Libro I, lezione XXXVICOROLLARIA QUAEDAM EX DICTIS
Il testo di Aristotele
Monstratis autem his, manifestum est quod si aliquid idem duobus insit, ut A et in C et in D, non praedicante altero de altero, aut nullo modo aut non de omni, quod non semper secundum commune aliquid inerit.
Ut scaleno et isosceli duobus rectis aequales habere secundum commune aliquid inest: secundum enim quod figura quaedam est, et non secundum alterum, inest. Hoc autem non semper sic se habet.
Sit enim B, secundum quod est A, in C D: manifestum igitur est quod B in C D secundum commune est; et illud secundum alterum; quare duorum terminorum in mediis infiniti utique incident termini. Sed hoc est impossibile. Secundum igitur commune aliquid esse non necesse est semper idem in pluribus, quoniam vere erunt immediata spatia.
In eodem quidem genere et ex eisdem atomis necesse est terminos esse, si quidem his, quae per se sunt, erit commune: non enim erit ex alio genere in aliud descendentem demonstrare.
Manifestum autem est quoniam et cum A in B sit, si quidem est aliquod medium, est demonstrare quod A in B sit. Et elementa huiusmodi sunt haec, et tot quot media sunt: immediatae enim propositiones sunt elementa, aut omnes aut universales. Si vero non est medium, non amplius erit demonstratio; sed in principia via haec est. Similiter autem erit et si A in B non sit. Si quidem enim aut erit medium, aut prius, cui non inest, erit demonstratio; si vero non, non est. Sed principium et elementa tot sunt quot termini: horum enim propositiones principia demonstrationis sunt. Et sicut quaedam principia sunt indemonstrabilia quod sit hoc illud, et quod sit hoc in illo, sic et quod non erit hoc illud, nec quod sit hoc in illo; quare haec quidem esse aliquid, alia autem non esse aliquid, erunt principia.
Cum autem oporteat demonstrare aliquid, accipiendum est quod de B primum praedicetur, et sit C, et de hoc similiter A. Et sic semper eunti nequaquam extra propositio cadet, neque extra esse ipsius A accipietur ut demonstretur; sed semper medium condensatur quousque indivisibilia fiant et unum. Est autem unum, cum immediatum fiat, et una propositio, simplex et immediata.
Et quemadmodum in aliis est principium simplex, hoc autem non idem ubique, sed in gravi quidem uncia, in melodia autem tonus, aliud autem in alio; sic est in syllogismo unum propositio immediata, in demonstratione autem et scientia, intellectus.
In demonstrativis quidem igitur syllogismis eius quod est, nihil cadit extra; in privativis autem, ubi quidem oportet esse, nihil extra hoc cadat, ut si A non est in B per C. Si enim in B omni quidem est C, in nullo C autem est A; item si indigeat quod in C A nullo sit; medium accipiendum est ipsius A et C, et sic semper procedet. Si vero oporteat demonstrare quod D in E non sit, eo quod est C in D quidem omni, in E autem nullo aut non in omni; nunquam extra E cadet: hoc autem est, cui oportet non inesse. In tertio autem modo, neque a quo oportet, neque quod oportet privari, nequaquam extra ibit.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
From what has been shown it appears plain that if one and the same thing is inherent in two, for instance, A in C and in D, when one is not predicated of the other, either not at all or not universally, then it is not always inherent according to something common. Thus to the isosceles and to the scalene triangle, the possession of angles equal to two right, is inherent according to something common, for it is inherent so far as each is a certain figure, and not so far as it is something else. This however is not always the case, for let B be that according to which A is inherent in C D, then it is evident1 that B is also inherent in C, and in D, according to something else common, and that also2 according to something else, so that between two terms, infinite terms may be inserted, but this is impossible.|| It is not then necessary that the same thing should always be inherent in many, according to something common, since indeed there will be immediate propositions; it is moreover requisite that the terms should be in the same genus, and from the same individuals, since that which is common will be of those which are essentially inherent, for it is impossible to transfer things which are demonstrated from one genus to another. But it is also manifest that when A is with B, if there is a certain middle, we may show that B is with A, and the elements of this3 are these and whatever are media, for immediate propositions, either all of them, or those which are universal, are elements.4 Yet if there is not (a medium) there is no longer demonstration, but this is the way to principles. In like manner, if A is not with B, if there is either a middle, or something prior to which it is not present, there is a demonstration,5 but if not, there is no demonstration, but a principle, and there are as many elements as terms,|| for the propositions of these are the principles of demonstration. As also there are certain indemonstrable principles, that this is that, and that this is present with that, so there are also that this is not that, and that this is not present with that, so that there will be some principles that a thing is, but others that it is not. Still when it is required to demonstrate, that which is first predicated of B must be assumed; let this be C, and let A, in like manner, (be predicated) of this; by always proceeding thus,6 there is never a proposition externally, nor is that7 which is present with A assumed in the demonstration, but the middle is always condensed till they become indivisible and one.8 They are one indeed when the immediate is produced, and one proposition simply, an immediate one, and as in other things the principle is simple, but this is not the same every where, but in weight it is a minor, in melody a demi-semi-quaver,9 and something else in another thing, thus in syllogism, “the one” is an immediate proposition, but in demonstration and science it is intuition.§10 In syllogisms then, which demonstrate the being inherent, nothing falls beyond (the middle), but in negatives here,|| nothing falls external of that which ought to be inherent,11¶ as if A is not present with B through C. For if C is present with every B, but A with no C, and if, again, it should be requisite to show that A is with no C, we must assume the medium of A and C, and thus we must always proceed. If however it should be required to show12 that D is not with E, because C is with every D, but with no, or not with every E, the medium will never fall external to E, and this § is with what it need not be present.13 As to the third mode,|| it will never proceed external to that from which, nor which it is necessary to deny.14
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Argumentum et divisiones textus. – 2. Non oportet ut illud quod praedicatur de duobus, quorum unum aut nullo modo aut non universaliter de alio praedicatur, insit utrique secundum aliquod commune, et hoc semper, idest in infinitum procedendo. – 3. Manifestatur hoc assertum exemplo specierum trianguli. – 4. Probatur assertum ex eo quod inter duo extrema non possint dari infiniti termini medii. – 5. Mens Aristotelis declaratur. – 6. Obiectio solvitur: Quia in demonstratione logismus, unum indivisibile est propositio immediata; ex parte autem scientiae, quam demonstratio causat, unum simplex et indivisibile est intellectus. – 12. Conclusio. – 13. In syllogismis negativis in prima figura, nihil mediorum acceptorum procedendo ad immediata cadit extra genus terminorum affirmativae propositionis; cadit tamen extra genus praedicati negativi. – 14. In syllogismis negativis in secunda figura, media accipi debent ex parte propositionis negativae. – 15. In syllogismis negativis in tertia figura, media accepta non sunt neque extra praedicatum, quod negatur, neque extra subiectum, de quo negatur. non debet fieri transitus de uno genere in aliud, ideo in demonstratione necesse est terminos medios accipi ex eodem genere ac extrema. – 7. In propositionibus affirmativis, in quibus praedicatur unum de uno, necesse est devenire ad aliquod unum in praedicabilibus, quod sit propositio immediata et principium demonstrationis: secus demonstratio fieri nequit. – 8. Et idem dicendum in negativis. – 9. Textus subdivisiones. – 10. Propositio immediata accipienda in demonstrationibus affirmativis, est illa in qua inter praedicatum et subiectum non cadit medium; et ideo est una non solum actu sed etiam potentia, sicut simplex et indivisibile. – 11. Demonstrationis in quantum est syl-
Il commento di san Tommaso
1. Postquam Philosophus ostendit quod non contingit procedere in infinitum in demonstrationibus, hic inducit quaedam corollaria ex dictis. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod necesse est accipere aliquas primas propositiones; secundo, quomodo illis primis sit utendum in demonstrationibus; ibi: Cum autem oportet demonstrare etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod necesse est devenire ad aliquod primum, quando unum de pluribus praedicatur; secundo, quando unum praedicatur de uno; ibi: Manifestum autem etc. Circa primum quatuor facit: primo, proponit intentum; secundo, manifestat propositum; ibi: Ut scaleno etc.; tertio, probat; ibi: Sit autem B etc.; quarto, excludit quandam obvia-tionem; ibi: In eodem quidem genere etc.
