Libro I, lezione XLIVDE COMPARATIONE SCIENTIAE AD ALIOS COGNOSCENDI MODOS

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 33 · 88b30–89a1

Il testo di Aristotele

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Il commento di san Tommaso

1. Καὶ ὁμολογουμένως δ' οὕτ τοῖς φαινομένοις· ἥ τ γὰ dóxa ábébaios, kai h̓ phúsis h̓ toiáutē. Pròs dè toútois oudèis oíetai doxázein, ótan oíētai adúnaton állovs éxein, all' épístasthai· all' ótan eínai mèn oútws, ou mēn allá kai állovs oudèn kwluēin, tóte doxázein, ōs tou mén toioútou dóxan oúsan, tou d' anagkaíou epistēmēn. "Η εἰ μὲ οὕτως πολήψετα τὰ μὴ ἐνδεχόμεν ἄλλως éxein ōsper éxein tous orismous di' ōn ai apodeixeis, ou doxasei, all' epistēsetai· ei d' alēthē mèn eínai, ou méntoi tautá ge autōs upárchein kat' ousían kai kata to eidos, doxasei kai ouk epistēsetai alēthōs, kai to hoti kai to dioti, ean men dia tōn amésōn doxásēi· ean dè mē dia tōn amésōn, to hoti monon doxasei. Τοῦ δ' αὐτοῦ δόξ καὶ ἐπιστήμ οὐ πάντως ἐστί, all' ōsper kai pseudēs kai alēthēs tou autou tropon tiná, outw kai epistēmē kai doxa tou autou. Kai gar doxan alēthē kai pseudē ōs mèn tines legousi tou autou einai, atopa sumbainei aireisthai alla te kai mē doxazei ho doxazei pseudōs· epei de to auto pleonachōs legetai, esti men ōs endechestai, esti d' ōs ou. To men gar summetron einai tēn diametron alēthōs doxazein atopon· all' hoti hē diametros, peri hēn ai doxai, to auto, outw tou autou· to de ti ēn einai ekaterō kata ton logon ou to auto. Omoiōs de kai epistēmē kai doxa tou autou. H men gar outōs tou zōou ste mē endechesthai mē einai zōon, h d' ōst' endechesthai. Oion ei mē men hyper anthrōpou estin, h de' anthrōpou men, mē hyper d' anthrōpou. To auto gar hoti anthrōpos, to d' ōs ou to auto. Phaneron d' ek toutōn hoti oude doxazein ama to auto kai epistasthai endechetai. Ama gar an echoi upolēpsin tou allōs echein kai mē allōs to auto· oper ouk endechetai. 'En allō men gar ekateron einai endechetai tou autou, ōs eirētai, en de tō autō oud' outōs oiēnte· exei gar upolēpsin ama, oion hoti ho anthrōpos hyper zōon (touto gar ēn to mē endechesthai einai mē zōon) kai mē hyper zōon· touto gar estai to endechesthai. Scibile autem et scientia differunt ab opinabili et opinione; quoniam scientia universalis et per necessaria est; necessarium autem non contingit aliter se habere. Sunt autem quaedam vera contingentia aliter se habere. Manifestum igitur est quod circa haec scientia non est; esset enim utique impossibile aliter se habere, possibile aliter se habere. At vero neque intellectus: dico enim intellectum principium scientiae: neque enim scientia est indemonstrabilis; haec autem opinio est immediatae propositionis. Verus est enim intellectus et scientia et opinio, et quod per hoc dicitur; quare relinquitur opinionem esse circa verum quidem aut falsum; sed contingens est et aliter se habere. Haec autem est acceptio immediatae propositionis, et non necessariae. Et confessum autem est sic apparentibus: opinio enim incertum est et natura huiusmodi est. Adhuc autem nullus opinatur probare, cum opinetur impossibile aliter se habere, sed scire; sed aliquando quidem esse sic, sed tamen nihil aliter prohibet, tunc probare; tanquam huiusmodi quidem opinionem esse, sed necessarii scientiam. Qualiter igitur est idem opinari, scire, et quare non erit opinio, scientia, si quis posuerit omne quod scit contingere opinari? consequetur quod hoc quidem sciens, ille vero opinans per media quousque ad immediata veniat. Quare si quidem ille scivit, et opinans scivit. Sicut enim et quia est opinari, et propter quid; hoc autem medium est. Aut si quidem sic arbitratur non contingentia aliter se habere, sicut habent definitiones, per quas sunt demonstrationes, non opinabitur, sed sciet; si autem vera quidem esse, non tamen hoc ipsis inesse secundum substantiam et speciem, opinabitur, et non sciet vere: et quia et propter quid, si quidem per immediata opinabitur: si vero non per immediata, solum ipsum quia opinabitur. Eiusdem autem opinio et scientia non penitus est. Et sicut falsa et vera eiusdem quodammodo est, sic et scientia et opinio eiusdem. Opinionem enim veram et falsam, sicut