Libro I, lezione XXXVIIUTRUM DEMONSTRATIO UNIVERSALIS POTIOR SIT DEMONSTRATIONE PARTICULARI? - DISPUTATUR PRO PARTE NEGATIVA

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 24 · 85a13–85b22

Il testo di Aristotele

Cum autem sit demonstratio alia quidem particularis, alia vero universalis; et haec quidem categorica, illa vero privativa; dubitatur qualis potior sit: similiter autem et de ea quae demonstrare dicitur, et de ducenti ad impossibile demonstratione.

Primum quidem igitur intendamus de universali et de particulari: ostendentes autem hoc, et de ea quae demonstrare dicitur, et quae est ad impossibile dicemus.

Videbitur quidem igitur fortassis utique quibusdam sic intendentibus particularis esse dignior. Si enim secundum quam maxime scimus demonstrationem, potior est demonstratio; haec enim virtus demonstrationis est: magis autem scimus unumquodque cum ipsum cognoscimus secundum ipsum quam secundum aliud, ut musicum Coriscum, quando cognoscimus quod Coriscus musicus est, quam quod homo musicus sit, similiter autem et in aliis: sed universalis quoniam aliud, non quoniam ipsum contingit, demonstrat, ut quoniam aequitibiarum est, non quia aequitibiarum, sed quoniam triangulus; sed particularis quoniam ipsum est: si igitur potior quidem est quae est secundum ipsum, huiusmodi autem est particularis, universali magis et potior utique secundum partem demonstratio erit.

Amplius si universale quidem non est aliquid praeter singularia, demonstratio autem opinionem conficit esse aliquid hoc secundum quod demonstrat, et quamdam naturam esse hanc in his quae sunt, ut trianguli praeter quosdam, et figurae praeter aliquas, et numeri praeter quosdam numeros; potior autem est quae est de esse quam de non esse, et propter quam non errabitur quam propter quam errabitur: est autem universalis huiusmodi; procedentes enim demonstrant quod est analogum, quod neque linea, neque numerus, neque solidum, neque planum est, sed praeter haec aliquid: si igitur universalis quidem magis haec est, de eo autem quod est, minus quam particularis, et facit opinionem falsam, indignior utique erit universalis particulari.

Aut primum quidem nihil magis in universali quam in particulari altera ratio est. Si enim quod duobus rectis inest, non est secundum quod est isosceles, sed secundum quod triangulus est; cognoscens quoniam isosceles habet tres, minus cognovit in quantum ipsum est, quam cognoscens quoniam triangulus est. Et omnino si non sit quidem secundum quod est triangulus, postea demonstrat, non utique erit demonstratio; si vero sit cognoscens unumquodque secundum quod unumquodque est, magis cognovit. Si igitur triangulus in plus est, et eadem ratio et non secundum aequivocationem triangulus est, et inest omni triangulo quod est duobus rectis habens aequales; non utique triangulus in quantum aequitibiarum, sed aequitibiarum secundum quod est triangulus, habet huiusmodi angulos. Quare universaliter sciens magis cognovit secundum quod est, quam secundum partem. Potior itaque est universalis quam particularis.

Amplius si quidem sit quaedam ratio una et non aequivocatio, universale erit utique nihil minus quibusdam secundum partem: sed magis est quanto incorruptibilia in illis sunt; quae vero secundum partem sunt, corruptibilia sunt magis.

