Libro I, lezione XXIXDE SYLLOGISMO IGNORANTIAE IN PROPOSITIONIBUS MEDIATIS

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 17 · 80b17–32

Il testo di Aristotele

In his autem, quae non individua sunt, cum quidem per proprium medium fiat falsitatis syllogismus, non possibile est utrasque falsas esse propositiones: sed solum quae est ante maius ultimum. Dico autem proprium medium, per quod fit contradictionis syllogismus. Sit enim A in B per medium C. Quoniam igitur necesse est, quae est C B, affirmativam accipi syllogismo facto, manifestum est quod semper haec est vera, non enim convertitur. Sed quae est A C falsa; hac enim conversa, e contrario fiet syllogismus.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Il commento di san Tommaso

1. Similiter autem est, et si ex alia ordinatione accipiatur medium, ut D, si et in toto A sit, et de B praedicetur omni: necesse enim est, quae quidem B D, propositionem manere, alteram autem converti, quare haec quidem semper vera, illa vero semper falsa. Et fere huiusmodi deceptio eadem est ei, quae fit per proprium medium. Ἐὰ δὲ μὴ διὰ τοῦ οἰκείο μέσο γίνητα ὁ συλλογισμός, ὅτα μὲ ὑπὸ τὸ Α ᾖ τὸ μέσο, τῷ δὲ Β μηδενὶ ὑπάρχῃ, ἀνάγκ ψευδεῖς εἶνα ἀμφοτέρας. Ληπτέα γὰ ἐναντίως ὡς ἔχουσι αἱ προτάσεις, εἰ μέλλε συλλογισμὸς ἔσεσθαι· οὕτ δὲ λαμβανομένω ἀμφότερα γίνοντα ψευδεῖς. Οἷο εἰ τὸ Α ὅλῳ τῷ Δ ὑπάρχε, τὸ δὲ Δ μηδενὶ τῶ Β· ἀντιστραφέντω γὰ τούτω συλλογισμός τ' ἔστα καὶ αἱ προτάσεις ἀμφότερα ψευδεῖς. Ὅτα δὲ μὴ ᾖ ὑπὸ τὸ Α τὸ μέσο, οο τὸ Δ, ἡ μὲ Α Δ ἀληθὴς ἔστα, δὲ δὲΔ Β ψευδής. Ἡ μὲ γὰ Α Δ ἀληθής, ὅτ οὐ ἦ ἐ τῷ Α τὸ Δ, ἡ δὲ Δ Β ψευδής, ὅτ, εἰ ἦ ἀληθής, κἂ τὸ συμπέρασμ ἦ ἀληθές· ἀλλ' ἦ ψεῦδος. Si vero non per proprium medium fiat syllogismus, cum quidem sub A sit medium, in B autem nullo est; necesse est utrasque falsas esse. Recipiendae enim utique e contrario sunt, quam se habent, propositiones, si debet syllogismus fieri; sic autem acceptis, utraeque fiunt falsae. Ut si A quidem in toto D, D autem in nullo B: conversis enim his, syllogismus quidem erit, et utraeque propositiones falsae. Cum vero non sit sub A medium, ut D, quae quidem est A D, vera erit, quae vero est D B falsa; quae enim est A D vera est, quia non erit in A D, quae vero est D B falsa, quia si esset vera, et conclusio esset vera; sed erat falsa. Διὰ τοῦ μέσο σχήματος γινομένης τῆς ἀπάτης, ἀμφοτέρας μὲ οὐ ἐνδέχετα ψευδεῖς εἶνα τὰς προτάσεις ὅλας (ὅτα γὰ ᾖ τὸ Β ὑπὸ τὸ Α, οὐδὲ ἐνδέχετα τῷ μὲ παντὶ τῷ δὲ μηδενὶ ὑπάρχει, καθάπε ἐλέχθ καὶ πρότερο), τὴ ἑτέρα δ' ἐγχωρεῖ, καὶ ὁποτέρα ἔτυχε. Εἰ γὰ τὸ Γ καὶ τῷ Α καὶ τῷ Β ὑπάρχε, ἐὰ ληφθῇ τῷ μὲ Α ὑπάρχει, τῷ δὲ Β μὴ ὑπάρχει, μὲ Α Γ ἀληθὴς ἔστα, ἡ δ' ἑτέρ ψευδής. Πάλι δ' εἰ τῷ μὲ Β ληφθεί τὸ Γ ὑπάρχει, τῷ δὲ Α μηδενί, ἡ μὲ Γ Β ἀληθὴς ἔστα, ἡ δ' ἑτέρ ψευδής. Sed per mediam figuram facta deceptione, utrasque quidem non contingit falsas esse propositiones totas (cum enim sit B quidem sub A, nihil contingit in hoc omni quidem, in illo autem nullo esse, sicut dictum est prius), altera vero falsa potest esse, et quaecunque contingit. Si enim C et in A et in B est, si accipiatur C in A quidem esse, in B vero non esse, quae quidem est A C vera erit, altera autem falsa. Iterum autem si in B quidem accipiatur C esse, in A autem nullo, quae quidem est C B vera erit, altera autem falsa. Si quidem igitur sit