dicunt quidam eiusdem esse, inconvenientia accidit appetere alia, et non opinari quod opinatur falso; quoniam autem idem multipliciter dicitur, est sicut contingit, est autem sicut non. Commensuratum enim esse diametrum costae vere opinari inconveniens est; sed quod diametros, circa quam sunt opiniones, idem, sic eiusdem est; sed quod aliquid erat esse unicuique secundum rationem, non idem est. Similiter autem et scientia et opinio eiusdem est. Hoc quidem enim sic animal est, quod non est contingere non esse animal; sed illa quidem quod est contingere. Ut si hoc quidem quod vere hominis, illa vero hominis est quidem, non autem veri hominis. Idem enim est quia homo, hoc autem non sic idem. Manifestum autem ex his est quod neque opinari simul idem et scire contingit. Simul enim utique haberet opinionem aliter habendi et non aliter idem esse, quod vere non contingit. In alio enim unumquodque esse contingit eiusdem, sicut dictum est; sed in eodem nihil sic potest esse: haberet enim opinionem simul, ut quod homo esset quod vere est animal, hoc enim sic contingere. Reliqua autem quomodo oportet distribuere in rationem, et intellectum, et scientiam, et artem, et prudentiam, φίας, τὰ μὲ φυσικῆς τὰ δὲ ἠθικῆς θεωρίας μᾶλλο ἐστί. Ἡ δ' ἀγχίνοιά ἐστι εὐστοχί τις ἐ ἀσκέπτῳ χρόνῳ τοῦ μέσο, οἷο εἴ τις ἰδὼ ὅτ σελήν τὸ λαμπρὸ ἀεὶ ἔχε πρὸς τὸ ἥλιο, ταχὺ ἐνενόησ διὰ τί τοῦτ, ὅτ διὰ τὸ λάμπει ἀπὸ τοῦ ἡλίου· διαλεγόμενο πλουσίῳ ἔγν διότ δανείζεται· ἢ διότ φίλο, ὅτ ἐχθροὶ τοῦ αὐτοῦ. Πάντ γὰ τὰ αἴτι τὰ μέσ ὁ ἰδὼ τὰ ἄκρ ἐγνώρισε. Τὸ λαμπρὸ εἶνα τὸ πρὸς τὸ ἥλιο ἐφ' οὗ Α, τὸ λάμπει ἀπὸ τοῦ ἡλίο Β, σελήν τὸ Γ. Ὑπάρχε δὴ τῇ μὲ σελήνῃ τῷ Γ τὸ Β, τὸ λάμπει ἀπὸ τοῦ ἡλίου· τῷ δὲ Β τὸ Α, τὸ πρὸς τοῦτ' εἶνα τὸ λαμπρό, ἀφ' οὗ λάμπει· στ καὶ τῷ Γ τὸ Α διὰ τ Β. et sapientiam, haec quidem physicae, illa vero ethicae speculationis magis sunt. Solertia autem est subtilitas quaedam in non perspecto tempore medii inveniendi; ut si aliquis videns quod splendorem semper habet a sole luna, statim intellexit propter quid hoc sit, quia propter id; quod illustratur a sole; aut disputantem cum divite, cognovit quoniam accommodatus est; aut propter id quod amici sunt, quia inimici eiusdem sunt. Omnes enim causas medias videns cognovit et ultimas. Splendidum esse a sole sit in quo A, lucere a sole B, luna C. Inest autem lunae quidem C ipsi B, quod est lucere a sole; ipsi autem B A, quod est hoc esse splendidum a quo splendor; quare et ipsi C A per B. quid debile et incertum. — 7. Idem confirmatur experimento: nemo enim dicit se opinari de his quae non possunt aliter se habere, sed opinatur de his quae aliter se habere possunt. — 8. Duae dubitationes. — 9. Responsio ad secundam dubitationem: non possunt esse idem scientia et opinio. — 10. Responsio ad primam dubitationem: in eodem homine non contingit idem simul esse scitum et opinatum. — 11. De diversis habitibus ad diversas scientias, sub diversis respectibus, pertinentibus. — 12. De speciali habitu, nempe de solertia, quae est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii (quod est propter quid rei cognitae), et quae est ex naturali aptitudine et etiam ex exercitio. 1. Postquam Philosophus ostendit comparationem scientiarum ad invicem et secundum certitudinem et secundum unitatem et diversitatem, hic ostendit comparationem scientiae ad alia quae ad cognitionem pertinent. Et dividitur in duas partes: in prima, agit de comparatione scientiae ad opinionem, quae est verorum et falsorum; in secunda, de comparatione scientiae ad alios habitus cognoscitivos, qui sunt semper verorum; ibi: Reliqua autem quomodo oportet etc. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, determinat veritatem; in secunda, excludit dubitationem; ibi: Qualiter ergo est idem etc. Circa primum tria facit: primo enim, proponit differentiam esse inter scientiam et opinionem; secundo, ostendit quid pertineat ad scientiam; ibi: Quoniam quidem scientia etc.; tertio, ostendit quid pertineat ad opinionem; ibi: Sunt autem quaedam vera etc. Dicit ergo primo, quod scientia differt ab opinione; et similiter scibile, quod est obiectum scientiae, differt ab opinabili, quod est obiectum opinionis.