Amplius neque una necessitas est opinari aliquid esse hoc praeter haec; quoniam unum ostendit nihil magis quam in aliis, quaecunque non aliquid significant, sed aut quale aut ad aliquid aut facere. Si ergo, non demonstratio est causa, sed male audiens.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum textus et divisiones. — 2. Demonstratio tripliciter dividitur: in universalem et particularem; affirmativam et negativam; ostensivam et ad impossibile. — 3. Primo loco quaeritur utrum demonstratio universalis sit potior particulari. — 4. Textus subdivisiones. — 5. Disputatur pro parte negativa quaestionis. Et prima obiectio est: Demonstratio tanto potior est, quanto magis facit scire rem. Atqui videtur quod demonstratio particularis magis rem faciat scire quam demonstratio universalis; quia illa demonstrat rem secundum seipsam, ista vero secundum aliquid universale. Ergo. — 6. Secunda et tertia obiectio: Universalis demonstratio minus de ente demonstrat, et magis opinionem falsam inducit quam particularis; ergo demonstratio particularis potior est universali. — 7. Respondetur primae obiectioni: Et primo quod secundum se invenitur tam in particulari quam in universali; ergo obiectio non concludit. — Deinde demonstratio universalis semper concludit de universali illud quod ipsi convenit per se primo et secundum quod ipsum; et magis cognoscitur res hoc modo quam in particulari. — 8. Respondetur secundae obiectioni: Universale secundum eamdem rationem sumptum, de quo est demonstratio, est magis ens quam particulare, ratione incorruptibilitatis (ob quam scientia habet firmitatem et incorruptibilitatem obiectivam, prout ipsa requirit), quamvis singularia ratione subsistentiae sint magis entia quam universalia. — 9. Respondetur tertiae obiectioni: Demonstratio universalis non generat falsam opinionem, quia universale, de quo est demonstratio, accipitur ut unum secundum se, non autem ut unum praeter multa existens; in qua solummodo acceptione esset falsa opinio.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus determinavit de syllogismo demonstrativo, hic agit de comparatione demonstrationum ad invicem. Et quia scientia ex demonstratione causatur, ideo dividitur pars ista in duas partes: in prima, agit de comparatione demonstrationis; in secunda, de comparatione scientiae; ibi: Certior autem scientia est etc. Circa primum tria facit: primo, movet dubitationem de comparatione demonstrationum; secundo, dicit quo ordine sit procedendum; ibi: Primo quidem igitur etc.; tertio, prosequitur dubitationes motas; ibi: Videbitur quidem igitur etc.

2. Dicit ergo primo quod demonstratio tripliciter dividitur: uno enim modo dividitur in universalem et particularem; alio autem modo dividitur in categoricam et privativam, idest affirmativam et negativam; tertio modo dividitur in eam quae demonstrat ostensive, et in eam quae ducit ad impossibile. Est ergo quaestio in singulis divisionibus qualis sit potior sit.

3. Deinde cum dicit: Primum quidem igitur etc., ostendit quo ordine sit agendum; et dicit quod primo agendum est de comparatione universalis et particularis demonstrationis. Et cum hoc fuerit ostensum, tunc dicemus et de demonstratione, quae demonstrat aliquid affirmative, et de ea quae demonstrat ad impossibile; utrum scilicet affirmativa sit potior, et utrum ea quae est ad impossibile sit potior.

4. Deinde cum dicit: Videbitur quidem igitur etc., prosequitur dubitationes propositas. Et primo, de comparatione demonstrationis particularis et universalis; secundo, de comparatione affirmativae et negativae; ibi: Quod autem affirmativa etc.; tertio, de comparatione ostensivae et ducentis ad impossibile; ibi: Quoniam autem categorica etc. Circa primum tria facit: primo, proponit rationes ad ostendendum quod particularis demonstratio sit potior quam universalis; secundo, solvit eas; ibi: Aut primum quidem etc.; tertio, ponit rationes in contrarium; ibi: Amplius si demonstratio etc.

