Nulla albedo est color. Sic ergo manifestum est quod potest fieri syllogismus ignorantiae negativus in prima figura, et altera propositione falsa et utrisque.

5. Deinde cum dicit: Sed in media figura etc., ostendit quomodo syllogismus ignorantiae negativus fiat in secunda figura. Et primo, quando utraque est falsa; secundo, quando altera tantum; ibi: Similiter autem et alteram esse falsam etc. Dicit ergo primo quod in media figura non contingit utrasque propositiones esse totas falsas. Et dicit totas falsas illas, quae sunt contrariae propositionibus veris. Et hoc probat. Quia cum debeamus concludere negativam falsam contrariam affirmativae immediatae, necesse est accipere quod haec sit vera et immediata, Omne B est A, puta, Omnis albedo est color. Sic autem se habentibus terminis, non potest inveniri aliquis medius terminus, qui universaliter praedicetur de uno termino, et universaliter removeatur ab altero. Detur enim quod ille terminus C universaliter removeatur ab A, et universaliter praedicetur de B; erit ergo haec vera: Nullum A est C; quare et conversa erit vera: Nullum C est A; sed Omne B est C, ergo Nullum B est A; cuius contrarium fuit suppositum. Similiter etiam non potest esse quod universaliter removeatur a B, et universaliter praedicetur de A; quia si haec est vera: Omne A est C, et conversa erit vera: Quoddam C est A. Si autem haec est vera: Nullum B est C, et conversa erit vera: Nullum C est B. Sic ergo ex his duabus propositionibus: Quoddam C est A; Nullum C est B; sequitur, Quoddam B non est A, quae est contradictoria eius, quae supponebatur, Omne B est A. Relinquitur ergo quod impossibile est inveniri aliquod medium, quod, praedicto modo se habentibus A et B, de uno praedicetur, et ab alio removeatur. Et tamen oportet, si debeat fieri syllogismus in secunda figura, ut medium de uno extremorum praedicetur, et de alio negetur. Et ideo si ambae sunt falsae totaliter, oportet quod earum contrariae sint verae; quod est impossibile, ut probatum est. Nihil tamen prohibet utramque propositionem esse falsam particulariter. Puta, si accipiamus quoddam medium, quod particulariter praedicetur de A et de B, puta masculus, quod particulariter praedicatur de animali et de homine. Si ergo accipiatur C esse in omni A, puta, si accipiamus: Omne animal esse masculum; et accipiamus C in nullo B esse, puta si dicamus: Nullus homo est masculus; utraque propositio est falsa, non tamen totaliter, sed particulariter. Et eadem ratio est, si e converso maior sit negativa, et minor affirmativa. Ut si dicamus: Nullum animal est masculum; Omnis homo est masculus.

6. Deinde cum dicit: Similiter autem alteram etc., ostendit quomodo contingit alteram esse falsam. Et primo in secundo modo secundae figurae; secundo in primo; ibi: Similiter autem fit transposito etc. Dicit ergo primo quod contingit in hac figura alteram propositionem esse falsam indifferenter,, quaecunque sit illa. Quod patet ex hoc, quia cum supponatur ° A per se et immediate praedicari de B, quidquid est in omni A est in omni B; sicut omne quod universaliter praedicatur de animali, praedicatur universaliter de homine. Si ergo accipiatur aliquod medium C, quod universaliter praedicetur de A, ut si dicamus: Omne animal est vivum; et universaliter removeatur a B, ut si dicamus: Nullus homo est vivus: patet quod A-C, quae est maior propositio, erit vera; sed B-C quae est minor, erit falsa.-Et similiter probat quod e converso contingit maiorem esse falsam. Non enim potest esse quod aliquid universaliter removeatur a B, et universaliter praedicetur de A, terminis sic se habentibus. Dictum est enim quod si aliquid est in A universaliter, sequitur quod sit in B. Si ergo aliquid removeatur a B universaliter, non potest esse quod universaliter praedicetur de A. Sicut quod universaliter removetur ab homine, non potest universaliter praedicari de animali. Si ergo accipiatur aliquid, quod universaliter removeatur ab homine, puta, irrationale, et dicatur sic: Omne animal est irrationale; Nullus homo est irrationalis; sequitur quod minor propositio sit vera, et maior falsa. Sed in his terminis, maior propositio non est totaliter falsa. Potest autem accipi terminus in quo sit totaliter falsa, puta si accipiamus inanimatum pro medio.