2. Deinde cum dicit: Quoniam scientia universalis etc., ostendit quid pertineat ad scientiam, et ponit duo ad eam pertinere: quorum unum est quod sit universalis. Non enim scientia est de singularibus sub sensu cadentibus: et hoc supra manifestatum est. Aliud est quod scientia est per necessaria. Et exponit quid sit necessarium, scilicet illud quod non contingit aliter se habere. Et hoc etiam est supra manifestatum, quod demonstratio procedat ex necessariis.

3. Deinde cum dicit: Sunt autem quaedam etc., ostendit quid pertineat ad opinionem; scilicet quod sit circa contingentia aliter se habere, sive in universali sive in particulari. Et hoc probat tripliciter. Primo quidem per modum divisionis, dicens quod praeter vera necessaria, quae non contingunt aliter se habere, sunt quaedam vera non necessaria, quae contingit aliter se habere. Manifestum est autem ex praedictis, quod circa huiusmodi non est scientia, quia sic sequeretur quod contingentia non possent aliter se habere: circa talia enim est scientia, ut iam dictum est. Similiter etiam non potest dici quod eorum sit intellectus. Et accipimus hic intellectum non secundum quod intellectus dicitur quaedam potentia animae, sed secundum quod est principium scientiae; idest secundum quod est habitus quidam primorum principiorum, ex quibus procedit demonstratio ad causandam scientiam. Et ideo ad exponendum quid sit iste intellectus, qui est principium scientiae, subdit: neque scientia indemonstrabilis est, scilicet eorum quae contingunt aliter se habere; ac si dicat quod intellectus nihil aliud sit quam quaedam scientia indemonstrabilis. Sicut enim scientia importat certitudinem cognitionis per demonstrationem acquisitam, ita intellectus importat certitudinem cognitionis absque demonstratione; non propter defectum demonstrationis, sed quia id de quo certitudo habetur, est indemonstrabile et per se notum. Et ideo ad hoc exponendum, subdit quod scientia demonstrativa nihil aliud est quam certa existimatio immediatae propositionis. Quod autem intellectus sit scientia indemonstrabilis patet ex hoc ipso quod dicit quod est principium scientiae. Cum enim scientia sit necessariorum, et necessaria non concludantur nisi ex necessariis, ut supra probatum est, necesse est quod intellectus, qui est principium scientiae, non sit contingentium.

4. Ostenso ergo quod neque scientia neque intellectus sunt contingentium, ponit quandam divisionem. Et dicit quod contingit verum esse et intellectum et scientiam et opinionem et quod per hoc dicitur, idest quod enunciatur voce per intellectum et scientiam et opinionem veram. Est enim verum et in compositione et divisione intellectus, et in enunciatione exteriori, in quantum significat interiorem veritatem opinionis, scientiae vel intellectus. Si ergo cuiuslibet veri vel est intellectus, vel scientia, vel opinio, et sunt quaedam vera contingentia, quorum non est neque scientia neque intellectus; relinquitur quod circa huiusmodi sit opinio, sive sint actu vera sive sint actu falsa, dummodo possint aliter se habere.

5. Et ad exponendum quid sit opinio, subiungit quod opinio est acceptio, idest existimatio quaedam, immediatae propositionis, et non necessariae. Quod potest duobus modis intelligi: uno modo sic quod propositio immediata in se quidem sit necessaria, sed ab opinante accipiatur ut non necessaria; alio modo, ut in se sit contingens. Dicitur enim immediata propositio, quaecunque per aliquod medium probari non potest, sive sit necessaria sive non necessaria. Ostensum est enim supra quod non proceditur in infinitum in praedicationibus, neque quantum ad media neque quantum ad extrema; et hoc non solum analytice in demonstrationibus, sed etiam logice communiter quantum ad omnes syllogismos. Si igitur sit aliqua propositio contingens mediata, oportet quod reducatur ad aliquas immediatas. Non autem reducitur ad immediatas necessarias, quia necessaria non sunt propria principia contingentium, neque ex necessariis potest concludi contingens. Unde relinquitur quod sit aliqua propositio immediata contingens. Sicut, homo non currit, est mediata; potest enim probari per hoc medium, homo non movetur, quae etiam est contingens, sed immediata. Existimatio ergo talium propositionum contingentium immediatarum est opinio: sed per hoc non excluditur quin etiam acceptio propositionis contingentis mediatae sit opinio. Sic enim se habet circa contingentia, sicut intellectus et scientia circa necessaria.

6. Secundo; ibi: Et confessum autem est etc., probat idem per id quod communiter apparet. Et dicit quod id quod dictum est, scilicet opinionem esse contingentium, est quoddam confessum, idest consentaneum his quae apparent: opinio enim videtur sonare aliquid debile et incertum; et videtur esse aliqua talis natura, quae habeat in se imbecillitatem et incertitudinem.

7. Tertio; ibi: Adhuc autem nullus opinatur probare etc., probat idem per experimentum. Nullus enim quando opinatur quod impossibile sit aliter se habere, reputat se opinari; sed tunc reputat se scire: quando autem opinatur quod sic est, et quod nihil prohibeat ° aliter se habere, tunc reputat se opinari: ac si opinio sit talis, idest contingentis, scientia autem necessarii.