2. Dicit ergo primo, quod demonstratis praemissis, scilicet quod non sit procedere in infinitum in praedicationibus et demonstrationibus, manifestum est quod si aliquid praedicatur de duobus, puta A de C et D, ita scilicet quod unum eorum non praedicetur de altero, aut nullo modo, sicut animal praedicatur de homine et bove, quorum unum nullo modo de alio praedicatur, aut non de omni, puta animal praedicatur de homine et masculo, quorum neutrum de altero universaliter praedicatur; sic, inquam, se habentibus terminis, manifestum est quod non oportet quod illud praedicatum, quod de utroque praedicatur, insit utrique secundum aliquod commune, et hoc semper, idest in infinitum procedendo.
3. Deinde cum dicit: Ut scaleno et isosceli etc., manifestat propositum per exemplum. Sunt enim duae species trianguli, quarum una vocatur scalenon, vel triangulus gradatus, cuius sunt tria latera inaequalia; alia est isosceles, cuius sunt duo latera aequalia: unum autem horum non praedicatur de altero; utrique autem inest haec passio, habere tres angulos aequales duobus rectis. Inest autem hoc eis secundum aliquid commune, scilicet secundum quod uterque horum est figura quaedam, scilicet triangulus. Hoc autem non semper sic se habet, scilicet quod in infinitum conveniat secundum aliquid aliud; puta quod habere tres conveniat triangulo iterum secundum aliquid aliud, et sic in infinitum.
4. Deinde cum dicit: Sit enim B secundum etc., probat propositum et dicit: Sit ita quod B praedicetur de C et de D secundum hoc commune, quod est A. Manifestum est ergo quod B erit in C et in D secundum illud commune, quod est A; et si iterum insit A secundum aliquod commune, et iterum illi communi secundum aliquid aliud, procedetur in infinitum in mediis. Sequitur igitur quod inter duo extrema, quae sunt C et B, cadant infiniti termini medii. Hoc autem est impossibile: ergo non necesse est, si idem insit pluribus, quod semper in infinitum insit eis secundum aliquid commune; quia necesse est quod deveniatur ad aliqua spatia immediata, idest ad aliquas immediatas praedicationes, quas appellat spatia, ut supra dictum est.
5. Quantum igitur videtur ex hac probatione Aristotelis, non est suus intellectus, quod hoc non semper sit verum, quod quando aliquid praedicatur de pluribus, quae de se invicem non praedicantur, quod illud non insit illis pluribus secundum aliquid commune. Hoc enim verum est in omni quod praedicatur sicut passio: oportet enim si inest pluribus, quod insit eis secundum aliquid commune, licet forte illud sit innominatum, sicut supra dictum est cum de universali ageretur. Sed in illo communi non proceditur in infinitum, ut haec ratio inducta a Philosopho evidenter probat. Si autem accipiatur aliquid, quod insit pluribus sicut genus speciebus, non semper oportebit aliquid prius accipere, secundum quod insit, puta si vivum insit homini et asino secundum aliquod prius, scilicet secundum animal; animali autem et plantae non inest secundum aliquod prius, quia haec sunt primae species corporis vivi, sive animati.
6. Deinde cum dicit: In eodem quidem genere etc., excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod semper accipitur secundum aliquid commune, quia potest accipi commune alterius generis: puta si dicamus quod esse seipsum movens inest homini et asino secundum hoc commune, quod est animal, et secundum aliud commune, quod est habens quantitatem, vel habens colorem, aut aliquid aliud huiusmodi; quae possunt accipi in infinitum. Et ad hoc excludendum dicit, quod necesse est terminos medios, qui accipiuntur, accipi ex eodem genere et ex eisdem atomis, idest indivisibilibus. Et appellat atomos, ipsos terminos extremos: inter quos oportet accipi medium, si illud commune, quod accipitur ut medius terminus, sit de numero eorum, quae praedicantur per se. Quare autem oporteat ex eodem genere assumere terminos medios, ostendit per hoc, quod sicut supra habitum est, non contingit demonstrationem transire de uno genere in aliud.