privativus deceptionis syllogismus, dictum est quando, et per quae erit deceptio. ὰ μὲ οὖ στερητικὸς τῆς ἀπάτης συλλογισμός, ερητα πότ καὶ διὰ τίνω ἔστα ἡ ἀπάτη· ἐὰ δὲ καταφατικός, ὅτα μὲ διὰ τοῦ οἰκείο μέσο, ἀδύνατο ἀμφοτέρας εἶνα ψευδεῖς· ἀνάγκ γὰ τ Γ Β μένει, εἴπε ἔστα συλλογισμός, καθάπε ἐλέχθ καὶ πρότερο. Ὥστ ἡ Γ Α ἀεὶ ἔστα ψευδής· αὕτ γά ἐστι ἡ ἀντιστρεφομέν. Si vero sit affirmativus, tunc quidem per proprium medium impossibile utrasque esse falsas. Necesse enim est quae est B C manere, si quidem erit syllogismus, sicut dictum est prius. Quare A C semper erit falsa; haec enim est conversa. Ὁμοίως δὲ καὶ εἰ ἐ ἄλλης συστοιχίας λαμβάνοιτ τὸ μέσο, ὥσπε ἐλέχθ καὶ ἐπὶ τῆς στερητικῆς ἀπάτης· ἀνάγκ γὰ τὴ μὲ Δ Β μένει, τὴ δ' Α Δ ἀντιστρέφεσθα, καὶ ἀπάτ ἡ αὐτὴ τῇ πρότερο. Similiter autem et si ex alia ordinatione accipiatur medium, sicut dictum est et in privativa deceptione; necesse est enim quae quidem est D B manere, quae vero est A D converti; et haec deceptio est eadem priori. Ὅτα δὲ μὴ διὰ τοῦ οκείο, ἐὰ μὲ τὸ Δ ὑπὸ τὸ Α, αὕτ μὲ ἔστα ἀληθής, ἑτέρ δὲ ψευδής· ἐγχωρεῖ γὰ τὸ Α πλείοσι ὑπάρχει, ἃ οὐ ἔστι ὑπ' ἀλλήλ. Ἐὰ δὲ μὴ ᾖ τὸ Δ ὑπὸ τὸ Α, αὕτ μὲ ἀεὶ δῆλο ὅτ ἔστα ψευδής (καταφατικὴ γὰ λαμβάνετα), τὴ δὲ Β Δ ἐνδέχετα καὶ ἀληθῆ εἶνα καὶ ψευδῆ· οὐδὲ γὰ κωλύε τὸ μὲ Α τῷ Δ μηδενὶ ὑπάρχει, τὸ δὲ Δ τῷ Β παντί, οἷο ζῷο ἐπιστήμ, ἐπιστήμ δὲ μουσική. Οὐδ' αὖ μήτ τῷ Α μηδενὶ τῶ Δ μήτ τὸ Δ μηδενὶ τῷ Β. Φανερὸ οὖ ὅτ μὴ ὄντος τοῦ μέσο ὑπὸ τὸ Α καὶ ἀμφοτέρας ἐγχωρεῖ ψευδες εἶνα καὶ ποτέρα ἔτυχε. Cum vero sit non per proprium, si quidem sit D sub A, haec quidem erit vera, altera autem falsa; potest enim A in pluribus esse, quae non sunt sub invicem. Si vero non sit D sub A, haec quidem semper manifestum est quoniam erit falsa (affirmativa enim accipitur): quae vero est D B, contingit et veram esse et falsam; nihil enim prohibet A quidem in D nullo esse, D autem in omni B, ut animal, scientia, musica: neque utique A in nullo D, neque D in nullo B. Manifestum igitur est quoniam, cum non sit medium sub A, et utraeque possunt falsae esse, et quaecunque contingit. Ποσαχῶς μὲ οὖ καὶ διὰ τίνω ἐγχωρεῖ γίνεσθα τὰς κατὰ συλλογισμὸ ἀπάτας ἐ τ τοῖς ἀμέσοις καὶ ἐ τοῖς δι' ἀποδείξεως, φανερό. Quot quidem igitur modis, et per quae possunt fieri per syllogismum deceptiones, et in his quae sunt sine medio, et in his quae sunt per demonstrationem, manifestum est. 1. Postquam Philosophus ostendit quomodo syllogismus ignorantiae fit in propositionibus immediatis, hic ostendit quomodo fit in propositionibus mediatis. Et primo, quomodo concludatur propositio negativa falsa, quae opponitur affirmativae verae; secundo, quomodo concludatur affirmativa falsa, quae opponitur negativae verae; ibi: Si vero sit affirmativus etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo hoc fiat in prima figura; secundo, in secunda: ibi: Sed per mediam figuram etc. Circa primum tria facit: primo, ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae in propositionibus mediatis, per medium proprium; secundo, quomodo fit per medium quidem non proprium, sed tamen similem habitudinem habens ad terminos, sicut medium proprium; ibi: Similiter autem est, et si ex alia ordinatione etc.; tertio, ostendit quomodo fit praedictus syllogismus per medium extraneum; ibi: Si vero non per proprium medium etc.