5. Circa primum ponit tres rationes, dicens quod quibusdam forte videbitur per has rationes immediate ponendas, quod particularis demonstratio sit dignior quam universalis. Et prima ratio talis est. Illa demonstratio est potior, per quam maxime scimus. Et hoc sic probat, quia virtus demonstrationis est scire. Dicitur enim virtus uniuscuiusque id quod ultimum potest, sicut hominis qui potest ferre centum libras, virtus non est quod ferat decem, sed quod ferat centum, quod est ultimum suae potentiae, ut dicitur in I De coelo et mundo. Hoc autem est maximum quod potest facere demonstratio, scilicet quod faciat scire. Unde haec est virtus demonstrationis. Unumquodque autem tanto perfectius est, quanto magis attingit ad propriam virtutem, ut patet in VII Physic. Unde manifeste patet haec propositio, quod tanto est demonstratio potior, quanto magis facit scire. Assumit autem quod magis scimus unumquodque cum cognoscimus ipsum secundum se, quam quando cognoscimus ipsum secundum aliud: ut puta, cum cognoscimus de Corisco quod ipse Coriscus est musicus, magis hoc scimus quam si sciamus solum quod homo est musicus. Et ista etiam propositio simpliciter vera est, quia semper id quod est per se, prius est eo quod est per aliud et causa eius, ut habetur in VIII Physic. Ex his autem subintelligitur conclusio, quod potior est demonstratio, quae facit scire aliquid secundum se, quam quae facit scire aliquid secundum aliud. Demonstratio autem universalis demonstrat aliquid et facit scire non secundum ipsum, sed secundum aliud, scilicet secundum universale; sicut quod triangulus duorum aequalium laterum, qui est isosceles, habet tres, non quia est isosceles, sed quia est triangulus. Particularis autem demonstratio demonstrat de aliqua re particulari secundum seipsam. Unde sequitur, secundum praemissa, quod particularis demonstratio sit potior quam universalis.

6. Secundam et tertiam rationem ponit ibi: Amplius si universale quidem etc., quae talis est. Universale non est aliquid praeter singularia, ut probatur in VII Metaphys. Demonstratio autem universalis facit opinionem, ex ipso modo suae demonstrationis, quod sit aliquid et quaedam natura in entibus; puta cum demonstrat aliquid de triangulo praeter particulares triangulos, et de figura praeter particulares figuras, et de numero praeter particulares numeros. Praemissis autem duabus propositionibus addit alias duas. Nam primae propositioni, quae dicebat quod universale non est aliquid praeter singularia, addit hanc propositionem, quod potior est demonstratio, quae est de ente, quam illa quae est de non ente. Secundae autem propositioni, quae dicebat quod demonstratio universalis facit opinionem quod universale sit aliquid in rerum natura, addit aliam propositionem, scilicet quod demonstratio, quae non facit errare, est potior quam ea per quam erratur. Et ostendit quod propter demonstrationem universalem erratur, quia procedentes secundum demonstrationem universalem demonstrant de aliquo universali sicut de quodam analogo; idest sicut de quodam communi, quod proportionaliter se habet ad multa, quasi sit aliquid commune, quod neque est linea, neque numerus, neque solidum, idest corpus, neque planum, idest superficies, sed aliquid praeter haec, idest ipsa quantitas universalis; vel, aliquid propter haec, idest quod necesse est ponere ad hoc quod ista habeant rationem quantitatis. Sic igitur secundum duo media, quasi duplici ratione concludit unam conclusionem, dicens quod si universalis demonstratio ita se habet, quod minus est de ente quam particularis, et magis facit opinionem falsam quam particularis; sequitur ex his duobus mediis quod universalis sit indignior quam particularis.

7. Deinde cum dicit: Aut primum quidem nihil etc., solvit praedictas rationes per ordinem. Et primo primam, dicens quod primum quidem, idest secundum quod procedebat prima ratio, non habet aliam rationem in universali quam in particulari; quia utrobique invenitur secundum se et secundum aliud. Et manifestat quod in universali inveniatur secundum se. Habere enim tres angulos aequales duobus rectis non convenit isosceli secundum se, idest secundum quod isosceles est, sed secundum quod est triangulus; et ideo qui cognoscit quemdam triangulum habere tres, scilicet isoscelem, minus habet cognitionem de eo quod est per se, quam si cognoscat quod triangulus habet tres. Et hoc est universaliter dicendum, quod si aliquid non insit triangulo secundum quod est triangulus, et demonstretur de eo, quidquid sit illud, non erit vera demonstratio. Si autem insit ei secundum quod est triangulus, cognoscens in universali de triangulo secundum quod huiusmodi, perfectiorem cognitionem habet. Ex his igitur concludit quamdam conditionalem, in cuius antecedenti tria ponuntur. Quorum unum est quod triangulus sit in plus quam isosceles; secundum est quod triangulus praedicetur de isoscele et aliis secundum eamdem rationem et non aequivoce; tertium est quod habere tres angulos aequales duobus rectis insit omni triangulo. Et his tribus suppositis, consequens est quod habere tres non conveniat triangulo in quantum est isosceles, sed e converso. Apposuit autem prima duo in antecedente, quia si triangulus non esset in plus, vel si aequivoce praedicaretur de pluribus, non compararetur ad isoscelem sicut universale ad particulare. Tertium autem addit, quia si habere tres non conveniret omni triangulo, non conveniret ei in quantum triangulus, sed in quantum aliquis triangulus. Sicut hoc ipsum quod est habere tres, quia non convenit omni figurae, non convenit figurae in quantum est figura, sed in quantum est figura quaedam, quae est triangulus. Ex his igitur concludit oppositum eius quod obiectio supponebat, scilicet quod ille qui scit in universali, magis cognoscit rem per se et in quantum huiusmodi, quam ille qui cognoscit in particulari. Et ex hoc ulterius concludit principale propositum, scilicet quod potior sit demonstratio universalis quam particularis.

