Libro I, lezione XXXIIILOGICE OSTENDITUR DEMONSTRATIONES NON POSSE PROCEDERE IN INFINITUM IN PRAEDICATIS QUIDDITATIVIS. - PRAENOTAMINA QUAEDAM AD SOLVENDAM UNIVERSALITER QUAESTIONEM DE PROCESSU IN INFINITUM IN PRAEDICATIS AFFIRMATIVIS

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 22 · 82b35–83a35

Il testo di Aristotele

Quod autem in illis, si logice quidem speculemur, sic manifestum sit. In his quidem igitur, quae in eo quod quid est praedicantur, patens est: si enim est definire, aut si notum est quod quid erat esse, infinita autem non est transire, necesse est finiri in eo quod quid est praedicantia. Universaliter autem sic dicimus. Est enim vere dicere album ambulare, et magnum illud lignum esse; et iterum lignum magnum esse, et hominem ambulare. Alterum igitur est sic dicere aut illo modo. Cum enim quidem album esse dico lignum, tunc dico quod, cui accidit album esse, lignum est: sed non quod subiectum ligno album sit; et namque neque quod album est, neque quod vere album aliquid, factum est lignum: quare non est hoc secundum se, sed secundum accidens. Cum vero huiusmodi lignum album esse dico, non quod alterum aliquod sit album, illi autem accidit lignum esse, ut cum musicum esse album dico: tunc enim quoniam homo est albus, cui accidit musicum esse, dico; sed lignum est subiectum, quod vere factum est album, non quod alterum aliquod sit, quam quod vere lignum est, aut lignum aliquod. Si igitur oportet nomina ponere, sit sic dicere praedicari: sed illo modo aut nequaquam est praedicari, aut praedicari quidem non simpliciter, sed secundum accidens praedicari. Est autem tanquam album quidem, quod praedicatur; sed sicut lignum est, de quo praedicatur. Subiiciatur igitur praedicatum praedicari semper, de quo praedicatur, simpliciter, sed non secundum accidens: sic enim demonstrationes demonstrant.

Quare autem in quod quid est, aut quoniam quale, aut quantum, aut ad aliquid, aut faciens, aut patiens, aut ubi, aut quando, cum unum de uno praedicabitur. Amplius substantiam quidem significantia, quod vere illud est, aut quod vere illud aliquid est, significant, de quo praedicantur: quaecunque vero non substantiam significant, sed de aliquo subiecto dicuntur, quod neque vere illud est, neque quod vere illud aliquid est, accidentia sunt, ut de homine est album. Non enim est homo neque quod vere album est, neque quod vere album aliquid est; sed animal forsitan: quod vere enim animal est, homo est. Quaecunque vero non substantiam significant, oportet de quodam subiecto praedicari, et non esse aliquod album, quod non, cum aliquid alterum sit, album est. Species enim gaudeant, monstra enim sunt; et si sint, nihil ad rationem sunt: praemonstrationes enim de huiusmodi sunt.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Thesis prima: Ostenditur in demonstrationibus affirmativis non posse procedi in infinitum in praedicatis, ex quibus constituitur definitio: quia secus nihil posset definiri: definitio enim omnia superiora et inferiora praedicata quidditativa rei definitae complectitur. — 3. Thesis altera: Idem universaliter est dicendum quoad omnia praedicata affirmativa sive substantialia sive accidentalia.—4. Praenotamen quoddam. De tribus modis verae praedicationis in praedicatis per accidens, seu accidentalibus: vel accidens praedicatur de accidente; vel subiectum de accidente; vel accidens praedicatur de subiecto. Quae praedicationes ad invicem differunt: quia cum praedicatur accidens de subiecto, non praedicatur per aliquod aliud subiectum; at praedicatio subiecti de accidente, vel accidentis de accidente, est ratione eius quod subiicitur termino posito in subiecto. — 5. Aliud praenotamen. In probanda thesi quoad praedicata affirmativa universaliter, assumenda est sola praedicatio in tertio modo; nempe praedicatio quae est sicut accidentis de subiecto, et quae sola praedicatio simpliciter dicitur. — 6. Praenotamen tertium. De differentia in praedicatis per se, seu simpliciter; et primo de distinctione praedicatorum ad invicem secundum diversa genera, seu praedicamenta. — 7. Deinde de differentia inter praedicata substantialia et accidentalia. Illa enim sunt quoties subiectum aut cum ipsis convertitur, ut in definitionibus, aut est pars subiectiva praedicati. Aliter, sunt praedicata accidentalia. — 8. Haec differentia ostenditur per exempla. — 9. Solvitur obiectio petita ex ideis seu speciebus platonicis.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus ostendit a quod si sit status in extremis, necesse est esse statum in mediis, et si sit status in affirmativis, necesse est esse statum in negativis; hic intendit ostendere quod sit status in affirmativis in sursum et deorsum. Et dividitur in duas partes: in prima parte, ostendit propositum logice, idest per rationes communes omni syllogismo, quae accipiuntur secundum b praedicata communiter sumpta; in secunda, ostendit idem analytice, idest per rationes proprias demonstrationi, quae accipiuntur secundum praedicata per se, quae sunt demonstrationi propria; ibi: Analytice autem manifestum etc. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, ostendit quod non sit procedere in infinitum in praedicatis, quae praedicantur in eo quod quid; in secunda, ostendit quod non sit procedere in infinitum universaliter in praedicatis affirmativis; ibi: Universaliter autem sic dicimus etc.

2. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod in privativis non est ire in infinitum, si stetur in affirmativis; hic iam manifestum erit quomodo aliqui speculantur in illis, idest in affirmativis, esse statum per logicas rationes. Et dicuntur hic logicae rationes, quae procedunt ex quibusdam communibus, quae pertinent ad considerationem logicae. Haec autem veritas manifesta est in his, quae praedicantur in eo quod quid est, idest in praedicatis, ex quibus quod quid est, idest definitio constituitur. Si enim huiusmodi praedicata dentur esse infinita, sequitur et quod non contingat definire aliquid, et quod si definiatur aliquid, eius definitio non possit esse nota. Et hoc ideo, quia infinita non est pertransire. Non autem contingit definiri, neque definitionem cognosci, nisi descendendo perveniatur usque ad ultimum, et ascendendo perveniatur usque ad primum. Si ergo contingit aliquid definire, vel si contingit definitionem alicuius esse notam, ex utroque antecedenti sequitur hoc consequens, quod in praedictis praedicatis non sit procedere in infinitum, sed in eis contingat stare.

3. Deinde cum dicit: Universaliter autem sic etc., ostendit universaliter quod in praedicatis affirmativis non sit procedere in infinitum. Et circa hoc duo facit: primo, quaedam praemittit x, quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, ostendit propositum; ibi: Amplius si non est etc. Circa primum duo facit: primo, distinguit praedicata per accidens a praedicatis per se; secundo, distinguit praedicata per se ad invicem; ibi: Quare autem in eo quod quid est etc. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit in quibusdam praedicatis, quod in eis non est procedere in infinitum, scilicet in his, quae praedicantur in quod quid est, ostendendum est hoc universaliter in omnibus praedicatis affirmativis.

4. Et incipit suam considerationem a praedicatis per accidens, in quibus est triplex modus verae praedicationis. Unus quidem modus est, quando accidens praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, album ambulat. Secundus modus est, quando subiectum praedicatur de accidente; puta, cum dicimus, hoc magnum est lignum. Tertius modus est, quando accidens praedicatur de subiecto; puta, cum dicimus, lignum est album: vel cum dicimus, homo ambulat. Isti autem modi praedicandi sunt alteri et diversi ad invicem: quia cum subiectum praedicatur de accidente, puta, cum dicitur, album est lignum, hoc significatur, quod illud universale praedicatum, quod est lignum, praedicatur de subiecto, cui accidit esse album, scilicet de hoc particulari ligno, in quo est albedo. Idem enim est sensus cum dico, album est lignum, ac si dicerem, hoc lignum, cui accidit esse album, est lignum; non autem est sensus quod album sit subiectum ligni. Et hoc probat, quia subiectum # fit hoc quod praedicatur de ipso sicut de subiecto, vel secundum totum, vel secundum partem, sicut homo fit albus: sed neque album, neque aliqua pars albi, quae vere sit album, idest quae sit de substantia ipsius albedinis, fit lignum; non enim accidens est subiectum transmutationis, qua de non ligno fit lignum. Omne autem quod incipit esse hoc, fit hoc; si igitur non fit hoc, non v est hoc, nisi detur quod semper hoc fuerit; non autem semper fuit verum dicere, album est lignum, quia aliquando non simul fuerunt albedo et lignum. Cum ergo non sit verum dicere quod album fiat lignum, manifestum est quod album non est lignum proprie et per se loquendo: sed si hoc concedatur, album est lignum, intelligitur per accidens, quia scilicet illud particulare subiectum, cui accidit album, est lignum. Iste ergo est sensus huiusmodi praedicationis, in qua subiectum praedicatur de accidente. Sed cum dico, lignum est album, praedicando accidens de subiecto, non significo sicut in praedicto modo praedicationis, quod alterum aliquid sit substantialiter album, cui accidit esse lignum. Quod quidem significatur tam in praedicto modo, quo subiectum praedicatur de accidente, quam etiam in alio modo, quo accidens praedicatur de accidente, ut cum dico, musicum est album: hic enim nihil aliud significo °, nisi quod ille homo particularis, puta Socrates, cui accidit esse musicum, est albus. Sed quando dico, lignum est album, significo quod ipsum lignum vere factum est subiectum albi, non quod aliquid aliud a ligno, vel a parte ligni, quae est lignum aliquod, sit factum album. Est ergo differentia in tribus modis praedictis: quia cum praedicatur accidens de subiecto, non praedicatur per aliquod aliud subiectum; cum autem praedicatur subiectum de accidente, vel accidens de accidente, fit praedicatio ratione eius quod subiicitur termino posito in subiecto; de quo quidem praedicatur aliud accidens accidentaliter, ipsa vero species subiecti essentialiter.