8. Deinde cum dicit: Qualiter igitur est idem opinari etc., movet dubitationem contra praemissa. Et primo, movet dubitationes; secundo, solvit; ibi: Aut si quidem sic etc. Circa primum movet duas dubitationes: quarum una est de opinabili et scibili. Si enim opinio est contingentis, scientia vero necessarii; non est autem idem necessarium et contingens; ergo remanet dubium qualiter possit homo aliquid idem opinari et scire. – Secunda dubitatio est de scientia et opinione, quare scilicet opinio non sit scientia: si tamen aliquis ponat quod de omni cognito possit esse opinio. De quolibet enim cognito potest homo opinari quod possit aliter se habere, nisi forte de primis principiis per se notis, quorum contraria non cadunt in existimatione: de quibus tamen non est scientia. Sed circa omnia mediata, quorum est demonstratio et scientia, potest aliquis existimare quod possibile sit aliter se habere, et ita potest ea opinari. Non enim opinio est solum de his quae sunt contingentia in sui natura; quia secundum hoc, non omne quod quis novit, contingeret opinari. Sed opinio est de his quae accipiuntur ut contingentia aliter se habere, sive sint talia sive non. Hoc ergo supposito, videtur quod sit idem scientia et opinio; quia tam sciens quam opinans consequuntur scientiam et opinionem per aliqua media, quousque perveniant ad aliqua immediata, sicut ex dictis patet. Unde si aliquis sit procedens per media ad immediata, habet scientiam. Quod autem opinio per media veniat ad immediata, manifestat per hoc, quia sicut contingit opinari quia ita est, ita contingit opinari propter quid sit ita. Hoc autem quod dico propter quid, significat v mdeium. Unde patet quod opinio potest procedere per media ad immediata, sive opinio sit eorum quae in natura sua sunt contingentia, sive 'sit eorum quae accipiuntur ut contingentia.

9. Deinde cum dicit: Aut si quidem sic arbitratur etc., solvit praedictas dubitationes. Et primo secundam, quae est de identitate scientiae et opinionis; secundo, primam, quae est de identitate sciti et opinati; ibi: Eiusdem autem etc. Dicit ergo primo quod si aliquis per media procedat ad immediata, ita quod illa media non arbitretur ut contingentia aliter se habere, sed arbitretur ea sic se habere sicut definitiones, quae sunt media per quae demonstrationes procedunt, non erit opinio, sed scientia. Si autem aliquis procedat usque ad immediata per aliqua media vera, quae tamen vel non insint illis, de quibus dicuntur, per se, sicut definitiones quae praedicantur substantialiter et significant speciem rei, vel non accipiat ea ut quae sic insunt; tunc habebit opinionem, et non sciet vere quia et propter quid simul, si tamen procedat usque ad immediata; tunc enim per immediata opinabitur, et non sciet. Si vero non procedat per immediata, sed per mediata, tunc non opinabitur propter quid, sed opinabitur solum quia. Nam etiam scientia, quae non est propter quid et immediata, non est scientia propter quid, sed quia.

10. Deinde cum dicit: Eiusdem autem opinio et scientia etc., solvit primam dubitationem, quae est de identitate sciti et opinati. Ubi primo considerandum est quod non est inconveniens id quod est scitum ab uno, esse opinatum ab alio; quia quod unus accipit ut impossibile aliter se habere quasi scitum, alter accipit ut contingens aliter se habere quasi opinatum. Sed quod idem homo de eodem simul habeat opinionem et scientiam, non omnino est verum, sed aliquo modo. Sicut enim falsa opinio et vera opinio possunt esse quodammodo de eodem, sed non simpliciter α, sic etiam est de opinione et scientia. Si quis enim diceret quod opinio vera et falsa essent penitus de eodem, sicut aliqui dicunt, puta illi qui dicebant quod omne quod alicui videtur est verum, ut dicitur in IV Metaphys.; ille qui sic diceret, vellet consequi aliqua inconvenientia, et multa quidem alia, quae posita sunt in IV Metaphys., quae consequuntur ex hoc, quod aliquis dicit idem esse verum et falsum; et specialiter hoc inconveniens consequeretur ci, quod nulla opinio esset falsa, et quod ille qui opinatur falsa, non opinaretur. Non ergo potest dici quod vera opinio et falsa sint eiusdem simpliciter. Sed quia idem dicitur multipliciter, contingit quodammodo opinionem veram et falsam esse eiusdem, et quodammodo non. Si enim accipiatur idem subiectum β secundum rem, de quo sunt opiniones, sic de eodem potest esse opinio vera et falsa. Si autem accipiatur idem esse ipsum enunciabile opinatum, sic hoc γ est impossibile. Puta diametrum esse commensurabilem lateri quadrati opinatur aliquis falsa opinione δ, et inconveniens est dicere quod hoc enunciabile aliquis opinetur vera opinione. Sed secundum quod accipimus ipsum subiectum enunciabile diametrum, sic eiusdem potest esse opinio vera et falsa. Nam circa diametrum, unus vere opinatur quod sit incommensurabilis, alius falso quod sit commensurabilis. Et sic manifestum est quod id de quo est opinio et scientia, etsi sit idem ε subiecto, non tamen est idem secundum rationem. Est enim idem subiecto diametrum commensurari, et diametrum non commensurari, quia subiectum utriusque enunciabilis est idem: tamen manifestum est quod ratione diameter differt secundum quod accipitur ut commensurabilis, et secundum quod accipitur ut incommensurabilis. Et sic opinio vera et falsa possunt esse eiusdem subiecto ζ, non autem eiusdem secundum rationem. Similiter etiam est et de scientia et de opinione. Nam scientia quidem est de hoc quod aliquis sciat animal, ita tamen quod non contingat illud non esse animal; sed opinio est de hoc quod aliquis scit animal, ita tamen quod contingat illud non esse animal. Puta si scientia sit quod homo vere sit id quod est animal, et sic impossibile sit aliter se habere η; opinio vero sit de hoc quod homo non vere sit id quod est animal, et per hoc contingat aliter se habere. Manifestum est enim quod idem est subiectum θ et scitum et opinatum, quod est homo; sed non est ut idem ratione. Sic igitur ex dictis manifestum est quod non contingit simul omnino idem scire et opinari; quia simul homo haberet existimationem quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se habere. Sed in alio homine hoc contingit quod de eodem unus habet scientiam, et alius opinionem, sicut dictum est. In eodem vero homine non contingit ratione iam dicta ι.