8. Secundam rationem solvit ibi: Amplius si quidem sit quaedam etc., et dicit quod si universale praedicatur de pluribus secundum unam rationem et non aequivoce, universale quantum ad id quod rationis est, idest quantum ad scientiam et demonstrationem, non erit minus ens quam particulare sed magis: quia incorruptibile est magis ens quam corruptibile; ratio autem universalis est incorruptibilis; particularia autem sunt corruptibilia, quibus accidit corruptio secundum principia individualia, non secundum rationem speciei, quae communis est omnibus et conservatur per generationem. Sic igitur quantum ad id quod rationis est, universalia magis sunt entia quam particularia. Quantum vero ad naturalem subsistentiam, particularia magis sunt entia, quae dicuntur primae et principales subs: antiae.

9. Tertiam rationem solvit ibi: Amplius neque una necessitas etc., et dicit quod quamvis in propositionibus vel demonstrationibus universalibus significetur aliquid unum secundum se, puta triangulus, nulla tamen necessitas est quod propter hoc aliquis opinetur quod triangulus sit quoddam unum praeter multa; sicut in his quae non significant substantiam, sed aliquod genus accidentis, cum ea absolute significamus, puta dicendo albedinem, vel paternitatem, non propter hoc cognoscimus aliquem opinari quod huiusmodi sint praeter substantiam. Intellectus enim potest intelligere aliquid eorum, quae sunt coniuncta secundum rem, sine hoc quod actu intelligat aliud, nec tamen intellectus est falsus. Sicut si album sit musicum, possum intelligere album et aliquid attribuere ei et demonstrare de ipso, puta quod sit disgregativum visus, nulla consideratione habita de musico. Si tamen aliquis intelligeret album non esse musicum, esset intellectus falsus. Sic igitur cum dicimus aut intelligimus quod albedo est color, nulla mentione facta de subiecto, verum dicimus. Esset autem falsum si diceremus, albedo, quae est color, non est in subiecto. Et similiter cum dicimus homo est animal, vere loquimur, non facta mentione de aliquo particulari homine. Esset tamen falsum si diceremus, homo est animal, existens separatus a particularibus hominibus. Si autem hoc est, ergo sequitur quod demonstratio non sit causa falsae opinionis, qua quis opinatur universale esse extra singularia, sed audiens, qui male intelligit. Unde ex hoc nihil derogatur universali demonstrationi.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) De comparatione universalis et particularis demonstrationis. — In hac prima quaestione notandum est, quod hic universale non sumitur per oppositionem ad particulare, quasi illud significet quod est pluribus commune, istud vero quod est uni individuo proprium; sed sumitur universale prout definitum est lect. XI, n. 2, scilicet prout importat quamdam adaequationem praedicati ad subiectum, et ideo primo demonstratur inesse ei de quo praedicatur (ib. n. 6), quia praedicatur de subiecto secundum quod est ipsum (ib. n. 5). Hinc demonstratio universalis in hac quaestione intelligitur illa, qua demonstratur primo convenire subiecto praedicatum; sicut habere tres angulos duobus rectis aequales triangulo, et generatim passiones generis primo convenire generi, et affectiones seu passiones speciei primo convenire speciei. Demonstratio vero particularis in praesenti intelligitur illa, qua demonstratur passio convenire per se alicui subiecto particulari, puta specifico, quae tamen per se primo convenit generi; sicut si de triangulo isoscele demonstraretur passio trium angulorum aequalium duobus rectis, quae ipsi quidem convenit per se, sed primo convenit triangulo in universali. — Quaestio igitur est, utrum demonstratio universalis, quae concludit praedicatum convenire per se primo subiecto, secundum quod est ipsum, sit potior demonstratione particulari, quae concludit praedicatum convenire subiecto per se, sed non primo et secundum quod est ipsum subiectum (Cf. Caietan. in I Poster., cap. XX, § Circa terminos etc., fol. 66, col. 4, Ed. cit.; Zabarella, in I Poster., cap. XX, fol. 86, col. 1, Ed. cit.). In hunc sensum sunt obiectiones pro parte negativa quaestionis et solutiones, quae subduntur.