7. Deinde cum dicit: Manifestum autem est etc., ostendit quod necesse est devenire ad aliquod unum in praedicabilibus, in quibus praedicatur unum de uno. Et primo, in affirmativis; secundo, in negativis; ibi: Similiter autem et si A etc. Dicit ergo primo, manifestum esse quod cum A praedicatur de B, si horum sit aliquod medium, quod illo medio uti possumus ad demonstrandum quod A sit in B: et haec sunt principia huiusmodi conclusionis. Et quaecunque accipiuntur ut media, sunt principia conclusionum mediatarum, quae per ea concluduntur. Nihil enim aliud sunt elementa, sive principia demonstrationum, quam propositiones immediatae. Et hoc dico vel omnes, vel universales: quod quidem potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut propositio universalis accipiatur secundum quod dividitur contra singularem. Nam species specialissima non praedicatur de singulari per aliquod medium. Unde haec propositio est immediata: Socrates est homo, non tamen est principium demonstrationis, quia demonstrationes non sunt de singularibus, cum eorum non sit scientia: et ita non omnis propositio immediata est demonstrationis principium, sed solum universalis. Alio modo potest intelligi secundum quod propositiones universales dicuntur propositiones communes in omnibus propositionibus alicuius scientiae, sicut, Omne totum est maius sua parte: unde huiusmodi sunt simpliciter demonstrationum principia, et omnibus per se nota. Haec autem propositio, homo est animal, vel, isosceles est triangulus, non est principium demonstrationis in tota scientia, sed solum aliquarum particularium demonstrationum; neque etiam huiusmodi propositiones sunt omnibus per se notae. Sic igitur si sit aliquod medium propositionis datae, erit demonstrare per aliquod medium, quousque deveniatur ad aliquod immediatum. Si vero non sit aliquod medium propositionis datae, non poterit demonstrari. Sed haec est via ad inveniendum prima principia demonstrationum, scilicet procedere a mediatis ad immediata resolvendo.
8. Deinde cum dicit: Similiter autem erit etc., ostendit quod sit accipere primum in negativis; et dicit quod si A negetur de B, si sit accipere aliquod medium, a quo scilicet per prius removeatur A quam a B, tunc haec propositio, B non est A, erit demonstrabilis. Si autem non sit aliquod tale medium accipere, non erit haec propositio demonstrabilis, sed principium demonstrationis. Et tot erunt elementa, idest principia demonstrationis, quot erunt termini; ad quos scilicet statur, ut ultra non sit invenire medium. Propositiones enim quae fiunt ex huiusmodi terminis, sunt principia demonstrationis. Puta si C immediate praedicetur de B, et A immediate removeatur a B, aut praedicetur de eo immediate, B erit terminus ad quem ultimo pervenitur in mediis sumendis: unde utraque propositio erit immediata, et demonstrationis principium. Et patet ex praemissis quod sicut sunt quaedam principia indemonstrabilia affirmativa, in quibus unum de alio praedicatur, significando quod hoc essentialiter est illud, sicut cum genus praedicatur de proxima specie, vel hoc sit in illo, sicut cum passio praedicatur de proprio et immediato subjecto; ita etiam sunt principia indemonstrabilia in negativis, negando vel essentiale praedicatum, vel etiam propriam passionem. Ex quo patet quod quaedam sunt principia demonstrationis ad demonstrandum conclusionem affirmativam, quam oportet concludere ex omnibus affirmativis; et quaedam sunt principia demonstrationis ad probandum conclusionem negativam, ad cuius illationem oportet assumere aliquam negativam.
9. Deinde cum dicit: Cum autem oporteat etc., ostendit quomodo utendum sit ' primis propositionibus in demonstrando. Et primo, in demonstrationibus affirmativis; secundo, in negativis; ibi: In privativis autem etc. Circa primum tria facit: primo, ostendit qualiter oporteat sumere propositiones primas et immediatas in demonstrationibus; secundo, ostendit quomodo huiusmodi propositiones se habeant ad demonstrationes; ibi: Et quemadmodum in aliis etc.; tertio, epilogat; ibi: In ostensivis quidem igitur etc.
10. Dicit ergo primo, quod quando oportet demonstrare aliquam conclusionem affirmativam, puta, Omne B est A, necesse est accipere aliquid quod primo praedicetur de B quam A, et de quo A etiam praedicetur, et sit illud C; et si iterum aliquid sit, de quo A per prius praedicetur quam de C, sic semper procedendo; sic nec propositio nec terminus significans aliquod ens accipietur in demonstrando extra ipsum A, quia oportebit quod A praedicetur de eo per se, et ita quod continetur sub eo et non sit ab eo extrinsecum; sed oportebit semper condensare media. Et loquitur ad similitudinem hominum, qui videntur esse condensati sedentes in aliqua sede, quando inter sedentes nullus potest intercidere medius. Ita et media in demonstratione dicuntur densata, quando inter terminos acceptos nihil cadit medium. Et hoc est quod dicit, quod medium densatur quousque perveniatur ad hoc quod spatia fiant indivisibilia; idest, distantiae inter duos terminos sint tales, quod non possint dividi in plures huiusmodi distantias, sed sit unum spatium tantum. Et hoc contingit, quando propositio est immediata. Tunc enim vere est una propositio non solum actu, sed etiam potentia, quando est immediata. Si enim sit mediata, quamvis sit una in actu, quia unum praedicatur de uno, tamen est multa in potentia, quia accepto medio formantur duae propositiones. Sicut etiam linea, quae est una in actu in quantum est continua, est tamen multa in potentia, in quantum est divisibilis per punctum medium. Et ideo dicit quod propositio immediata est una sicut simplex indivisibilis.
11. Deinde cum dicit: Et quemadmodum in aliis etc., ostendit quomodo se habeat propositio immediata ad demonstrationem. Ubi considerandum est quod, sicut habetur in X Metaphys., in quolibet genere oportet esse unum primum, quod est simplicissimum in genere illo, et mensura omnium quae sunt illius generis. Et quia mensura est homogenea mensurato, secundum diversitatem generum oportet esse huiusmodi prima indivisibilia diversa. Unde hoc non est idem in omnibus: sed in gravitate ponderum accipitur ut unum indivisibile uncia, sive mna, idest # quoddam minimum pondus; quod tamen non est simplex omnino, quia quodlibet pondus est divisibile in minora pondera, sed accipitur ut simplex per suppositionem. In melodiis autem accipitur ut unum ' principium tonus, qui consistit in sesquioctava proportione, vel diesis, quae est differentia toni et semitonii. Et in diversis generibus sunt diversa principia indivisibilia. Syllogismi autem principia sunt propositiones; unde oportet quod propositio simplicissima, quae est immediata, sit unum, quod est mensura syllogismorum. Demonstratio autem addit supra syllogismum quod facit scientiam. Comparatur autem intellectus ad scientiam sicut unum et ‡ indivisibile ad multa. Nam scientia est per decursum a principiis ad conclusiones; intellectus autem est absoluta et simplex acceptio principii per se noti. Unde intellectus respondet immediatae propositioni; scientia autem conclusioni, quae est propositio mediata. Sic igitur ° demonstrationis, in quantum est syllogismus, unum indivisibile est propositio immediata. Ex parte autem scientiae, quam causat, unum eius est intellectus.
12. Deinde cum dicit: In demonstrativis quidem etc., epilogando concludit quod supra ostensum est, scilicet quod in affirmativis syllogismis medium non cadit extra extrema.