11. Deinde cum dicit: Reliqua autem quomodo etc., comparat scientiam ad alios habitus qui se habent ad verum. Et primo, ad illos habitus qui sunt de principiis et de conclusionibus; secundo, ad habitum qui specialiter respicit medium; ibi: Solertia autem etc. Dicit ergo primo quod reliqua ab opinione ad cognitionem pertinentia, quomodo distinguantur in rationem, et intellectum, et scientiam, et artem, et prudentiam, et sapientiam, quantum ad aliquid pertinent ad considerationem philosophiae primae, vel etiam philosophiae naturalis; quantum autem ad aliquid, ad considerationem philosophiae moralis, quae dicitur Ethica. Ad cuius evidentiam sciendum est quod Aristoteles in VI Ethic. ponit quinque quae se habent semper ad verum, scilicet artem, scientiam, sapientiam, prudentiam et intellectum; subiungens duo quae se habent ad verum et falsum, scilicet suspicionem et opinionem. Prima autem quinque se habent solum ad verum, quia important rectitudinem rationis. Sed tria eorum, scilicet sapientia, scientia et intellectus, important rectitudinem cognitionis circa necessaria: scientia quidem circa conclusiones, intellectus autem circa principia, sapientia autem circa causas altissimas, quae sunt causae divinae. Alia vero duo, scilicet ars et prudentia, important rectitudinem rationis circa contingentia. Prudentia quidem circa agibilia, idest circa actus qui sunt in operante, puta amare, odire, eligere et huiusmodi, quae pertinent ad actus morales, quorum est directiva prudentia. Ars autem importat rectitudinem rationis circa factibilia, idest circa ea quae aguntur in exteriorem materiam, sicut est secare et alia huiusmodi opera, in quibus dirigit ars. Hic autem addit rationem, quae pertinet ad deductionem principiorum in conclusiones. Determinare quidem de sapientia quid sit et quomodo se habeat, et de scientia et intellectu et arte, pertinet aliqualiter ad philosophiam primam; prudentia vero pertinet ad considerationem moralem; intellectus et ratio, secundum quod significant potentias quasdam, pertinent ad considerationem naturalem, ut patet in libro De anima.