β) Et de ea quae demonstrat ad impossibile etc. — Haec lectio est P et codd., B excepto, qui habet: quae demonstrat aliquid affirmative, et de ea quae demonstrat ostensive et in eam quae ducit ad impossibile. Est ergo quaestio in singulis divisionibus qualis sit potior. Deinde cum dicit: Videbitur etc. Sed verba, demonstrat ostensive... Est ergo... sit potior, manifeste sunt repetitio eorum quibus concluditur praecedens numerus. — In numero sequenti, post verba et negativae, codd. AEKLNQ et p. m. DST mendose om. ibi: Quod autem affirmativa etc. — Infra (Quoniam autem) loco categorica, codd. ABCDEHKLMQS et p. m. T legunt affirmativa; N et s. m. T, privativa.

γ) Sit dignior. — Codd. ABDEHLMNOQST: sit dignior. Et prima ratio etc.; K: sit potior dignior. Et etc.; attamen vox potior expungitur; I: sit dignior. Prima etc. C habet lacunam: omittit enim verba, sit dignior usque ad illa demonstratio inclusive; P: sit potior vel dignior quam universalis. Et prima etc.

δ) Hoc autem est maximum. — Codd. ABCDEIKLS. — P: Hoc autem maximum est. T: Hoc autem maximum, quod potest facere demonstratio, est quod faciat scire. Quae lectio bona est, imo forte melior. — Q non maximum, sed ultimum habet conformiter ad immediate praecedentia et legit: Hoc autem est ultimum, quod habet facere demonstratio, est quod faciat scire. Omnes codices om. scilicet ante quod faciat.

ε) Tanto est demonstratio etc. — Codd., exc. Q. — P: quod quanto magis demonstratio facit scire, tanto est potior; Q: quod demonstratio potior est, quae magis facit scire. — Quoad ea vero quae immediate sequuntur, variantes codd. lectiones subicimus recitando Pianam: « Assumit autem quod magis scimus unumquodque cum cognoscimus (A » om. cum cognosc.; E, tamen non cognoscimus) ipsum secundum se » (codd., exc. B, seipsum; E om. se quam usque ad aliud inclusive), » quam quando cognoscimus ipsum secundum aliud: ut puta (A, ut

» puta et cognoscimus; BHIO et s. in. ST, ut puta cum cognos.; CDELM » NQ et p. m. KST, ut puta cum quid cognos.; s. m. K, ut puta cum qui » cognoscimus) de Corisco quod Coriscus (codd., ipse Cor.) est » etc.

ζ) Et ista etiam propositio. – ACDIKLMNST. – P om. etiam; B: Et ista est prop.; Add e et infra om. est; O (om. et): Ista enim propos.; Q: Et ita et propos.

η) Ut habetur. – Codd. – P: ut dicitur. Q arbitrarie et erronee: ut habetur in VIII Phys. In particulari enim intelligitur commune. Demonstratio autem universalis etc.

θ) Sed secundum aliud etc. – O om. aliud, scil. secundum; Q: non secundum ipsum, sed universaliter, sicut triangulus etc. – E: scilicet universale, om. secundum.