5. Et quia in quolibet praedicatorum modorum utimur nomine praedicationis, et sicut possumus nomina ponere, ita possumus ea restringere; imponamus sic nomina in probatione sequenti, ut praedicari solum dicamus illud, quod dicitur hoc modo, scilicet non ratione alterius subiecti. Illud vero quod dicitur illo modo, scilicet ratione alterius subiecti, velut cum subiectum praedicatur de accidente, vel accidens de accidente, non dicatur praedicari, vel si dicatur praedicari, non dicatur praedicari simpliciter, sed secundum accidens. Et accipiamus semper illud, quod se habet per modum albi, ex parte praedicati, id autem, quod se habet per modum ligni, accipiatur ex parte subiecti. Hoc ergo supponamus praedicari semper, in probatione sequenti, quod praedicatur de eo, de quo praedicatur, simpliciter, et non secundum accidens. Et ratio quare debemus sic uti ° vocabulo praedicationis, haec est: quia loquimur in materia demonstrativa, demonstrationes autem non utuntur nisi talibus praedicationibus.

6. Deinde cum dicit: Quare autem in quod etc., ostendit differentiam praedicatorum per se ad invicem. Et circa hoc duo facit: primo, distinguit praedicata ad invicem secundum diversa genera; secundo, ostendit differentiam praedicatorum; ibi: Amplius substantiam quidem etc. Dicit ergo primo, quod quia nos praedicari dicimus solum illud, quod praedicatur non secundum aliud subiectum, hoc autem diversificatur secundum decem praedicamenta; sequitur quod omne quod sic praedicatur, praedicetur aut in quod quid est, idest per modum substantialis praedicati, aut per modum qualis, vel quanti, vel alicuius alterius praedicamentorum, de quibus actum est in Praedicamentis. Et addit cum unum de uno praedicetur: quia si praedicatum non sit unum sed Opp. D. THOMAE T. I. 35 multa, non poterit praedicatum simpliciter dici quid vel quale; sed forte dicetur simul quale quid, puta si dicam, homo est animal album. Fuit autem necessaria haec additio; quia si multa praedicentur de uno, ita quod multa accipiantur in ratione unius praedicati, poterunt in infinitum praedicationes multiplicari, secundum infinitos modos combinandi praedicata ad invicem. Unde cum quaeritur status in his quae praedicantur, necesse est accipere unum de uno praedicari.

7. Deinde cum dicit: Amplius substantiam quidem etc., ostendit differentiam praedictorum praedicatorum. Et circa hoc tria facit: primo, proponit differentiam; secundo, manifestat per exempla; ibi: Ut de homine et albo etc.; tertio, excludit quamdam obviationem; ibi: Species enim gaudeant etc. Dicit ergo primo, quod illa quae substantiam significant, oportet quod significent respectu eius de quo praedicantur, quod vere illud est, aut quod vere illud aliquid. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut ostendatur distinctio ex parte praedicati, quod vel significat totam essentiam subiecti, sicut definitio: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; vel significat partem essentiae, sicut genus, vel differentia: et hoc significat cum dicit; aut quod vere illud aliquid. Alio modo, et melius, ut ostendatur distinctio ex parte subiecti, quod quandoque est convertibile cum praedicato essentiali, sicut definitum cum definitione: et hoc significat cum dicit: quod vere illud est; quandoque vero est pars subiectiva praedicati, sicut homo animalis: et hoc significat cum dicit: aut quod vere illud aliquid. Homo enim aliquod animal est. Sed illa quae non significant substantiam, sed dicuntur de aliquo subiecto, quod quidem subiectum nec vere, idest essentialiter, est illud praedicatum, neque aliquid eius; omnia huiusmodi praedicata sunt accidentalia.

8. Deinde cum dicit: Ut de homine est album etc., manifestat praemissam differentiam per exempla: et dicit quod cum dicimus, homo est albus, praedicatum illud est accidentale, quia homo non est quod vere album est, idest esse album non est essentia hominis; neque quod vere album aliquid, ut supra expositum est. Sed cum dicitur, homo est animal, forsan homo est quod vere est animal: animal enim significat essentiam hominis, quia illud ipsum quod est homo, est essentialiter animal. Et quamvis illa, quae non significant substantiam, sint accidentia, non tamen per accidens praedicantur. Praedicantur enim de quodam subiecto non propter aliquod aliud subiectum: puta cum dico, homo est albus, praedicatur album de homine, non ea ratione, quod aliquod aliud subiectum sit album, ratione cuius homo dicatur albus; sicut supra dictum est in his, quae praedicantur per accidens.