13. Deinde cum dicit: In privativis autem ubi quidem etc., ostendit quomodo utendum sit procap. vi); proindeque non esse neque Deum neque aliquid Dei (Deum enim esse principium formale omnium, dici sine maximo errore non potest. – Cf. P. I, qu. III, artic. VIII; et I Contra Gent., cap. XXVI), sed esse ens participatum a Deo quia a Deo effectum, esse creatum et nullo modo creans (Cf. P. I, qu. XLV, artic. V; II Contra Gent., cap. XXI, n. 3), quod sub determinationibus generum, specierum et individuorum existit, ita ut extra huiusmodi determinationes nullam realem existentiam habeat neque habere possit, et solummodo habeat idealem existentiam in mente nostra: imo addit, ita a Deo esse diversum, ut neque univoce dicatur de Deo, quando dicimus, Deus est ens, sed solummodo per analogiam (Cf. P. I, qu. XIII). – Ex opposito Rosminius vult illud ipsum esse (che è comune a tutte le entità concepibili, – Teosofia, Vol. I, lib. I, Le categorie, cap. I, n. 131 – et ideo est illud esse universale, quo quaelibet res formaliter est, ut audivimus a s. Thoma), quod ipse vocat essere iniziale (ib.), esse qualche cosa dell’unico essere necessario, cioè di Dio (Op. cit., lib. II, sez. II, cap. II, artic. IV, § 2, n. 294-96). Proindeque istud esse initiale (quod quatenus ha virtualmente tutte le entità nel suo senso... acquista il titolo di possibile – lib. I, loc. cit., n. 132, 2°) est causa creante, determinante e finale dell’essenza degli enti contingenti (lib. II, loc. cit., n. 293, 2°); et quamvis l’essere non è un elemento propriamente intrinseco degli enti contingenti, ma è antecedente e raccogliente i medesimi (ib., 1°), tamen contingens non può esistere solo, ma congiunto continuamente all’essere iniziale e virtuale. Et gli enti contingenti sono termini dell’essere iniziale, ma termini non necessari ad esso, che rimane davanti alla mente senza di essi; termini per ciò che noi chiameremo improprii (lib. II, loc. cit., n. 293, 7°). Haec quoad naturam entis, quod primo cadit in apprehensione intellectus nostri, est, ut mihi videtur, prima ac radicalis diversitas et oppositio inter Rosminium et s. Thomam. Quoad originem vero conceptus entis in intellectu nostro, s. Thomas eam repetit a sensu, ope abstractionis intellectus. « Praeexistunt in nobis » (ad scientiae acquisitionem necessaria) quaedam scientiarum semina, » scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas, sive sint complexa, ut dignitates (Cf. lect. V, nn. 6, 7), sive incomplexa, sicut ratio entis et unius et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit. » Ex istis autem principiis universalibus omnia principia sequuntur, sicut ex quibusdam rationibus seminalibus » (Qq. Dispp. De veritate, qu. XI, De magistro, artic. I. – Cf. Qu. De virtutibus in communi, artic. VII). Quia autem in cognitione entis et principiorum, quae in ente fundantur, intellectus non alio extraneo medio utitur, sed vi sui coniungitur huiusmodi obiectis, haec dicuntur sub hoc respectu naturaliter cognita, imo etiam innata, naturaliter inserta etc., non quasi ipsa innata sint, sed quia subito et sine inquisitione cognoscuntur (Qq. Dispp. De veritate, qu. XV, artic. I. – Cf. Ferrar. in III Contra Gent., cap. XLVI, n. 3). « Intellectus... cum sit una vis, est eius unum naturale obiectum, cuius per se et naturaliter cognitionem habet. Hoc autem oportet esse id, sub quo comprehenduntur omnia ab intellectu cognita (sicut sub colore comprehenduntur omnes colores, qui sunt per se visibiles), quod non est aliud quam ens naturaliter. Igitur intellectus noster cognoscit ens, et ea quae sunt per se entis inquantum huiusmodi: in qua cognitione fundatur primorum principiorum notitia; ut, non esse simul affirmare et negare, et alia huiusmodi. Haec igitur sola principia intellectus noster naturaliter cognoscit; conclusiones autem per ipsa » (II Contra Gent., cap. LXXXIII, Ed. P. fol. 205, col. 4. – Cf. P. I, qu. LV, artic. II; I-II, qu. LI, artic. I; II Dist. XXIV, qu. II, artic. III; Qq. Dispp. De veritate, qq. VIII, artic. XV; XI, artic. I, ad 12; XXIV, artic. I, ad 20; item Qu. et artic. cit. De virtutibus in communi). His opposita est sententia Rosminii. Esse enim, cuius supra definivimus naturam, non accipitur, iuxta ipsum, per abstractionem a sensibilibus, sed menti nostrae iugiter adest, et ab eo mens nostra formatur: l’essere è presente all’intelligenza e... colla sola presenza la forma (Teosof., lib. II, sez. I, cap. III, art. II, n. 213). Formatur, inquam, atque constituitur, non quidem metaphysice et in ordine cognitionis, sed vere et in ordine physico. Nam sententia Rosminii est quod l’intelligenza è un atto che esce, quant’all’origine, dall’anima sensitiva (Psicologia, P. I, lib. IV, cap. XXIII, n. 657): quae est a generante, non secus ac anima aliorum animantium; sed quae in homine fit intellectiva quatenus ipsi unitur esse: « gli è creata (la virtù da intuire l’essere) dall’essere stesso col congiungersi a lui; perciocchè essendo l’essere intelligibile per essenza, egli non può congiungersi a niun soggetto senz’essere inteso, giacchè la sua congiunzione è questa: essere inteso. Ha dunque l’essere questa virtù di creare le intelligenze. E che ripugna, che un principio senziente, come direbbe Aristotele, sia in potenza intelligente? cioè, che ripugna ch’egli venga elevato a condizione intelligente? » (Op. et loc. cit. n. 656). Nisi ergo esse unirretur animae nostrae (quae unio non essentialis est, sed ab extrinseco, hoc est a primitiva legge stabilita da Dio nel momento che Iddio inspirò in Adamo lo spiracolo della vita.