ι) Et de figura praeter particulares figuras. – Haec verba desiderantur in P, et in C, qui habet lacunam, eaque addimus ex aliis codicibus omnibus. – Post verba particulares numeros, cod. T habet in margine: Tertiam rationem ponit ibi: Et propter quam non (Cf. text.).

κ) Demonstratio universalis. – BCDEHKLMNOST et s. m. A omittunt τὸ universalis. A p. m. hab. lac. – Non obstante codd. numero, retinemus hanc vocem. Id enim quod in obiectione dicitur de faciente opinionem falsam quoad universalem existentiam, est contra demonstrationem universalem ut distinguitur a particulari. Subtracto autem vocabulo universalis, obscuritas ingeritur de qua demonstratione praecise sit sermo. Adde quod secunda propositio de qua est sermo, est illa ipsa quae supra incipit: Demonstratio autem universalis.

λ) Per quam erratur etc. – Codd. (exc. Q): propter quam err.; Q: quam ea quae facit errare.

μ) Procedentes... demonstrant etc. – Codd. – P: procedens... demonstrat; A om. verba de quodam analogo, idest sicut; sicut om. etiam DI; B: demonstrant de aliquo universali analogo sicut de quodam communi etc. – Infra legimus cum codd. notatis in marg., propter, ut requirere videtur expositio, quae immediate subiungitur. Textus graecus, παρὰ ταῦτα, praeter, et etiam, propter haec: at secunda haec interpretatio addita primae (praeter haec) est peculiaris s. Thomae, quam ex graeco directe desumpsisse videtur.

ν) Universalis sit etc. – Cod. D p. m. om. verba, sit indignior, sec. autem manu: universalis non sit potior etc.; I: quod particularis sit dignior; Q: quod universalis sit dignior; quae est lectio erronea; nam obiectiones nunc praeponuntur ad concludendum quod particularis demonstratio potior sit demonstratione universali; quae obiectiones deinde solvuntur.

ξ) Et hoc est universaliter. – Codd. – P om. hoc. Deinde codd. AIKN OT et s. m. CD: quod si aliquid non insit etc. Optima sane lectio eumdem sensum enuncians ac ed. Piana, sed expeditior. P: quod si sit aliquid quod non insit etc. Lectioni eorumdem codd. consentiunt BHLQS et p. m. CD, nisi quod oscitanter om. si. – M om. verba: quod sit aliquid.

ο) Concludit quandam conditionalem. – Hanc lectionem codd. adoptamus prae lectione Piana: concludit conditionalem. – Codd. ABCDE HILT et p. m. KS prosequuntur: in cuius consequenti tria ponuntur; sed haec lectio falsa demonstratur tum ex textu Aristotelico, quem s. Thomas hoc loco commentat, tum ex his quae infra adduntur, nempe, Apposuit... in antecedente. – Q: concludit quam de corpus conditionalem; quae lectio, de corpus, absurda est; attamen quam de corrupte ponitur pro quandam aliorum codd. – M loco τοῦ consequenti, habet consequentia.

π) Consequens est etc. - A: consequenter ostendit quod etc. - I: quod habere tres angulos non insit; B: non contingit; AQ et p. m. E: non convenit.

ρ) Non convenit omni figurae etc.-Hanc lectionem, quam adoptamus ex codd. CEKMOQS et p. m. D, meliorem putamus lectione Piana: non convenit omni figurae in quantum etc. D s. m.: figurae; nam non convenit etc. Codex iste, ut notavimus in margine, omittit quia; unde, posita correctione s. m., legit: habere tres non convenit omni figurae: nam non convenit etc. Quae lectio vera in se est, sed ratiocinationem D. Thomae invertit, et ideo non respondet iis, quae immediate ante dicuntur.