9. Deinde cum dicit: Species enim gaudeant etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod praedicata, quae significant substantiam, non sunt vere et essentialiter id, de quo praedicantur, vel aliquid eius: neque accidentia, quae sunt in individuis sicut in subiectis, conveniunt huiusmodi communibus praedicatis essentialibus; quia huiusmodi praedicata universalia significant quasdam essentias semper separatas per se subsistentes, sicut Platonici dicebant. Sed ipse respondet quia, si supponantur species, idest ideae, esse, debent gaudere, quia secundum Platonicos habent aliquod nobilius esse, quam res nobis notae naturales. Huiusmodi enim res sunt particulares et materiales, illae autem sunt universales et immateriales. Sunt enim quaedam praemonstrationes respectu naturalium, idest quaedam exemplaria horum: ut accipiantur hic monstra vel praemonstrationes sicut praemonstratur aliquid ad aliquid probandum. Quia ergo sunt praemonstrationes vel exemplaria rerum naturalium, necesse est quod in istis rebus naturalibus inveniantur aliquae participationes illarum specierum, quae pertinent ad essentiam harum rerum naturalium. Et ideo si sint huiusmodi species separatae, sicut Platonici posuerunt, nihil pertinent ad rationem praesentem. Nos enim intendimus de huiusmodi rebus, de quibus in nobis scientia per demonstrationem acquiritur. Et huiusmodi sunt res in natura existentes nobis notae, de quibus demonstrationes fiunt. Et ideo si detur quod animal sit quoddam separatum, quasi praemonstratio existens animalium naturalium, tunc cum dico, homo est animal, secundum quod hac propositione utimur in demonstrando, ly animal significat essentiam rei naturalis, de qua fit demonstratio.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

a) Postquam Philosophus ostendit etc. - Amanuensis cod. G omittit Philosophus, ac insuper, distractus a repetitione verborum, si sit status, prosequitur: ostendit quod si status in affirmativis etc., ceteris, quae intermedia sunt, omissis. - Infra (statum in negativis etc.), codd. ABC DEHLMNST om. statum; O om. esse statum. - B: hic ostendit quod; G: hic etiam ostendit quod. - Codd. (exc. R): et in sursum. - BCMNQ RT: et in deorsum.

β) Quae accipiuntur secundum etc. - In hanc Pianam lectionem consentiunt codices, si unum G excipias, qui legit: quae accipiuntur tam secundum praedicata 'quae sunt per se, quam quae non sunt per se; in secunda. Non est lectio falsa in se, sed non est acceptanda contra aliorum codd. auctoritatem. - Idem cod. infra (proprius demonstrationi) om. demonstrationi; IQR: demonstrationum; A denique om. verba demonstrationi quae, usque ad demonstrationi propria inclusive.

γ) Prima autem etc. - A: in partes duas; BI: Prima in duas: in prima etc.; GH: Prima dividitur in duas partes (G om. partes): in prima etc.; CQR: dividitur in duas: in prima etc. (Cf. lect. xxIII, not. η).

δ) In secunda ostendit quod non sit etc. - Ita codd. (exc. B), et cum his ed. Piana. Optima lectio, ut patet ex sequenti num. 3. - Cod. B secundum membrum primae divisionis cum secundo membro subdivisionis confundens, habet: in secunda ostendit quod non sit procedere in infinitum in demonstrationibus, quae accipiuntur secundum praedicata per se, quae sunt propria demonstrationi, ibi: Universaliter autem etc. Verba quae accipiuntur, usque ad ibi exclusive, non sunt huius loci, sed superioris, in quo codex citatus ea omittit. - Cum codd. autem (exc. MN, qui hab. lac.) legimus, in infinitum universaliter in praedicatis affirmativis, loco, in infinitum in praedicatis affirmativis, uti habet ed. Piana.

ε) Non est ire in infinitum. - Est lectio codd. ABGI; PR et s. m. C: non est in infinitum ire; ELNQT et p. m. CDKS omitt. ire, sed s. m. DKS cum HM: procedere in infinitum; O: abire in infinitum.

ζ) Hic iam manifestum etc. - Codices. - P: ostendendum erit. Textus gr.: φανερόν. - Deinde codices omnes unanimiter habent, aliqui speculantur; graec.: θεωροῦσιν; P: aliquis speculatur. - Praeterea cum codd. legimus: idest in affirmativis; P om. idest in; A: in illis, idest in illis esse etc.; O: idest et in illis.