2. Dicit ergo primo quod, quando syllogismus concludens falsum, fit in propositionibus, quae non sunt individuae, idest immediatae, si accipiatur proprium medium, unde fit syllogismus, non potest esse utrasque propositiones esse falsas, sed solum maiorem. Et exponit quid nominet proprium medium. Ex quo enim propositio, cuius contraria syllogizatur, est mediata, oportet quod praedicatum syllogizetur de subjecto per aliquod medium. Potest ergo illud idem medium accipi ad concludendum oppositum. Puta, haec est propositio mediata: Omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis; medium autem per quod syllogizatur praedicatum de subiecto, est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis. Si ergo velimus probare quod nullus triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis per hoc idem medium, erit syllogismus falsitatis per proprium medium. Et ideo dicit quod medium proprium est, per quod fit syllogismus contradictionis, idest ad oppositum. Puta in praedicto exemplo: sit A triangulus, B habere tres, medium C figura talis. In prima autem figura necesse est minorem esse affirmativam, et ideo oportet quod illa, quae erat minor in syllogismo vero, maneat non conversa nec transmutata in suam oppositam in syllogismo falsitatis. Unde oportet quod semper sit vera. Sed maior propositio veri syllogismi convertitur in negativam contrariam; et ideo oportet quod maior sit falsa. Puta si dicamus: Nulla figura habens etc. habet tres etc.; omnis triangulus est figura talis; ergo etc.

3. Deinde cum dicit: Similiter autem est etc., ostendit quomodo fit praedictus syllogismus per medium extraneum, sed simile proprio. Et dicit quod similiter syllogizabitur, si medium accipiatur ex alia ordinatione. Puta si A demonstretur de B per C, et accipiamus in syllogismo falsitatis medium non C, sed D, ita tamen quod D etiam contineatur universaliter sub A et praedicetur universaliter de B, puta si accipiamus pro medio figuram contentam tribus lineis rectis; quia hic etiam necesse est minorem propositionem, scilicet D B, manere sicut erat in syllogismo concludente verum, quamvis per proprium medium; maiorem autem propositionem necesse est transmutari in contrariam: et ideo semper minor erit vera, et maior semper erit falsa ¹. Et quantum ad modum arguendi ista deceptio est similis ei, quae fit per proprium medium.