7. Deinde cum dicit: Similiter autem fit etc., ostendit idem in primo modo secundae figurae, in quo maior est negativa. Manifestum est enim quod, praedictis terminis, scilicet A et B, sic se habentibus ut dictum est, quod universaliter removetur ab A, non poterit esse in nullo B. Si ergo accipiatur C medium, quod universaliter removetur ab A, et universaliter praedicetur de B; erit maior propositio vera et minor falsa. Puta si sint isti termini, inanimatum, animal, homo.-Et similiter ostendit quod potest esse minor vera, et maior falsa. Manifestum est enim, secundum praedicta, quod id quod universaliter praedicatur de B, non potest removeri universaliter ab omni A: quia quod universaliter praedicatur de B, ad minus oportet in quodam A esse. Si ergo accipiatur C medium, quod universaliter praedicetur de B, puta, rationale, vel vivum, et universaliter negetur de A; minor propositio erit vera, scilicet: Omnis homo est rationale, vel vivum. Maior autem: Nullum animal est rationale, est falsa in parte; Nullum animal est vivum, est falsa in toto. Deinde epilogando concludit quod syllogismus deceptivus potest fieri in immediatis, utrisque propositionibus existentibus falsis, vel altera tantum.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Negativa falsa contraria affirmativae immediatae. - Hoc semper est prae mente habendum in hac lectione: non enim quaeritur quo pacto fiat syllogismus ignorantiae, quo, servata debita syllogizandi forma, falsum quocunque modo concludatur; sed quo concludatur propositio negativa falsa contraria propositioni, quae est immediata vera. Ratione habita huius distinctionis, explicatur in qua figura et ex quibus praemissis sit possibilis praefatus ignorantiae syllogismus.

β) Et qualiter se habentibus propositionibus etc. - Ita ed. Piana et codd., uno B excepto, qui legit: et qualiter utatur propositionibus etc. - Quid demonstrandum suscipiatur in hac lectione diximus in titulo eidem lectioni praefixo et in praecedenti nota. Praeprimis ergo disseritur de syllogismo ignorantiae in prima figura; et primo quando proceditur ex duabus falsis, deinde quando proceditur ex una praemissa vera et altera falsa. At in hac secunda hypothesi vel est maior vera et minor falsa, vel contra est maior falsa et minor vera. Hanc variam praemissarum dispositionem in veritate et falsitate indicat s. Thomas per illa verba: Et qualiter se habentibus etc.

γ) Genus enim per se praedicatur de specie etc. - GO: de speciebus. - Codd. (exc. G) om. primo; G: in eorum definitione, et om. seq. praedicatur. - Genus est pars speciei, quae constituitur ex ipso genere et differentia; genus ergo est de ratione speciei, et ideo primo ponitur in speciei definitione. Haec abstracte de genere et de specie. At si agatur de specie determinata, non quodlibet genus ponendum est in eius definitione, sed genus immediatum, hoc est, genus illud quod habetur per solam subtractionem differentiae specificae: subtracta enim hac differentia, habetur genus illud quod est immediatum speciei, quod est pars eiusdem, quod denique est assignandum quoties species definitur.

δ) Sint ergo termini etc. - Mendosus est hoc loco codex B, sed ad veram lectionem reducitur in nota marginali apposita a veteri manu. A: sunt ergo etc.; sed non recte. - Infra M om. utpote usque ad C autem in omni B inclusive; quo in loco codd. ACDEGKLNQST legunt, C autem in omnibus, puta, sed in DS omnibus corrigitur in omni B, cuius est manifesta corruptio; H: B autem in omnibus, puta; I: in omni B, ut omnis albedo est nigredo; BO: puta, om. ut. - Denique A in fine huius num. om. est et scilicet, ac legit: ac falsa conclusio: Nulla etc. Est omittitur etiam a BGHIKR.

ε) Contingit syllogismum etc. - A: negationem fieri; G: negativa (corrigitur in negativae) fieri; I om. fieri. Quae sunt lectiones non attendendae. - Lectio adoptata est codd. ABCDHKLMNST; P: existente altera propositionum indifferenter falsa; A: differentem. Ad differentem falso ponitur, ut patet ex immediate additis: quaecunque sit illa, E om. falsa.

ζ) Insit omnibus, sicut color. - Ita cum ed. Piana codd. - Unus B habet: insit omnibus, et sic suppo, maior negativa erit vera; sicut color etc. Supposito e. g. quod A sit color, potest utique praedicari de albedine (C), in propositione: omnis albedo est color; nec non de aliis colorum speciebus; at esset propositio falsa si ex eo quod color praedicatur de subiectis determinatis, hoc est de coloribus, aliquis praedicaret A vel de omnibus aliis subiectis, vel etiam universaliter de genere ipso, cuius A est species, seu pars subiectiva; ut puta, si diceretur quod omnis qualitas est color.

η) Quae erat maior. - Haec verba edd. P. et Venn. desunt in omnibus codd. Similiter in his, quae sequuntur, variant codices a P. - A plura mendose omittit; a primo enim: Nullum C est A transcurrit ad alterum, ac propterea, omissis intermediis, prosequitur: Si ergo haec sit vera etc. - Deinde codices omnes (excepto G) iterum omittunt, quae est maior, nec non, quae est minor. Omnes insuper, excepto G, omittunt, quae est contradictoria maioris: maioris omittitur etiam ab edd. ac. P legit maior loco τοῦ maioris G. - H vero a, Quoddam C est A, transcurrit immediate ad, Si ergo haec etc.; denique G: Si ergo haec (sit) vera, scilicet maior... haec sit falsa, scilicet minor. Et haec est etiam lect. ed. a.