η) Sequitur et quod non contingat etc. - ABCDKLMQRST: sequitur et quod non; I: sequitur quod et non; P: sequitur quod non. - B: possit definiri aliquid. - Codices, exc. Q: et quod si definitur: quam etiam lectionem adoptavimus loco PQ: et si definitur. - Paulo autem supra (Si enim etc.) codd. (exc. BN): Si enim dentur (G, detur) huiusmodi praedicata esse etc.; B: Si enim dicuntur huiusmodi praedicata esse etc. - In hac ratione supponit Aristoteles de rebus dari definitiones, et has definitiones cognosci a nobis, aut saltem posse cognosci. Sit ergo haec definitio essentialis, homo est animal rationale: in qua definitio animal rationale se habet per modum praedicati, quatenus definitio enunciatur per modum propositionis et est virtute propositio (Cf. lect. v, n. 9). Rationale est differentia ultima seu specifica hominis, animal est genus proximum. Sed non est genus proximum nisi quatenus in se complectitur genera omnia superiora; quam ob causam, dicendo quod homo est animal, implicite et necessario dicimus quod sit vivens, quod substantia. Ergo in hypothesi quod sit abire in infinitum in praedicatis, non erit supremum genus X, quo subtracto, implicite negatur genus proximum, quod definitionem ingreditur, et consequenter definitio dari nequit. Si ergo dantur definitiones, non est possibile procedere in infinitum in praedicatis essentialibus.

θ) Infinita non est pertransire. - Ita codd., exc. GI. - Ed. Piana: in infinitum non est pertransire; G: non contingit in infinita transire; I: infinita non contingit pertransire. - Deinde legimus cum codd. (exc. GIT): Non autem (H om. autem) contingit (CK: contingat) definiri (N: definire; in A definire corrig. eadem aman. manu in definiri), neque etc. - P: Non autem convenit etc.; I: Non enim contingit. G post in infinita transire pergit: idest non contingit definiri.

ι) Ex utroque antecedenti. - A: ex utroque dicto vel dato sequitur; B om. anteced.; IRS: ex utroque autem sequitur.

x) Quaedam praemittit etc. - B et p. m. A om. quaedam; alii codd.: praemittit quaedam; I om. quae sunt.

λ) Hoc significatur etc. - GIT: hic; BGO et p. m. C: significatur; C s. m.: significat.; P: significo. - A: quod illud particulariter (expung. partic. et marg. add. universaliter) praedicatum; I om. univers. - CD EGHKLNOQST: praedicetur de subiecto. - HR et s. m. S: cui accidit esse album. Hanc lectionem adoptamus quia eam et sensus requirit, et s. Thomas indicat per ea quae sequuntur. P: cui accidit esse lignum; T: album lignum.

μ) Quia subiectum etc. → GHR: quod subiectum; C: quia (marg.: vel quod) subiectum; I: subiectum sit hoc modo.-G: quia praedicatur. ν) Si igitur non fit hoc, non est hoc. — Est lectio codd., exc. IQ. → P: Si igitur non fit hoc, hoc non est hoc. I: incipit esse hoc, hoc fit hoc; figura (corr. in si) non est hoc, non est hoc, nisi detur etc.; Q: incipit esse hoc, fit hoc, non erat hac ratio, nisi dmr quod semper hoc silit. Inepta lectio. — Deinde codd. (exc. HQR): nisi detur quod semper hoc fuerit; H om. hoc; R: nisi detur quod pars haec fuerit. P: nisi detur quod hoc semper fuerit. ξ) Musicum est album.—P addit, praedicando accidens. Quae verba cur apponantur, non apparet. Illis codices nostri carent; unde et ea expungimus. ο) Et ratio quare debemus etc.→R erronee: (om. Et ratio) Quare si debemus; G: uti sic debemus; H non recte: sic debeamus in vocabulo; M om. sic; cett. codd.: sic debemus uti.—Infra autem cum codicibus legimus: non utuntur nisi talibus. P om. nisi; unde hunc sensum exhibet, nempe: demonstrationes non utuntur praedicationibus per accidens; et ideo lectio in se est vera. Attamen lectio codd. est praeferenda, utpote quae magis congruit cum antecedenter dictis. π) De quibus actum est in Praedicamentis.—L: in libro Praedicamentorum. Scripsit Aristoteles, ut omnes norunt, librum cui nomen est Categoriae, et quem scholastici vocant etiam De Praedicamentis, et Gumposch, referente Waitz (Organ. P. I, Schol. seu Comment. in Categorias, pag. 265), maluit inscribere De decem generibus, Περὶ τῶν δέκα γενῶν.—Praemissa (cap. i) notione de nominibus homonymis, synonymis et paronymis (Cf. I Perih., lect. v, not. ξ), dividit imprimis (cap. ii) ea quae veniunt in nostram cognitionem: eorum enim quaedam per coniunctionem dicuntur, v. g., homo est albus, homo currit etc.;