4. Deinde cum dicit: Si vero non per proprium etc., ostendit quomodo fit syllogismus falsitatis per medium extraneum, et dissimile proprio. Potest autem hoc medium hoc modo accipi, ut contineatur universaliter sub A, et de nullo B praedicetur. Et in hoc casu oportebit ² utrasque propositiones esse falsas, quia oportebit, ad hoc quod fiat syllogismus in prima figura, accipere propositiones e contrario, ut scilicet accipiamus maiorem negativam et dicamus, Nullum D est A, et minorem affirmativam, et dicamus: Omne B est D: et sic patet utrasque esse falsas. Et haec quidem terminorum habitudo inveniri non potest in convertibilibus, sicut in subiecto et passione, quae per aliquod medium de subiecto concluditur. Manifestum est enim quod non potest accipi aliquid, de quo passio universaliter praedicetur, quod a subiecto universaliter removeatur. Sed haec habitudo potest inveniri, quando propositio est mediata, ex hoc quod superius genus vel passio superioris generis praedicatur de ultima specie; puta si dicamus: Omnis homo est vivus. Vivum enim potest concludi de homine per medium, quod est animal. Si ergo accipiamus aliquid, de quo vivum universaliter praedicetur, sicut est oliva, quae vere removetur ab homine universaliter, erit habitudo terminorum, quam quaerimus. Haec enim erit falsa: Nulla oliva est viva; et minor erit similiter falsa: Omnis homo est oliva; et similiter conclusio erit falsa: Nullus homo est vivus, quod est contrarium propositioni verae mediatae. Contingit etiam maiorem esse veram et minorem esse falsam; puta si accipiamus pro medio aliquid, quod non contineatur sub A, puta lapidem. Tunc enim maior, quae est A-D, erit vera, scilicet, Nullus lapis est vivens; quia lapis non continetur sub vivo: sed minor erit falsa, scilicet, Omnis homo est lapis. Si enim esset haec vera, prima existente vera, sequeretur quod conclusio esset vera, cum tamen dictum sit quod sit falsa. - Non autem potest esse e converso quod minor sit vera si sit medium extraneum, quia medium extraneum non poterit universaliter praedicari de B. Oportet autem semper minorem affirmativam accipere in prima figura.

5. Deinde cum dicit: Sed per mediam figuram etc., ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae negativus in secunda figura. Et dicit quod non potest contingere in secunda figura, quod utraque propositio sit falsa totaliter. Si enim debeat concludi haec falsa, Nullum B est A, contraria verae; oportet quod A universaliter praedicetur de B. Unde non poterit aliquid inveniri, quod universaliter praedicetur de uno, et universaliter negetur de altero; sicut supra dictum est, cum agebatur de syllogismo ignorantiae in immediatis. Potest tamen altera tantum esse totaliter falsa, quaecunque sit illa. Et hoc manifestat primo in secundo modo secundae figurae, in quo maior est affirmativa et minor negativa. Sit ergo medium sic se habens ad extrema, ut universaliter de utroque praedicetur, sicut vivum praedicatur universaliter et de homine et de animali. Si ergo accipiatur maior affirmativa, ut dicamus, Omne animal est vivum; et accipiatur minor negativa, ut dicatur, Nullus homo est vivus; maior erit vera et minor falsa, et conclusio falsa. Similiter etiam si accipiamus in primo modo secundae figurae maiorem negativam, ut dicamus, Nullum animal est vivum; et minorem affirmativam, ut dicamus, Omnis homo est vivus; erit maior falsa et minor vera, et conclusio falsa. Ex his dictis epilogando concludit dictum esse quando et per quae possit fieri deceptio, si syllogismus deceptivus sit privativus.