– ib. n. 658), anima ipsa esset sensitiva: imo talis est substantialiter, et sensitivus essentialiter est subiective actus cognitionis, qui nonnisi obiective, hoc est ratione esse intelligibilis, ad quod terminatur, dici intellectualis debet (ib. – Cf. Antropologia, lib. III, sez. I, cap. IV, art. I et II). Esse autem, quod est obiectum primi intuitus, non cognoscitur sub aliqua denominatione, nempe quasi esse initiale, virtuale, abstractum etc., sed ut innominatum: Di che procede che il solo intuito, non facendo altro che intuire, non possa neppure dare un nome all’essere che intuisce: onde la stessa denominazione data a un tale oggetto di essere, è l’opera della riflessione, che a suo tempo succede al taciturno intuito (Teosof. loc. cit., n. 217, 1°). – Ope reflexionis distinguuntur in esse initiali tres formae: subiectiva, idest esse consideratum ut existentia in se; objectiva, idest esse consideratum ut essentia; denique moralis, quae est identitas, seu coniunctio formae obiectivae et formae subiectivae nell’identità dell’essere (Op. cit., lib. I, cap. IX, n. 148): « Ora egli » è certo che l’essere iniziale si concepisce dalla mente umana come anteriore alle forme, e loro comune iniziamento. Ma così apparisce come essenza veduta nell’idea, non come idea. Poichè nell’essere, come in ogni altro oggetto della mente, si distingue l’essenza veduta dal lume inerente all’essenza, pel qual lume essa è visibile: in quanto è lume dicesi idea; in quanto è ciò che si vede, dicesi essenza... Ma in quanto questa essenza è luminosa alla mente, intanto partecipa della forma obbiettiva ed intelligibile dell’essere. Ora poichè l’essere assoluto nella sua forma obbiettiva dicesi Verbo divino, perciò l’essere iniziale considerato nella sua obiettività è qualche cosa dell’Essere assoluto nella forma obbiettiva, ossia del Verbo divino » (ib., lib. II, sez. II, cap. II, artic. IV, § 2, n. 297). Esse igitur est simul obiectum et subiectum, essentia et idea seu lumen rationis humanae. De natura entis rosminiani nihil impraesentiarum est dicendum, quia ad metaphysicam pertinet tractatus de ente; de intuitu autem eiusdem entis ingenito animae nostrae ac solum expendemus, quae ex praesenti textu Aristotelis colligere pro suo systemate nititur Rosminius; nam quaestio magis quam ad logicam, pertinet ad ideologiam. Duo ergo quaerimus: 1° Utrum iuxta Aristotelem intellectus sit mens-objectiva, hoc est facultas constituta ut potentia intelligendi a primigenia informatione entis, vel potius facultas exclusive subiectiva; 2° Utrum νοῦς penes Aristotelem significet quandoque meram facultatem intelligendi, quandoque vero actum seu intellectionem, ut s. Thomas hic et alibi interpretatur, et cum ipso scholastici. – Exordium sumo ab Aristotelis textu. Aristoteles in textu praecitato duo distincte tradit, quorum unum respicit syllogismum in genere, ἐ συλλογισμῷ, alterum syllogismum in specie, nempe demonstrationem, ἐ δ’ ἀποδείξε, et consequenter scientiam, quae est effectus demonstrationis, καὶ ἐπιστήμ. Praemiserat autem quod in aliis rebus omnibus debet esse principium simplex, non quidem illis omnibus commune, sed unicuique proprium et, ut ait s. Thomas, homogeneum, quod sit mensura omnium quae sub quolibet genere continentur: ἐ τοῖς ἄλλοις ἡ ἀρχὴ ἁπλοῦ, τοῦτ δ’ οὐ ταὐτὸ πανταχοῦ. Ergo, concludit, et in syllogismo debet esse illud unum simplex, et illud unum simplex debet esse etiam in demonstratione et scientia: Καὶ ὥσπε ἐ τοῖς ἄλλοις... οὕτως etc. Et in syllogismo quidem illud unum est propositio immediata, ἐ συλλογισμῷ τὸ ἐ πρότασις ἄμεσος, quae talis dicitur respectu propositionis mediatae, hoc est conclusionis, generice acceptae, quia ex syllogismo generice sumpto, communi nempe tum demonstrativo tum dialectico, infertur; in demonstratione autem, quae ex additione se habet ad syllogismum in genere, illud unum simplex et indivisibile est etiam propositio immediata, quae talis est respectu non solum propositionis mediatae ut conclusae, sicut in syllogismo, sed respectu propositionis mediatae ut illatae ex syllogismo demonstrativo, et respectu scientiae. Haec propositio in demonstratione et in scientia dicitur intellectus, seu, ut habent codd. HL, est id, cuius est intellectus. Igitur eadem propositio, quae dicitur immediata in syllogismo generice accepto, dicitur νοῦς in syllogismo demonstrativo, ἐ δ’ ἀποδείξε καὶ ἐπιστήμῃ νοῦς. Quae omnia copiose exponuntur a s. Thoma infra lect. XLIII. (Cf. lect. XIX, not.). – Nihil in hac Aristotelis ratiocinatione video, quod favere possit interpretationi Rosminii (Cf. Zabarella in I Poster., § Quando autem opus sit etc., fol. 85, col. I, Ed. cit.; Robert. Lincolniens. in I Poster., cap. XVI, § Cum ergo indigeat etc., fol. 22, col. 3 – Venetiis 1552; Albert. Magn. in I Poster., Tract. IV, cap. XV, pag. 589, col. 2). – Trendelenburg (Elem. log., Annot., § 69; in lib. De anima, Comment., pag. 147; et not. in III lib. cap. V, pag. 405 – Ed. Christiani Belgeri. – Berolini 1877), quamvis subobs cure hac de re loquatur, a Scholasticis tamen non longe distare videtur. Deinde in III De anima, cap. IV, quaerit quo pacto fiat intelligere in nobis, πῶς ποτ γίνετα τὸ νοεῖ. Ad quam quaestionem praemittit quid ipse intelligat nomine intellectus, eumque dicit non actum, sed principium quo actus: λέγ δὲ νο ᾧ διανοεῖτα καὶ ὑπολαμβάνε ψυχή (n. 3). Quam definitionem declarans inquit: Is qui intellectus animae nuncupatur, ‘Ο ἄρ καλούμενος τῆς ψυχῆς νος, nihil est actu entium antequam intelligat, οὐδέ ἐστι ἐνεργείᾳ τ ὄντω πρὶ νοεῖ. His verbis νοῦς est mens, principium quo intelligendi, et tamen, in comparatione obiectivi, eam dicit nihil esse actu cuiusque intelligibilis. Hinc addit recte dici quod anima sit locus formarum (τόπο εἰδῶ) sed subdit tamen quod anima est locus formarum per solum intellectum, et quod intellectus habeat ex se huiusmodi formas non actu sed sola potentia, οὐ ἐντελεχείᾳ, ἀλλὰ δυνάμε τὰ εἴδ (n. 4). Atqui esse potentia intelligibile dupliciter potest intelligi: uno modo quia intellectus non est ab idea positionibus immediatis in syllogismis negativis. Et primo, in prima figura; secundo, in secunda; ibi: Si vero oporteat monstrare etc.; tertio, in tertia; ibi: In tertio autem modo etc. Dicit ergo primo, quod in negativis syllogismis, nihil mediorum acceptorum procedendo ad immediata cadit extra genus terminorum affirmativae propositionis in prima figura: puta si demonstrandum sit quod nullum B est A, et accipiatur medium C, tali existente syllogismo, Nullum C est A; omne B est C; ergo nullum B est A. Si ergo oporteat iterum probare quod in nullo C sit A, oportet accipere medium ipsius C et A, quod scilicet praedicetur de C, et per consequens de B, et sic pertinebit ad genus terminorum affirmativae propositionis: et ita semper procedetur quod media accepta non cadent extra affirmativam propositionem; cadent tamen extra genus praedicati negativi, puta extra genus A.