θ) Datur autem haec esse vera. - Codd. (exc. AR) et ed. a. - P et s. m. N: Detur autem etc.; cod. A: Dato autem quod haec sit vera; R magnam habet lacunam. A similibus enim verbis superioris ratiocinationis, Nullum C est A. Si ergo, distractus amanuensis excurrit ad Nullum C est A praesentis syllogismi. - Denique cod. B: Datur autem haec falsa. Sed haec ultima lectio revera falsa est. Thesis enim probanda haec est: in hypothesi quod haec propositio, omne B est A, sit vera immediate; si datur quod sit vera, nullum C est A, non potest esse vera ista, nempe, omne B est C. Sequeretur enim quod haec conclusio esset vera: nullum B est A; quae tamen est contraria immediatae verae, omne B est A. Hinc ipse codex B prosequitur cum Piana et codd. praeciti:

Si ergo etiam haec sit vera etc.: quod dici nequit, nisi in prima parte dicatur: Datur autem haec esse vera, et non falsa.

ι) Nullum B est A; quae tamen etc. — Est lectio omnium codicum, uno G excepto; P: Nullum B est A. Quod tamen est inconveniens in syllogismo ignorantiae, qui debet concludere falsam; quae tamen etc.— Verba haec habentur etiam in edd. Venetiis saeculi XV, necnon in codice G.—Attamen sententia magis perspicua est si propositioni, Nullum B est A, immediate connectatur, quae tamen supponitur etc. Hac igitur de causa, et stante codicum unanimitate, praefata verba a textu expungimus.

κ) Et dicit etc.—A: Et ostendit etc.; G: quod propositio, scilicet C-B minor; H: quod propositio B-C minor etc.; I: quod propositio, scilicet B-C, si potest esse.—Formula B-C magis ordinate quam C-B enunciat propositionem minorem suppositam in praecedentibus syllogismis, et quae hic iterum ponitur: omne B est C. Attamen dispositionem C-B retineo, quia eam habent codices, versio nostra latina, et ipsemet textus graecus.

In hoc numero probatur ultima pars primi membri huius lectionis, quod est de syllogismo ignorantiae negativo in prima figura, quo concluditur falsum.—Syllogismus enim iste potest negativam conclusionem falsam inferre 1. ex duabus praemissis falsis (n. 2.); 2. ex maiori vera et minori falsa (n. 3); 3. ex maiori falsa et minori vera (n. 4). Excluditur autem possibilitas syllogismi ignorantiae ex duabus praemissis veris (n. 3, Secundo), quia ex veris non potest falsum concludi.

λ) Et immediatae contraria.—Cod. I legit et immediata contrariae; sed haec lectio non videtur acceptanda. Sermo enim est in praesenti lectione de syllogismo ignorantiae, per quem concluditur negativa falsa contraria affirmativae immediatae. O om. contraria; BH: immediata contraria; P: immediate contraria. — In fine huius numeri H omittit et altera usque ad utrisque inclusive; GI: et utraque propositione falsa et altera. Deinde etc.; O: et altera propositione existente falsa, et utrisque.

μ) Et primo etc.—A: et primo quando contingit utramque esse falsam; secundo quando alteram tantum; ibi: altera tamen esse falsam etc.—Immediate infra inversionem lectionis codd. adoptavi; PB: quod non contingit in media figura.—Praeterea A: utrasque propositiones esse totas esse falsas; G: in toto esse falsas; I: esse in toto falsas; KMO: totas esse falsas; R om. esse.—PB: Et dicit totas illas falsas; cui lectioni praefero lectionem adoptatam ex codd.; G: Et dicit in toto esse falsas illas; I: Et dicit in toto falsas, illae.

ν) Sic autem se habentibus.—A: Contrarie autem se habentibus; et contrarie etiam legitur in B, sed eadem manu apponitur in nota sic, submissis punctis vocabulo contrarie. Et optima est correctio et ad lectionem aliorum codd.: τὸ enim contrarie nihil ad propositum hoc loco significat.

ξ) Removeatur a B.—C p. m. et B s. m.: removeatur a C: at C in codice C corrigitur altera manu in B: imo in codice etiam B abrasio quaedam est, supra quam eadem manu signatur C.—Et ita infra, cod. C: se habentibus A et C: quam tamen ultimam lectionem habent etiam AB DEHOQST; I: A et BC, sed B expungitur.—Retinenda tamen est lectio Piana, A et B, cum qua tandem etiam codices concordant infra: praedicetur de A et de B.—Cf. supra et nn. seqq.

ο) Quia cum supponatur.—Est lectio ABDGHKLMST, quibus accedunt alii. C: quia cum ponatur; E: ex hoc cum supponatur; INQ: quod cum supponatur; O: quod supponatur cum; R: quia supponatur.—P: quod supponatur.

π) In immediatis.-A: in media figura; BDEGIQR: fieri imediatis (immediatis? in mediatis?); S: in in mediatis, hoc est, in immediatis, ut P et alii codices habent.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.