12. Deinde cum dicit: Solertia autem subtilitas etc., facit mentionem de quodam habitu, qui specialiter respicit medium. Et dicit quod solertia est quaedam subtilis et facilis coniecturatio medii, propter quod aliquid evenit, et hoc quando non habet magnum tempus ad perspi-ciendum vel deliberandum: sicut si aliquis vi-dens quod semper luna, quando convertitur op-posita ad solem, splendorem habet per totum, statim intellexit propter quid hoc sit, scilicet quia illustratur a sole. Et similiter in actibus humanis, si aliquis videat aliquem pauperem altercantem cum aliquo divite, cognoscit quod ille dives ac-commodavit ei aliquid, et altercantur de redditione; vel si aliquis videns aliquos, qui prius fuerant inimici, esse factos amicos, cognovit propter quid hoc sit, quia scilicet sunt inimici eiusdem. Et quod cognoscere medium sit cognoscere propter quid, manifestat dupliciter: primo quidem per ratio-nem, quia talis solers videns omnes causas medias, cognovit et ultimas, in quas fit ultimo resolu-tio, per quas cognoscitur propter quid; secundo, manifestat per exemplum ordinatum in syllogis-mo. Ut ponamus lunam esse C, idest minorem extremitatem; sed esse splendidum per oppositio-nem ad solem sit A, idest maior extremitas; sed illuminari a sole sit B, idest medium. C enim est B, idest luna habet lumen a sole; et A inest ipsi B, quia quod habet lumen a sole splendet conversum ad solem; et sic probatur quod A insit ipsi C per B. Unde patet quod solertia est quaedam perspicacitas velociter apprehendendi medium: quod contingit ex naturali aptitudine, et etiam ex exercitio. Posuit autem diversa exempla solertiae, ut ostendat quod in omnibus praedictis habitibus λ, scilicet pruden-tia et sapientia etc., possit esse solertia.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Et secundum etc. — A: et secundum diversitatem et secundum unitatem; D: et secundum unitatem et secundum diversitatem. — MS et s. m. D: hic ponit comparat.; T: hic facit comp. — Codd., exc. N: scientiae ad alia quae. P: scientiae ad omnia etc. β) Ad alios etc. — Codd. — P: ad aliquos hab.: sed alios videtur conformius iis quae habentur n. 11. — AO: habitus cognitionis; T: cognitivos. — GK om. semper ante verorum: sed est mendurn, ut patet ex n. 11. — Infra (Prima etc.) A om. autem, et dividitur; et autem pars om. H; AHNQ om. partes. γ) Dicens quod praeter vera etc. — Est lectio cod. B; alii codd. et P om. dicens; loco τοῦ quod, G; et, H et p. m. N: quia. — AGHKLQS et p. m. N: inter vera... non contingit al.; T: quod sunt vera... non contingit al. — O: sunt alia quaedam; H: sunt quaedam entia non; p. m. GK om. vera; AKLNOS om. non, sed erronee; in N expung. necessaria. — C: quod inter vera (marg. add. et) necessaria, quae non contingit aliter se habere, sunt quaedam vera (marg. add. non) necessaria, quae contingit aliter se habere; D: quod inter vera (marg. add., quaedam sunt vera) necessaria, quae non (marg. add., contingit aliter se habere), sunt quaedam (corrig., quaedam sunt) vera (add. marg. interlin. non) necessaria, quae contingit aliter se habere. E: quod quaedam sunt vera necessaria, quae non contingit aliter se habere. Manifestum etc. Quae lectio mendosa omittit alteram partem de contingentibus. M: inter vera necessaria non sunt quaedam vera accidentia, quae contingit aliter se habere: lectio prorsus erronea. Q om. verba omnia: sunt quaedam... se habere. P: sunt quaedam contingentia vera, quae contingunt aliter etc. — Adoptavimus integram lectionem cod. B, quia expeditior, et ab aliis codd. aut traditur aut innuitur. δ) Indemonstrabilis est etc. — ACDEGLNQS: indemonstrabilis, sed est eorum etc.; BO: indemonstrabilis, scilicet est eorum; K inter indemonstrabilis et est habet ras.; M hab. lac.; T: indemonstrabilis secun-

dum est eorum. – AEGLKNO et p. m. CD: quae contingit; s. m. CD: quae non contingit: quae lectio si coniungatur praecedenti lectioni eorumdem codd., habebimus: neque scientia indemonstrabilis quae non contingit aliter se habere. QS: quod contingit; T non bene: quae convenit.

ε) Subdit quod scientia demonstrativa etc. – Ita P legit, et cum ea concordant codd. At in cod. C apponitur postilla in margine superiori, secundum quam esset legendum: subdit, quod scientia indemonstrabilis, hoc est intellectus, nihil aliud etc. Et revera indemonstrabilis videtur hoc in loco requiri ex integro contextu.

ζ) Qui est principium scientiae etc. – Q: qui est principium scientiae sit indemonstrabilis. Consequenter ponit quamdam etc.

η) Et opinionem etc. – Q plura om. et mendose legit: et opinionem. Vero (verum) etiam dicitur et in comparatione et in divisione; et sunt quaedam vera continua, quorum non est scientia neque intellectus etc.

θ) Et divisione intellectus etc. – CLST non recte: et in divisione intellectus, et (L om. et) exteriori enim enunciatione, in quantum. – Codd. (exc. S): significat; P: significant; S: significatur. – ACDGHK LMST erronee: interiorem virtutem.

ι) Opinio est acceptio etc. – Notandum quod opinio tripliciter accipi a philosopho potest. 1° improprie et generice pro cognitione; et sic accepta, est cognitio cum assensu. Hoc sensu scientia, intellectus, fides dici possunt etiam opiniones. 2° proprie et specifice pro determinata cognitione; et hoc dupliciter, nempe subiective et obiective, iuxta duo quae in omni cognitione sunt, nempe actum cognoscentem et obiectum cognitum. – Opinio subiective accepta est cognitio cum assensu dato alteri parti contradictionis cum formidine oppositae (Cf. lect. v, not. δ). De opinione sic accepta loquitur s. Thomas cum ait: uno modo sic quod propositio immediata... ab opinante accipiatur ut non necessaria. – Obiective spectata opinio est cognitio cum assensu dato propositioni de rebus contingentibus; quae ita sunt, ut possint tamen aliter se habere, et sic aut mutare assensum aut veritatem in opinante. De opinione accepta hoc secundo sensu sunt verba illa s. Thomae: alio modo, ut propositio in se, nempe obiective, sit contingens. – Porro in hac lectione, cum comparatur opinio ad scientiam, opinio sumitur proprie, nempe in secundo et tertio sensu, prout nempe a scientia, intellectu et fide distinguitur.