14. Deinde cum dicit: Si vero oporteat demonstrare etc., ostendit qualiter hoc se habeat in secunda figura; et dicit quod si oporteat demonstrare quod nullum E sit D, in secunda figura, accipiendo medium C, ut fiat talis syllogismus, Omne D est C; nullum E est C, aut, quoddam E non est C; ergo nullum, vel, non omne E est D; nunquam medius terminus acceptus cadet extra E. Quia si oportebit iterum demonstrare quod nullum E est C, oportebit iterum accipere aliquod medium inter E et C; quia oportebit in secunda figura semper probare negativam; affirmativa enim in hac figura probari non potest. Unde sicut in prima figura media accepta semper accipiuntur ex parte propositionis affirmativae, ita oportet in secunda figura semper media accipi ex parte propositionis negativae.
15. Deinde cum dicit: In tertio autem modo etc., ostendit qualiter hoc se habeat in tertia figura; et dicit quod in tertia figura media accepta non erunt neque extra praedicatum, quod negatur, neque extra subiectum, a quo negatur. Et hoc ideo quia medium subiicitur affirmativae vel negativae utrique; unde si oportet accipere adhuc aliquod medium, oportet iterum illud medium subici utrique affirmando vel negando; et sic media accepta nunquam accipientur neque extra praedicatum negatum nec extra subiectum, de quo negatur.
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Devenire ad aliquod. – ABCDEGLMNQT et p. m. KS: inducere ad (GM om ad) aliquod; IO et s. m. S: reducere ad aliquod. β) Sicut animal etc. – A om. sicut animal etc., usque ad sequens quorum inclusive; et ita O, qui omittit etiam unum nullo modo. – B et s. m. C: et (C, et de) equo; HMNQT et s. m. DKS: et de (S om. de) asino; I: sicut animal praedicatur de equo et homo (homine) et bove, quorum unum nullo modo praedicatur de altero, puta animal etc. L et p. m. CDKS om. et bove. γ) Quarum una vocatur etc. – Codd.: vocatur scalenus vel scale-non (haec corrupte habent GKO), scilicet (ABQT, idest) triangulus etc. δ) Scilicet quod etc. – A: scilicet non infinitum convenit; B: scilicet quod non in infinitum etc.; DEHKLMNOST: scilicet quod in infinitum. Adoptavimus hanc ultimam lectionem, cui favent etiam codd. CGIO: scilicet quod infinitum. Lectio P est obscura, nempe: scilicet secundum quod in infinitum. – Infra HI omittunt puta quod etc., usque ad aliquid aliud inclusive. ε) Sit ita quod B praedicetur de C et de D secundum hoc com-mune, quod est A. – Codd. AMN: de C et D. – Planus est iste processus aristotelicus. Sit B sensitivum, C brutum, D homo, A animal; et formentur syllogismi: Omne animal est sensitivum; brutum est animal; ergo brutum est sensitivum. – Omne animal est sensitivum; homo est animal; ergo homo est sensitivus. Sensitivum ergo (B) praedicatur tum de bruto (C), tum de homine (D), propter aliquid utrique commune, nempe animal (A), quod praecise est medium in utroque syllogismo, extrema coniungens C et D in uno, nempe, in sensitivo. Ponamus ergo quod esse sensitivum competat animali (A) non propter seipsum, sed propter aliud commune (E), et huic propter aliud (F), et sic in infinitum; et hoc in casu patet quod inter extrema C et B primi syllogismi, et D et B secundi syllogismi, dantur media infinita, nempe A, E, F,... X. Consequenter nullum revera est medium inter illa extrema. ζ) Quod hoc non semper. – Addimus semper ex omnibus codicibus. – AO et s. m. T: quod hoc semper, omissa, et, ut videtur, melius, particula negativa; G om. hoc. – Infra (quod quando) codd. CHL et p. m. DS: quod quandoque; quae lectio forte reducenda est ad lectionem codd. IOQ et s. m. DS: quod quandocunque.
η) Necesse est etc. - Codd. - P: necesse est esse terminos medios (CELT, medios terminos; H, med. term. esse), qui accipiuntur, ex eodem genere (N, ex eodem communi genere; H, in eodem genere) et (etiam G om. ex) eisdem atomis. Pianae sufficimus lectionem codd., quae magis expedita videtur.
θ) Primo, manifestum esse etc. - D: primum manifestum esse; ACO: primo manifestum est; G: primo modo manifestum esse cum A.
ι) Utendum sit primis etc. - A p. m.: utendum (s. m. add. sit) prius his propositionibus etc.; I: primis principiis in etc.; N om. propositionibus.
χ) Qualiter oporteat sumere propositiones primas et immediatas. - AGIL: quomodo oporteat sumere (L, assumere; I, accipere). - Cum codicibus legimus: propositiones primas et immediatas; P: propositiones immediatas. Dixi cum codicibus, nam a lectione communi codd. non excipimus AB, quia et ipsi indicant lectionem aliorum codd. - A: propositiones proprias primas immediatas, sed proprias expungitur ab aman.; B: propositiones proprias et immediatas.
λ) Per prius praedicetur etc.-I: per prius praedicetur, sic semper procedendo fit; nec aliqua propositio, nec aliquis terminus significans aliquid ens in demonstrando accipietur extra ipsum A.
μ) Unum indivisibile uncia, sive mna.-Ita explicite codd. EGKL OS; P om. sive mna. Non est in versione nostra neque in versione Boethii vocabulum graecum mna, ut in textu Aristotelis, sed ponitur uncia. Videtur autem quod alii fere omnes codices addant cum praedictis sive mna. Nam A: sive mna; B: indivisibile etiam si à una quoddam; CHT: sive una; D: uncia n una, idest; I: uncia sive uncia; M: sive rana. Apparent corruptiones vocabuli mna.-Haec in se parvi, imo nullius momenti sunt; at utilia esse possunt in definienda quaestione de lectionibus, quibus s. Thomas usus est.