quaedam autem dicuntur sine coniunctione, ut, e. g., homo, leo, album, etc.—Quia vero nostra cognitio ad obiecta terminatur quae sunt, obiecta ista dividit in quatuor classes, videlicet 1°, in ea quae de subiecto dicuntur, sed non sunt in subiecto: τὰ μὲν καθ' ὑποκειμένου τινὸς λέγεται, ἐν ὑποκειμένῳ δ οὐδενί ἐστιν. Ita homo (et idem dicatur de aliis substantiis universalibus) dicitur de individuo humano, e. g., Petrus est homo; sed nemo dixerit hominem esse in Petro sicut in subiecto distincto ab homine ipso. — 2°, in ea quae, per oppositum ad praecedentia, sunt in subiecto, sed de subiecto non dicuntur: τὰ δὲ ἐν ὑποκειμένῳ μέν ἐστι, καθ' ὑποκειμένου δὲ οὐδενὸς λέγεται. Haec sunt accidentia individua, quae sunt quidem in subiecto, quatenus separata ab illo existere ex se non possunt; at non sunt in subiecto quasi pars subiecti, neque possunt dici seu affirmari de inferiori subiecto. Ita, e. g., color A. est in subiecto B, sed de B non praedicatur; non enim dici potest, B est color, quamvis dicatur, B est coloratum: neque hic color de alio dici potest tanquam de inferiori. — 3°, in ea quae et de subiecto dicuntur et sunt in subiecto: τὰ δὲ καθ' ὑποκειμένου τε λέγεται, καὶ ἐν ὑποκειμένῳ ἐστίν: et haec sunt accidentia universaliter sumpta. Ita, e. g., scientia est in mente, sicut in subiecto, nec extra mentem existere per se ipsam ullatenus potest; et ipsa vere praedicatur de aliquo inferiori subiecto, sicut cum, e. g., dicitur, mathematica est scientia. — 4° denique, in ea quae neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur: τὰ δὲ οὔτε ἐν ὑποκειμένῳ ἐστιν οὔτε καθ' ὑποκειμένου τινὸς λέγεται. Huiusmodi sunt individua substantialia, seu substantiae primae: non enim dici potest, e. g., Petrus est Paulus. Si igitur accipiamus ea, quae sine coniunctione dicuntur, res omnes a nobis cognitae recte dividuntur in substantias, quae dicuntur de subiecto et non sunt in subiecto, et in accidentia quae sunt in subiecto, et de subiecto dicuntur. Haec ergo, substantia et accidens,

sunt duo suprema genera rerum. Substantia autem prouti sumitur in hoc conceptu generico divisionem non patitur, quia quocunque modo consideretur, ipsa est et debet esse ens cui competit per se, hoc est in seipso, existere, et non in subiecto. Accipit proculdubio substantia differentias specificas, sed hae non respiciunt ordinem subsistentiae, quae immutata permanet, sed potius ordinem perfectionis obiectivae in ipsa subsistentia. At contra accidens, quia quatenus est in subiecto, subiectum ipsum ex natura sua modificat, vestiendo, ut ita dicam, ipsum determinatis modis existendi, ex hoc capite in varia alia genera dividitur. Nam vi accidentis ita potest modificari subiectum ut concrete sit aut quantum (ποσόν), aut quale (ποιόν), aut relatum, seu ad aliquid (πρός τι), aut ubi (πο), aut quando (ποτέ), aut situm (κεῖσθαι), aut habens (ἔχειν), aut agens (ποιεῖν), aut patiens (πάσχειν). Hinc accidens subdividitur in novem genera suprema accidentium, quae una cum substantia constituunt decem praedicamenta seu categorias. De his singillatim agit Aristoteles in opere citato a cap. III ad VII inclusive; ac deinde per reliqua capita (VIII-XII.) agit de modis, qui ad praedicamenta invicem comparata consequuntur: qui modi Postpraedicamenta dicuntur, sicut aequivoca, univoca et analoga et alia quae praecedunt tractatum de singulis praedicamentis, Antepraedicamenta dicta sunt. « Unumquodque eorum (praedicamentorum) quae » enumerata sunt, inquit Aristoteles (cap. II), ipsum per se nec affirmat quidpiam nec negat, at » eorum inter se coniunctione affirmatio constituitur aut negatio. Omnis » enim affirmatio aut negatio videtur aut vera aut falsa esse; quae ta- » men sine ulla coniunctione dicuntur, eorum nullum vel verum vel » falsum est, ut homo, album, currit, vincit » (Cf. I Perih., lect. II et VII).

Hae sunt aristotelicae categoriae, quas summi viri interpretati sunt, et de quibus hic mentionem facit s. Thomas.

ρ) Ut ostendatur distinctio. - I: quod intelligatur definitio; S ss. m. supra distinctio add., vel definitio.