κ) In se quidem sit etc. – A: in genere quidem sit etc.; O om. quidem; B: in se quaedam quidem. – A: sed ab opinante quoddam accipiatur. – O: alio autem modo. – De iis autem quae hoc loco asseruntur, vide lect. xxxi, n. 4 et not. γ.

λ) Extrema; et hoc non solum analytice etc. – A: extrema (s. m. proseq. sed hoc non rem? (sōm?)) analytice; B: et hoc analytice in dem.; C: et hic rationi analogice (-cae) in dem.; D p. m. legit ut C, sed habet rationem; s. m. ut P, sed erronee loco τοῦ analytice, servat analogice; E: et hic non tantum per rationem analogice in demonstration.; K: et hic (s. m. hoc) non (seq. ras. in qua s. m. solum) analytice? (analogice?), (marg. add., idest per rationes proprias) demonstrationi (seq. ras. duarum litt.), sed etiam etc.; L: et hic non rationem analogice in dem.; M: et hoc non est rationis analyticae in dem.; N: et hoc non rationem (expung. rationem, marg. solum) analytice? (analogice?) in dem.; Q: et hic non solum ponit rationem analytice? (analogice?) in dem.; S: et hic non rationem analytice? (analogice?) in dem. – O om. in demonstrationibus, sed minus recte, ut patet ex sequentibus, quantum ad omnes syllogismos.

μ) Non autem reducitur ad immediatas necessarias. – Vis argumentationis postulat hanc lectionem P, quam conservavimus: agitur enim de propositione mediata, quae reduci debet ad immediatam; sed cum ex suppositione sit propositio contingens, reduci non potest ad immediatam necessariam; quia necessaria non sunt propria principia contingentium, neque ex necessariis potest concludi contingens. – Non ergo admitti possunt lectiones codd. AHKMNST et p. m. CD omittentium necessarias; aut L om. non autem usque ad necessarias inclusive. Q: ad immediatas ad necessaria. – Immediate supra AN: ad aliquas etiam immediatas; D inter ali. et immed. hab. ras.; E erronee: ad aliquas etiam mediatas.

ν) Sit aliqua propositio immediata contingens. – Hoc susceptum est probandum in praecedenti ratiocinatione, ac declaratur in sequenti exemplo. P addit: et aliqua mediata. Quae verba cum sint superflua, nec unus ex codd. nostris habeat, expungimus. – H prosequitur: Sicut haec propositio, homo etc.

ξ) Idest consentaneum etc. – A absurde: idest convertitur cum his etc.; D p. m. corrupte habet lectionem P et codd., s. autem m.: consentaneum vel consonum rei quae etc...; lectio ex arbitrio lectoris conficta. Q: confessum ex his quae etc.

ο) Et quod nihil prohibeat etc. – Verba quando autem, usque ad reputat se inclusive, oscitanter om. E. A: sic est quia nihil, sed non bene; BQ om. et; G om. quod; codd. (exc. E, ut dictum est): tunc reputat; P om. tunc. – A: sicut si opinio... idest contingens; et contingens habent etiam DE. Denique loco τοῦ necessarii, codd., exc. HO, legunt necessaria, sed non recte (Cf. num. seq.).

π) Si enim opinio etc. – Addimus enim ex codd. – ADQ: opinio est contingens; AQ: scientia autem. – Codd. (exc. C): non est autem idem; P om. autem; E om. idem. – GMQ: ergo (M, ideo) removet (Q, movet) dubium. Lectio erronea.

ρ) Quod de omni cognito etc. – Ita P et codd., exc. EOQ. – Etenim O: ponat de causa cognita, quae possit esse opinio. De qualibet enim causa cognita; E: quod de omni possit etc.; Q: quod de omni cognitione possit etc. et om. seq. cognito.

σ) De quibus tamen non est scientia. – Non est scilicet scientia proprie dicta, quae est certitudo conclusionum: proprie enim loquendo, circa principia prima per se nota non scientia versatur, sed intellectus, ut hic supra n. 3 dictum est. Hinc confirmantur quae supra diximus, nempe quod sicut scientia stricte accepta est actus vel habitus conclusionum demonstratarum, ita intellectus, prout a scientia distinguitur, est actus vel habitus primorum principiorum (Cf. lect. xxxvi, not. o, et lib. II, lect. xx). – Caeterum si scientia non stricte, ut hoc loco, sed latiori sensu accipiatur, est etiam de principiis, ut supra lect. VII, n. 6, notavit ipsemet s. Thomas. – Praefata verba desiderantur in cod. Q; O om. de.

τ) Circa omnia mediata etc. – O absurde: circa praedicata communia, quorum etc.; D non recte: circa omnia media, quorum etc. – Infra (quae sunt contingentia etc.) O: contingentia secundum sui naturam, quod secund.; Q: in sua necessaria (corrupte pro natura); C erronee: sed quia; T etiam erronee: et loco quia.