σ) Ille qui scit in universali, magis cognoscit rem per se et in quantum huiusmodi, quam ille qui cognoscit in particulari. - I non bene om. et in quantum huiusmodi; A om. et. - Haec, quae magis etiam explicantur in sequenti lectione, vera sunt, dummodo tamen universale accipiatur in sensu quo hic usurpatur ab Aristotele et a s. Thoma, et quem supra not. α praedeclaravimus. - Si vero aliter accipiatur universale, ut dicit nempe aliquid commune pluribus, quae idcirco in universali virtualiter continentur, aliter dicendum est. Nam constat aliquando cognitionem rei in hoc universali esse imperfectiorem cognitione rei in particulari; quod accidit quando particulare cognoscitur in suo universali quatenus hoc est obiectum cognitum, et non quatenus est medium cognoscendi. Rem totam non levis momenti in philosophia declarat s. Thomas in Summa theologica P. I, qu. LV, art. III ad 2: « Cognoscere, inquit, aliquid in universali dicitur dupliciter. Uno modo ex parte rei cognitae, ut scilicet cognoscatur solum universalis natura rei. Et sic cognoscere aliquid in universali est imperfectius. » Imperfecte enim cognosceret hominem, qui cognosceret de eo solum » quod est animal. Alio modo ex parte medii cognoscendi. Et sic perfectius » est cognoscere aliquid in universali. Perfectior enim est intellectus, qui » per unum universale medium potest singula propria cognoscere, quam » qui non potest. » Haec doctrina sapientissima est et retinenda, eamque praesupponet Aristoteles, cum lect. sequenti probandum assumet demonstrationem universalem potiorem esse demonstratione particulari.

τ) Quia incorruptibile est magis ens quam corruptibile. - Ita codices omnes, et est lectio anteponenda lectioni Pianae: quia quod incorruptibile est, magis est quam corruptibile. Sustineri tamen potest etiam P ex

his quae infra dicuntur: Sic igitur etc. Nam codd. (exc. HMQ) legunt: magis sunt quam particularia, om. entia (Cf. etiam not. sequentem). - Item iuxta codd. immediate prosequimur: ratio (NS, ipsum) autem universalis (NS uhyle) est incorruptibilis (NS: incorruptibile), relicta lectione Piana: modo autem universale est incorruptibile. Infra enim s. Thomas dicit quod universalibus, quantum ad id quod rationis est, (quod est praecise ratio universalis), idest quantum ad scientiam et demonstrationem, secundum quod universale accipitur a mente separatim a singulari, competit incorruptibilitas; non autem secundum naturalem subsistentiam, quam habent in singularibus.

υ) Quantum vero etc. - A: Particularia autem quantum ad esse naturae, non rationis, magis sunt, quae dicuntur etc.; B: Quantum vero ad materialem subsistentiam, particularia magis sunt, quae dicuntur propriae et principales substantiae; CDEKLMNOQST: Quantum vero ad naturalem (Q erron., universalem) subsistentiam, particularia (T oscit. om. partic.) magis sunt, quae dicuntur; H: Quantum vero ad naturalem subsistentiam, magis sunt entia particularia, quae dicuntur primae substantiae et principales; I: Quantum vero ad naturalem persistentiam (corrupte pro subsist.), magis sunt particularia, quae dicuntur primae et particulares substantiae.

φ) Sed aliquod genus etc. - CEQ et p. m. DST: sed aliquod genus accidentis, quod ea etc.; N: sed aliquod accidens contingit, quia etsi ea; A om. ea.

γ) Si diceremus etc. - Verba si diceremus om. O; T: si intelligeremus al. diceremus, sed al. corrigitur in vel; unde apparet exemplar, ex quo mediate vel immediate transcriptsit aman. cod. T, habuisse in textu intelligeremus et in margine al. diceremus; alius vero notam textui inseruit, tertius deinde al. correxit in vel. BQ: homo qui est animal; AHNO om. existens; cuius loco codd. BCEQT et p. m. DS legunt est, IL et s. m. D: qui est, M: et est; K inter animal et separatus habet spatium non scriptum capax duarum litterarum.

ψ) Si autem hoc est etc. - H: est verum; AIMNO om. ergo; O: e converso seq.; MN: sequetur. - N: opinionis, per quam; et quam etiam codd. AELQT et s. m. DKS; MQ: aliquis opinatur; B: quid opin.; N: opin. quod universale est extra etc.; est etiam ELQST et p. m. K.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.