6. Deinde cum dicit: Si vero sit affirmativus etc., ostendit quomodo fiat affirmativus syllogismus deceptionis in propositionibus mediatis. Et primo, quando fit per proprium medium; secundo quando fit per medium simile proprio; ibi: Similiter autem et si ex alia etc.; tertio, quando fit per medium extraneum; ibi: Cum vero fit per non proprium etc. Dicit ergo primo quod si fiat syllogismus deceptionis affirmativus in propositionibus mediatis, si accipiatur proprium medium, ut supra expositum est, impossibile est quod utraque sit falsa. Quia cum talis syllogismus non possit fieri nisi in prima figura, utraque existente affirmativa, necesse est quod minor propositio maneat hoc modo, sicut erat in vero syllogismo. Unde oportebit maiorem propositionem esse mutatam, scilicet de negativa in affirmativam; unde oportebit quod sit falsa. Puta si velimus concludere quod Omnis homo sit quantitas, quod est contrarium huic, Nullus homo est quantitas, cuius proprium medium est substantia; accipiemus istam falsam, Omnis substantia est quantitas, et hanc veram, Omnis homo est substantia.

7. Deinde cum dicit: Similiter autem et si etc., ostendit quomodo fit syllogismus ignorantiae, quando accipitur medium non proprium, quod sit eiusdem ordinis, sed ex alia coordinatione. Puta si dicerem: Omne agens est quantitas; omnis homo est agens; ergo omnis homo est quantitas. Oportet enim hic minorem manere, maiorem vero mutari de negativa in affirmativam. Unde et haec deceptio similis est priori deceptioni, sicut dicebatur in syllogismo privativo.

8. Deinde cum dicit: Cum vero sit non etc., ostendit quomodo fiat syllogismus deceptionis affirmativus per medium extraneum; et dicit quod si accipiatur tale medium extraneum, quod contineatur sub maiori extremitate, tunc maior propositio erit vera, et minor falsa. Potest enim A, quae est maior extremitas, de pluribus universaliter praedicari, quae non sunt sub invicem; puta habitus de grammatica et virtute. Haec enim est mediata, Nulla grammatica est virtus. Possumus ergo concludere contrarium huius, scilicet: Omnis grammatica est virtus, per aliquod medium, quod contineatur sub virtute; et tunc maior erit vera, et minor falsa. Puta si dicamus: Omnis temperantia est virtus; omnis grammatica est temperantia; ergo omnis grammatica est virtus. Si vero accipiatur aliquod medium, quod non sit sub A, maior semper erit falsa, quia accipitur affirmativa. Sed minorem contingit esse cum hac quandoque quidem falsam, et tunc ambae erunt falsae, puta si dicamus: Omnis albedo est virtus; omnis grammatica est albedo; ergo etc.; quandoque autem potest esse vera: nihil enim prohibet, sic se habentibus terminis, quod A removeatur ab omni D, et D sit in omni B, sicut est in his terminis, animal, scientia, musica. Animal enim, quod est maior extremitas, removetur universaliter ab omni scientia; unde haec, quae sumitur ut maior in syllogismo ignorantiae, Omnis scientia est animal, est falsa. Minor vero, scilicet, Omnis musica est scientia, est vera; sed conclusio falsa contraria negativae verae mediatae. Contingit etiam quod et A sit in nullo D, et D in nullo B, ut dictum est. Sic igitur patet quod quando medium non continetur sub maiori extremitate, possunt esse utraeque falsae et altera earum, quaecunque contingit, quia et maior et minor potest esse falsa: maior autem non potest esse vera, sic se habentibus terminis, ut supra dictum est. Ultimo autem epilogando concludit manifestum esse ex praedictis, quot modis et per quas propositiones veras vel falsas possunt fieri deceptiones per syllogismum, tam in propositionibus immediatis, quam in propositionibus mediatis, quae demonstratione probantur.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Ostendit quomodo hoc fiat etc. — Est lectio cod. B. — CDE: primo in prima fig.; GI et s. m. S: ostendit propositum in etc.; PR: primo ostendit hoc in etc.; ceteri codd.: primo ostendit in prima figura; Q hab. lacunam.

β) Quomodo fit etc. — A: fiat; sed infra cum P aliisque codd.: fit. — AE et s. m. S: ignorantiae primo in etc.; KLMNQT et p. m. DS: ignorantiae primae in etc. Forte isti codd. conveniunt cum prioribus et primae pro primo corrupte est positum. Attamen neque primae neque primo patitur forma contextus literae s. Thomae.