σ) Idest esse album non est essentia hominis. - Cod. B: esse album non est esse vel essentia hominis; ARST et s. m. N: non est de essentia hominis; K et p. m. N: non esse essentia; C p. m: si esset essentia; Q: si esse essentia hominis; O hab. lacunam. Alii codd. et s. m. C: non est essentia hominis; quam lectionem adoptavimus, quia ex iis quae immediate sequuntur, et ex iis quae declarata sunt in praec. numero, videtur melior quam Piana: non est essentiale hominis.

τ) Quia huiusmodi praedicata universalia. - LN: praedicata essentialia, sed essentialia corrig. in universalia; O: praedicata essentialia universalia; Q om. universalia. - P: universalia praedicata.

υ) Species, idest ideae. - Formas rerum praeter res ipsas existentes ideas graece, vel species latine nominari, post Tullium in I Tusc. cap. XXIV, n. 58, affirmat s. Thomas. Unde utrumque vocabulum ad unam eamdemque rem significandam usurpant philosophi. Sed audiendus est s. Thomas (P. I, qu. XV, artic. 1). « Idea... graece, latine forma dicitur. Unde » per ideas intelliguntur formae aliarum rerum praeter ipsas res existen- » tes. Forma autem alicuius rei praeter ipsam existens ad duo esse po- » test: vel ut sit exemplar eius cuius dicitur forma; vel ut sit principium » cognitionis ipsius, secundum quod formae cognoscibilium dicuntur esse » in cognoscente. » Attamen penes Scolasticos et ipsum s. Thomam vocabulo ideae designatur frequentius forma quae est exemplar; forma vero quae est principium cognoscendi magis designatur sub vocabulo speciei. Porro forma, ut exemplar, est id quod directe cognoscitur, et, ut patet, antecedenter ad rem quae ad exemplar illius ab artifice formatur; ita nempe ut sit simul obiectum directum cognitionis et principium actionis; sed est principium actionis quatenus est obiectum cognitionis in artifice, non autem viceversa. Ex opposito idea, seu species, quatenus est principium cognoscendi, est medium quo cognoscitur, non autem obiectum quod cognitionis directae (quamvis species sit etiam obiectum quod cognitionis reflexae); consequenter informatio mentis a specie praecedit quidem cognitionem, sed id quod primo et directe cognoscitur, est obiectum, cuius species est forma intentionalis, seu idealis, in mente existens, et ad quod intelligendum mens ipsa per speciem determinatur. - Recentiores plerique ideam secundo hoc sensu consideratam (ut principium quo cognoscendi) non suscipiunt; eamque, non secus ac ideam acceptam in prima significatione, volunt esse obiectum cognitionis directae. Verum s. Thomas sapienter animadvertit per hanc doctrinam viam sterni ad idealismum. « Eadem sunt, inquit, quae intelligimus, et de quibus » sunt scientiae. Si igitur ea quae intelligimus, essent solum species, quae » sunt in anima, sequeretur quod scientiae omnes non essent de rebus, » quae sunt extra animam, sed solum (nota) de speciebus intelligibilibus, » quae sunt in anima; sicut secundum Platonicos omnes scientiae sunt » de ideis, quas ponebant esse intellecta in actu » P. I, qu. LXXXV, artic. II).

φ) Debent gaudere etc. - Τὰ γὰρ εἴδη χαίρετω. - « Nam ideas, vertit Pacius, hoc loco valere iubeamus » (I Poster., cap. XIX. - Ed. cit. p. 209).

Festive nempe Aristoteles ideas platonicas traducit, rationemque addit: tερετίσματά τε γάρ ἐστι. Ad quae verba alludens Themistius inquit: « Portenta illa, hercules, sunt, quae aliqui autumant albedinem, nigritiam, ruborem, numerum, ambulationem, doctrinam seorsum a rebus stare » (In I Poster., cap. xxxviii. – Ed. cit. pag. 24). Pacius autem (loc. cit.) vertit: « Nihil enim aliud quam nugae, et quasi inanes cantiones sunt. » – Hunc locum sic exponit Philoponus: « Species enim valeant, monstra enim sunt... Monstra autem vocantur praecantus citharoedorum (τερετίσματα δὲ καλοῦνται τὰ προψάλλματα τν κιθαρῳδῶν), quos inarticulate canunt, ut experiantur discordantiam chordarum, si secundum convenientem melodiae rationem extensae sint. Hoc autem inquit (Aristoteles) ac si diceret, rationes idearum sunt verborum tenuium, quae vacua sint intelligentia » (In I Poster., § Amplius substantiam, Ed. lat. pag. 79, col. 2; gr., pag. 136). Et haec est prima pars responsionis, quam Aristoteles dat ad obiectionem deductam ex ideis platonicis. – In secunda autem parte fingit Aristoteles hypothesim reiectam in prima parte, nempe quod ideae platonicae dentur, et respondet huiusmodi ideas extra propositum adduci et nullo modo ad thesim praesentem pertinere: καὶ εἰ ἔστιν, οὐδὲν πρς τὸν λόγον ἐστίν. Ratio est: αἱ γὰρ ἀποδείξεις περὶ τῶν τοιούτων εἰσίν. – S. Thomas cum nostra versione legisse videtur monstra et praemonstrationes, sed ex contextu tερετίσματά intelligit: nam exponit quod huiusmodi ideae platonicae, si darentur, essent exemplaria rerum naturalium. Ex quo infert, quod Aristoteles principaliter intendit in secunda parte, nempe quod si sint huiusmodi species separatae, nihil pertinent ad rationem praesentem, καὶ εἰ ἔστιν, οὐδν πρὸς τὸν λόγον ἐστίν; quia nos intendimus de huiusmodi rebus, de quibus in nobis scientia per demonstrationem acquiritur, αἱ γὰρ ἀποδείξεις περὶ τῶν τοιούτων εἰσίν.