ν) In melodiis autem accipitur ut unum etc.-A: Et in melodiis etc.; C: Etiam in melodiis, quae accipiuntur; et quae accipiuntur habent GT, E vero: quae accipitur; DEHKLMNST: Item in melodiis.
ξ) Unum et.-Haec verba addimus ex codd.-GO om. et; Q: unum, idest indiv.
ο) Sic igitur demonstrationis etc.-GHKLMΤ, p. m. D et s. m. C: Sic igitur.... Ex parte autem scientiae, semper (T, quam semper; s. m. D, quod semper) causat unum.-A: unus; I et s. m. D: unum indivisibile; E: unus est eius; HL: cuius est intell.; Q: Ex parte autem scientiae, semper erat unus eius intellectus; N omittit Ex parte etc., usque ad finem numeri.-Patet Pianam esse retinendam, cum qua alii codices legunt.-Haec autem verba s. Thomas ponit ad exponendum illum Aristotelis textum: οὕτως ἐν συλλογισμῷ τὸ ἐν πρότασις ἄμεσος, ἐν δ' ἀποδείξει καὶ ἐπιστήμῃ ὁ νοῦς. Quem sic vertit Rosminius (Aristotele esposto ed esaminato): « Così nel sillogismo quell' uno (cioè » il principio, ἡ ἀρχή) è la proposizione immediata, nella dimostrazio- » ne e nella scienza la mente, νοῦς, quella stessa, che altrove (Il Po- » ster., cap. xv, n. 8; et III De anima, cap. VIII, n. 2) chiamò, princi- » pio de' principii e specie delle specie » (Op. cit., lib. I, cap. XVIII, n. 210, pag. 154-Torino 1857). Exinde infert: « Conviene dunque che la mente » sia qualche cosa di oggettivo e di per sé conosciuto, acciocché sia il » primo principio della scienza e della dimostrazione, quello che fa cono- » scere l'altre cose » (ib.). In nota autem (3) addit: « Gli scolastici inter- » pretarono con due vocaboli la voce νοῦς in Aristotele, cioè intellectus » e intelligentia, riservando il primo a indicare la potenza, e il secondo » l'atto con cui questa potenza intuisce le idee; e quest' atto il fecero » accidentale alla potenza. Ma usando Aristotele una stessa voce νοῦς,
» è un allontanarsi dal suo concetto il negare che la mente stessa sia » un oggetto originariamente inteso, il primo intelligibile, che mai non » manca, costituendo la potenza stessa d'intendere l'altre cose. » Quia vero primum principium in ordine incomplextorum est ens indeterminatum, transcendentale, et communissimum, quod quidem est lumen quatenus manifestat alia principia mediata; sequitur quod ens illud sit la mente oggettiva, sempre in atto che l'uomo ha, sitque essere-lume (ib., cap. xxvII, pag. 189, n. 125-26).
Assentiuntur Rosminio dicenti cum s. Thoma ens esse id quod primo cadit in apprehensione intellectus; concedimus etiam hoc en praesupponi in omnibus quae cognosci a mente possunt, nam quidquid intelligitur habet rationem entis; tertio quoque affirmamus principium ontologicum in ente fundatum (scilicet principium contradictionis vel identitatis) esse supremum, in quod resolvuntur principia omnia secundaria scientiarum, proindeque ens istud esse lucem. Illud... quod primo intellectus concipit quasi notissimum, et in quo omnes conceptiones resolvit, est ens (Qq. Dispp. De veritate, qu. 1, artic. 1). Ens est prima conceptio intellectus (Cf. lect. v, n. 7). Unde oportet quod omnes aliae conceptiones intellectus accipiantur ex additione ad ens (Qq. Dispp, loc. cit.). Quia nomen lucis extensum est ad significandum omne illud quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem (P. I, qu. LXVII, artic. 1), non solum intellectus seu νοῦς, per quem intelligimus, erit lumen (quo et subiectivum), secundum quod communiter dicimus lumen rationis; sed etiam veritas est lumen (quod et obiectivum) intellectus (P. I, qu. CVII, artic. II), et ipsum intelligibile vocatur lumen vel lux (P. I, qu. XII, artic. V). Consequenter ens, quod est prima conceptio intellectus, est prima lux obiectiva mentis nostrae, et ad hanc lucem comparantur omnes aliae conceptiones nostrae obiectivae.-Haec suprema scientiae nostrae principia ex s. Thoma desumpsit Rosminius (Cf. Nuovo Saggio sull'origine delle idee, Vol. II, sez. v, p. I, cap. I, seqq.; Teosofia, Vol. I.-Problema dell'ontologia, lib. unico, cap. v, artic. I, n. 58, pag. 55).