γ) Non sunt individuae, idest immediatae, si accipiatur proprium medium etc. — Textus graecus: Ἐν δὲ τοῖς μὴ ἀτόμοις ὑπάρχουσιν μὴ ὑπάρχουσιν, ὅταν etc. Verba ἢ μὴ ὑπάρχουσιν desiderantur in nostra latina versione, quinimo ipsemet s. Thomas nullam de illis mentionem facit, cum tamen fere Aristotelis verba in medium afferat. Waitz (Organon etc., P. II, Commentar. in cap. xvII, pag. 344) adnotat: « Delen- » dum, inquit, putarem ἢ μ ὑπάρχουσιν, nisi omissio scribentium negli- » gentiam prodere videretur propter ὑπάρχουσιν quod praecessit. Etiam » versio Boeth. ista verba retinet.» — Sequitur: unde fit syllogismus etc.— Codd. ABDGHIKLMQT et p. m. CN: non (s. m. CN, ut) fit (CQ: sit; N om.) syllogismus; E om. unde; O: unde non fit syllogismus. — Quae lectiones in sensu negativo improbatur a s. Thoma, cum infra ait: et ideo dicit etc.; et ab Aristotele, cuius fere verba s. Thomas recitat: ὅταν μὲν διὰ τοῦ οἰκείου μέσου γίνηται τοῦ ψεύδους συλλογισμός, quando per proprium medium fit deceptionis syllogismus. Adde quod nonnulli codd. corrigunt proprium errorem, ut de DGI hic infra dicemus.— Sequitur, in cod. A: non contingit esse utrasque propositiones esse falsas, et ita MN, nisi quod consultius omittunt primum esse; B: nec possibile est utrasque propp. esse falsas; C: non possunt esse utraeque propositiones falsae; LORT et p. m. DQ: non potest esse utrasque propositiones falsas: quae lectio non differt a piana, nisi in hoc quod P cum s. m. Q post utrasque iterum ponit esse; E: sed non per utrasque propositiones falsas; GI et s. m. D loco, non potest esse, legunt: habens. Igitur GI et s. m. D legunt, non fit syllogismus habens utrasque propositiones falsas. H absurde: nec esse potest vera, sed propositiones falsas, sed solum maiorem; K: non enim possunt esse utraeque falsae propositiones; S: proprium medium (ac deinde abrasis nonnullis, scribitur supra lituram: non est possibile) esse utrasque propositiones falsas. —Codices igitur inter se non conveniunt: unde lectionem pianam, quae fundamentum habet in pluribus codd., retinemus; quamvis non displiceat lectio cod. S s. m₁: non est possibile etc., quae est lectio indicata a cod. B et est conformis versioni praefixae. Textus Aristotelis: οὐχ οἷόντε ἀμφοτέρας ψευδεῖς εἶναι τὰς προτάσεις.

δ) B habere tres etc. — P: habere tres B, medium C sit figura talis; H om. medium; A: fig. talis est; G: B habet medium et C figura talis; R: B habere, C figura habens et cetera fi' riis. Quae duae ultimae lectiones produnt imperitiam amanuensium codd. GR. Lectio adoptata est fere omnium codd., et videtur magis expedita.

ε) In syllogismo vero, maneat etc. — K: non maneat non conversa; G: ut non conversa; R: nec conversa. — A: imo (et ita B) transmutata in sua opposita transmutatam; DHLT et p. m. CN: nec non transm.; C s. m.: et non transm.; G: nec ut transm.; I: idest non transm.; O: idest transm.; R: in sua opposita. — Conservamus lect. P, quae est etiam codd. EMQS et s. m. N, et est lectio vera.

ζ) Talis; ergo. — Addimus haec verba, quae desunt in P, et quae dantur ab omnibus nostris codicibus, uno excepto M, qui ponit ergo, sed om. talis. — Codices autem ABQ om. habet tres etc.

η) Per medium extraneum, sed simile proprio. — Est lectio codd. — PG: per medium extraneum et non proprium, sed etc. — At post medium extraneum, et cum addito, sed simile proprio, superflua videntur verba, et non proprium: quibus cum codices careant, ea expungere non dubitavi. — A: extraneum, per (marg. add., et) simile etc., quae lectio non est bona; B: tamen per simile etc. — R erronee: et dissimile etc.