Philoponus hoc loco tangit quaestionem historico-criticam, utrum nempe Plato revera docuerit ideas separatas a rebus naturalibus et per se subsistentes; relataque opinione dicentium illud dogma non fuisse Platonis, sed quorumdam discipulorum eius, Platonem vero non in seipsis sed in Deo subsistentes ideas posuisse, suam sententiam enunciat: « Mihi autem omnino improbabilis videtur haec apologia (ἐμοὶ δὲ πν δοκεῖ ἀπίθανος ἡ τοιαύτη ἀπολογία). Si enim Opificis ideas, quae nempe in Opificis mente sunt, Plato supponebat, nunquam contra hoc institisset Aristoteles: ubique enim ipse eadem dicit secundum hanc rationem. Non notatur autem hoc ipsum, quod Plato quidem taliter di-

ceret de ideis, socii autem male exciperent. Nunc autem hoc non fecit, videtur autem semper pugnare contra dogma datum a Platone de his, non contra ipsum male intelligentes. In metaphysicis multas et longas contra dogma extendit rationes. Narratur quod, vivente Platone, fortissime de hoc dogmate institit Aristoteles contra Platonem: et videtur revera Plato non rationes simpliciter, quae sunt in Opifice, dicere esse species, sed dare ipsis subsistentiam per se, et esse aliquid per se aequale, et per se animal, et huiusmodi, ad quae et Opificem, ut ex exemplaribus illis, creare quae hic sunt. Πρὸς καὶ τὸν δη- μιουργὸν ὡς ἐκ παραδειγμάτων ἐκείνων δημιουργῆσαι τὰ τδε » (Op. et loc. cit.).

γ) Res nobis notae naturales. – Existimo ita esse legendum cum codicibus, excepto B, qui cum Piana habet: res nobis notae materiales. At facile est notare sequentia: Huiusmodi enim res sunt particulares et materiales; quae inepte poneretur, si non, naturales, sed, materiales legere deberemus. Inepte enim diceretur res materiales sunt particulares et materiales. Adde quod infra tum codices praecitati tum editio Piana concorditer legunt (respectu rerum) naturalium; exemplaria rerum naturalium, etc. – Eadem de causa, ut omnia sibi cohaereant, praetuli lectionem codd.: Et huiusmodi sunt res in natura existentes, lectioni P et s. m. R.: Et huiusmodi sunt res in materia existentes: quamvis haec lectio, philosophice loquendo, veritatem et ipsa prae se ferat. – Supra codd. HIQ legunt particulares et naturales, sed non recte; nam et ipsi postea habent universales et immateriales.

ψ) Sunt enim quaedam etc. – Intricati sunt hoc loco codices; unde eorum lectiones adnotabo, Pianam recitando: « Sunt (I, sicut) enim quaedam praemonstrationes (AGHRS et p. m. C, demonstrationes; C s. m., vel praemonstrationes; BN, monstra) respectu (ABGI, rerum loco respectu) naturalium, idest (codd., exc. B, et) quaedam exemplaria horum: ut accipiantur (B, accipitur; N, accipiatur) hic monstra vel praemonstrationes (G, demonstrationes), sicut supra praemonstratur (codd. om. supra; G, sicut primo demonstratur; H, sicut quae praemonst.) aliquid (B, aliquid; D, quid) ad aliquid probandum (AB CDEGHKLMST: ad prob.; I, praemonstratur ad prob.; N, praemonstrant ad procedendum (?); R s. m., vel praemonstrationes (om. cet.) ad probandum aliquid), » OQ om. verba sicut etc., usque ad sunt praemonstrationes inclusive.

ω) In nobis scientia. – Vide quae de cod. R diximus in Praefatione.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.