Duo tamen sunt in quibus praelaudato Philosopho consentire non possumus. Unum est circa naturam entis, quod est prima conceptio intellectus humani; alterum est circa originem et modum huius conceptionis in nostro intellectu. S. Thomas vult illud ens esse quidem ens transcendaliter sumptum, hoc est non specificum neque genericum, sed supra omnem speciem et omne genus constitutum, proinde communissimum et maxime indeterminatum; attamen docet, et vere, illud (ens) esse universale, quo quaelibet res formaliter est (Opusc. De ente et essentia,
informatus; altero modo quia, licet ideam habeat, tamen non considerat secundum ipsam; nempe deest actus, non deest habitus. Porro Aristoteles vult mentem nostram, τὸν νοῦν, in sua origine esse meram potentiam in sensu etiam privationis habitus: « Is, inquit, qui actu sciens » est (quod quidem tunc accidit, quum ipse per se agere potest), est » quidem nihilominus et tunc quodammodo in potentia, sed non per- » inde, οὐ μὴν μοίως, ut erat antequam didicisset, vel invenisset (quando » nempe erat solum δυνάμει τὰ εδη); atque tunc seipsum intelligere po- » test, καὶ ατὸς δὲ αὐτὸν τότε δύναται νοεῖν » (n. 6). Ergo ὁ νοῦς, intellectus, accipitur ab Aristotele ut potentia, seu facultas subiectiva animae, denudata ab omni actu et ab omni idea; neque in hac interpretatione a mente Aristotelis s. Thomas discessit. Sed et vox νοῦς usurpatur etiam ab Aristotele ad designandum actum, seu intellectionem vel intelligentiam (Cf. I Perih erm., lect. I, not. α), ut in hac lectione exponit s. Thomas, cum dicit: intellectus... est absoluta et simplex acceptio principii per se noti... unum eius est intellectus. Qui quidem actus est accidentalis, non essentialis, ut ex supra dictis est manifestum. Revera in eodem libro De anima, cap. VI, duo distinguit Aristoteles, quorum unum est iudicium seu propositio, alterum est simplex apprehensio vel dictio: utrumque tamen nonnisi a potentia intellectiva esse potest. Negat autem iudicium esse intellectum (ὁ δὲ νοῦς οὐ πς), quia, inquit, nomine intellectus designatur illud quod exponit quod quid est, seu definitionem, et est sicut visio; ideoque quamvis in enunciatione possit esse verum vel falsum, in intellectu tamen est semper per se verum (Cf. I Perih erm., lect. II, n. 10, et lect. III). En integer Aristotelis textus: "Ἔστι δ' ἡ μὲν φάσις τι κατὰ τινος, σπερ ἡ κατάφασις, καὶ ἀληθής, ψευδὴς πᾶσα· ὁ δὲ νοῦς οὐ πᾶς, ἀλλ' ὁ τοῦ τί ἐστι κατὰ τὸ τί ἦν εἶναι ἀληθής, καὶ οὐ τι κατὰ τινος· ἀλλ' σπερ τὸ ὁρᾶν τοῦ δίου ἀληθές, ε δ' ἄνθρωπος τὸ λευκόν, ἢ μή, οὐκ ἀληθς ἀεί (n. 7.—De distinctione inter dictionem, φάσις, et affirmationem, κατάφασις, cf. lib. VIII Metaphys., cap. X, n. 3; et I Periherm., lect. VI, nn. 3, 4). Nomine intellectus, νοῦς, non intelligitur hoc loco obiectum intuitus rosmiiniani: nam secus omnes definitiones obiectivae ad obiectum eiusdem intuitus innati pertinerent. Sed neque sola potentia (ut in praecedenti cap. IV) designari potest voce νοῦς, secus enim ad facultatem intellectivam neque dictio (φάσις) neque iudicium (κατάφασις) pertineret: quod est absurdum, et contra Aristotelem aperte dicentem intellectum practicum (qui nonnisi fine distinguitur a speculativo) esse qui ratiocinatur: νος δ' ὁ ἕνεκά του λογιζόμενος καὶ πρακτικός· διαφέρει δ τοῦ θεωρητικοῦ τῷ τέλει (ib., cap. X, n. 2). Ergo per vocem νοῦς intelligit etiam Aristoteles actionem intellectivam, qua simpliciter aliquid apprehenditur et definitur, et quae distinguitur ab intellectu, ut est facultas, sicut actus distinguitur a potentia, et accidens a subiecto. Hinc in IV Metaphys. ille ipse intellectus, qui in loco cit. De anima dicitur νοῦς, vocatur νόησις, intellectus (actio), intellectio, intelli-
gentia: "Ὅλως δὲ ὧν ἡ νόησις ἀδιαίρετος ἡ νοοῦσα τὸ τί ν εἶναι (cap. VI, n. 9). Adde quod saepe intellectus dicitur ab Aristotele habitus primorum principiorum; habitus autem dicitur uno modo, sicut actus quidam habentis et habiti, οἷον ἐνέργειά τις τοῦ ἔχοντος καὶ ἐχομένου, quasi actio quaedam et motus, ὥσπερ πρᾶξίς τις κίνησις (IV Metaphys., cap. XX, n. 1). Et in VIII eiusd. Metaphys. intellectio et actio idem sunt: νόησις ἐνέργεια (cap. IX, n. 6). Denique in lib. VI Ethic. ad Nicomachum quatuor recenset habitus, nempe scientiam, prudentiam, sapientiam et mentem, et non tria priora, sed solummodo mentem dicit esse habitum principiorum: τούτων δὲ τῶν τριῶν μηδὲν ἐνδέχεται εἶναι (λέγω δὲ τρίτα, φρόνησιν, ἐπιστήμην, σοφίαν), λείπεται νοῦν εἶναι τῶν ἀρχῶν (cap. VI, n. 2).—Constat ergo, ut mihi videtur, voce νοῦς designari frequentius ab Aristotele facultatem intellectivam, hancque esse ex se potentiam destitutam ab origine omni actione atque ideis; usurpari etiam illam vocem pro habitu et actione, intelligentia et intellectione, ἐνέργεια, πρξις, νόησις. Et haec actio (quae duo dicit, subiectivum nempe et obiectivum: non enim intellectio datur sine intelligibili) subaudit facultatem constitutam et formatam, eique accidentaliter advenit, quasi eius affectio, (πάθη), separabilis (Cf. I Perih erm., lect. II, n. 6).
« Cur vero Aristoteles, inquiunt Conimbricenses, habitum primorum » principiorum appellet, modo ipsius potentiae nomine, intellectum, varias » causas reddunt auctores. Nobis placet ea, quam primo Sententiarum, » Disp. II, qu. II tradit Bargius; appellari videlicet naturalem, quia ab ipso » lumine naturali absque ullo medio propensi sumus ut principiis assen- » tiamus. Dici vero intellectum, ut plerique tradunt, quia gignitur a poten- » tia intelligendi, prout intellectus denominatur: quamvis enim vis intel- » lectiva unica sit, quia tamen aliqua percipit sine discursu, aliqua discur- » rendo; ut posteriori modo agit, dicitur ratio; ut vero priori, intellectus » nominatur: habitus autem principiorum per actus non discursivos ge- » nerantur » (Commentarii in universam Dialecticam Aristotelis, P. I.— In I Poster., cap. I, qu. I, artic. IV, pag. 517—Lugduni 1610).—De eisdem habitibus, deque his quae hoc loco disseruimus, cf. lib. II, lect. XX.
α) Si ergo oporteat.—Codd. om. ergo; I: Sed oport.—G post immediate praeced. syllogismum, scribit si, ac deinde magnam habet lacunam: omnibus enim intermediis omissis, transcurrit ad: non esset isosceles, neque album, quae verba pertinent ad lectionem XII, n. 9. β) Non est C.—Ita legimus cum codd. ABDHKMST; P om. particulam negantem. γ) Oportebit iterum etc.—I: oportebit aliquem terminum accipere medium.—Immediate infra lesimus cum codd., in secunda fig. semper; P om. semper; CLMQ et p. m. DKS: semper portare; N: semper proponere. τ) Accipere adhuc aliquod medium.—P om. adhuc; ADEILNOST: acc. adhuc aliud med.; H&KM: adhuc aliquod aliud.—P: iterum id med.; A: id iterum med.; I: debet iterum illud med.; alii codd.: illud.