θ) Ita tamen etc. — Codd. AG om. tamen; sed non recte. Sermo est enim de acceptione medii extranei, quod tamen sit simile medio

proprio. - D: quod et D; ABDGHIKNOQT om. etiam, cuius loco CE LM et s. m. S habent et, quae particula forte legi potest etiam. Cum D ponat et ante D, non irrationaliter omisit sequens etiam; attamen placet etiam P, cui codices praecitati consentire videntur. - Codd. (exc. I.MR): universaliter sub A et etc.; P: sub A universaliter et etc. ι) Semper erit falsa etc. - Unus B: semper falsa etiam quantum ad modum argumentandi. Et ista deceptio etc. κ) Potest autem etc. - Est lectio codd., quam adoptavimus loco P: potest autem hoc modo medium accipi. - OR om. hoc medium. λ) Et in hoc casu oportebit utrasque propositiones etc. - BC: Et in hoc casu oportebit ad hoc quod fiat syllogismus; ceteris intermediis omissis; sed male, uti patet ex immediate sequentibus. μ) Et sic patet - Addimus et ex omnibus codicibus, qui praeterea habent semel et iterum C loco D. Variatio nullius momenti est, ut patet; ideoque retinemus D, tum quia est in textu Aristotelis, tum quia sub D designatum est in numero praecedenti medium extraneum, de quo etiam in hoc numero sermo est. - Supra unus G:

et minor sit affirmativa, ut dicamus; O denique erronee: nullum B est etc. ν) Quae vere etc. - ACDEKLNST: quae vere univ. ab hom. remov'; BH: quae vere ab hom. universaliter (H om. univ.) remov.; G om. vere; I: quae recta ab hom. remov., et om. cum R, universaliter; Q om., quae vere universaliter. Quae lectiones GHIQR sunt mendosae. Non displicet autem lectio cod. M: quae vere et universaliter ab homine removeatur; sed melius removetur P et aliorum codd. - O hab. lacunam. ξ) Universaliter de utroque praedicetur etc. - P: Universaliter praedicetur de utroque, sicut universaliter vivum de animali praedicatur et de homine. - De utroque praedicetur legimus cum ABCDELN OQST, et praedicatur universaliter cum K et eisdem codd., exc. OQ; sicut cum BCDEGMQST legimus: et (BDGM om. et) de homine et de animali; AHIKLNO: et (O om. et) de animali et de homine. R hab. lacun. o) Ostendit quomodo etc. - A: determinat de syllogismo ignorantiae affirmativo, quae fit in etc.

π) Quod sit eiusdem ordinis. - Est lectio quam, exc. R, habent codices. - P: quod non sit eiusdem ordinis; D: sed sit eiusdem etc.

ρ) Ergo omnis etc. - Hanc conclusionem, subintelligendam quidem, sed explicite non necessario requisitam, habet cum P unus E; ceteri codd. omittunt. - Cod. A in margine inferiori ponit sine ullo signo hanc notam, quae refertur ad ea quae in numero seq. dicuntur de medio extraneo, quod continetur sub maiori extremitate: Istud est male scriptum vitio scriptoris; et ideo ponas exemplum in his terminis: Omne corpus est substantia; omnis color est corpus; ergo omnis color est substantia.

σ) Quod non sit sub A, maior. - Est lectio omnium codd. - P: quod non sit sub maiori extremo, maior etc. Dictum est supra quod A est maior extremitas; et ideo posito A, non necesse est addere cum P. maiori extremo; posito autem cum P, maiori extremo, non necesse est addere A.

τ) Sed minorem etc. - Nullus cod. habet lectionem P. Omnes enim fere legunt: Sed minorem cum h contingit esse quandoque quidem falsam, et etc.; C: Sed minor est cum contingit esse quandoque etc.; D om. minorem, quod tamen post contingit habet add. in marg.; Q: Sed minor est cum h contingit quandoque etc.; R: Sed minor contingit cum hac quandoque etc.; ST: Si (T, sed, et vel sed add. marg. S) minorem cum hoc contingeret esse quandoque quidem etc.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.