υ) Significat medium etc. – Est lectio P et codd., uno exc. A, qui habet: significat medium (marg. add. sic etiam patet quod opinio potest procedere per mediata ad immediata, sive opinio), Unde quae in sua natura sunt contingentia etc. Lacuna male suppleta.

φ) Non arbitretur etc. – O: quod illa mediata non arbitrentur..... sed arbitrentur ea sic se habere, sicut definitiones sunt mediata, per quae etc. Lectio mendosa.; D omittit oscitanter, sed arbitretur ea sic se habere. – P om. se, quod ex codd. addimus.

γ) Quae sunt media. – Haec vera procui dubio est lectio: definitiones enim sunt revera media, seu principia per quae demonstrationes procedunt, ut supra lect. XIII, n. 3, et lect. XVI, n. 4 s. Thomas posuit, et in secundo libro plenius traditur. Editio Piana erronee habet: quae sunt per media, quam erroneam lectionem habent etiam codices, exc. OT. Attamen praepositio per in cod. C expungitur: et recte.

ψ) Ut quae sic insunt. – O: et corrupte pro ut. Addimus ut ex codd., exc. Q. – Etenim s. Thomas hic loquitur cum Aristotele consentanee ad ea quae supra (num. 5) dicta sunt, et quae in nota ι ibidem declaravimus. B om. ea ante ut. – Immediate infra cod. O intricate et erronee legit: et sciet verum quia et per quod simul, si tamen.

ω) Sed opinabitur solum quia. – GHM et p. m. A om. opinabitur; Q non recte: sed opinabitur etiam solum quia et om. Nam etiam scientia; O om. solum. – Etiam scientia legimus cum codd.; P: et scientia.

αα) Sed non simpliciter etc. – Codd., exc. BEQ, om. sed non: quae tamen requiruntur per oppositionem ad praemissum quodammodo; si-

cut supra legitur, sed aliquo modo, per oppositionem ad omnino. - C s. m.: non tantum simpliciter: tantum corrupte pro tamen; D s. m.: simpliciter autem non, sic etc.: quae lectio est ad sensum P; Q: simpliciter aut (corrupte pro autem) non, sic etc. E om. sed.-A: sic et de opinione; G et p. m. K: sic etiam de ea opinione; G pergit: et scientia est. (ββ) Si enim accipiatur etc. - Codd.: accip. idem secundum rem subiectum (G, rei substantiam; L, sec. esse (expung. esse) rem, de etc.; MO, rem et substantiam), de qua sunt etc.; B: idem secundum rem subiectum, de quo sunt etc. (γγ) Sic hoc etc. - ACELQS et p. m. DN: sic contra est; T: sic e contra est; M: sic contraria (corrupte pro contra) est impossibile esse in eodem. Puta. - H om. hoc; in N expung. contra. (δδ) Opinatur aliquis falsa opinione. - O: aliquis opinatur in utraque opinione; T om. opinione. - Quae autem immediate sequuntur usque ad opinetur vera opinione inclusive, omitt. codd., exc. BO et s. m. N. B: et impossibile (marg. vel inconveniens); N s. m. om. hoc ante enunciabile. (εε) Etsi sit idem etc. - L om. etsi; E om. et; A om. si; O, om. etsi sit, legit: idem est. - Idem esse subiecto penes scholasticos significat esse idem realiter; et opponitur hic a s. Thoma ad id quod est idem secundum rationem (Cf. Comment. in I Physic., lect. xv). (ζζ) Eiusdem subiecto. - Legimus subiecto cum ABCDEHKLNQOST loco subiecti P (Cf. not. praeced.). - Infra (Similiter etc.) addimus et ante de scientia, et de ante opinione: primum enim habent codd., exc. AQ; alterum vero, exc. BO; MQ: Similiter autem est. - Deinde G: Nam scientia... quod scit aliquis (marg. add. animal), quod non contingit (expung. aliter se habere) illud esse animal; sed opinio. Lectio mendosa. K: Nam scientia... quod scit aliquis animal, quod si contingat idem (marg. add. non) esse animal; sed opinio etc. Lectio pariter erronea. - Codd. (exc. T): quod aliquis scit (HLO aliquis sit); T om. sciat. (ηη) Impossibile sit aliter se habere etc. - Deest aliter in PH, quod addimus ex aliis codd. - AC: et sit impossibile aliter se habere. - G: opinio quoque. - A erronee: quod est homo vere sit illud; Q: vere sit hoc. - L: et quod hoc contingat; G (om. et): per hoc quod quod contingat. - C ex oscitantia om. verba opinio vero, usque ad homo non inclusive. (θθ) Quod idem est subiectum etc. - O: quod idem subiecto est et scientia et opinio cum hoc quod hoc, sed etc. - Licet prima pars huius lectionis sustineri possit; at secunda pars (cum hoc quod hoc) nullum exhibet sensum. - G: quia homo, loco quod est homo; K p. m. om. est. - Infra (non contingit) legimus cum codd., exc. BLQ, simul omnino; P: omnino simul; L: simul idem omnino; B om. idem. (ιι) In eodem vero homine non contingit, idem scilicet esse scitum et opinatum, seu esse scientiam et opinionem proprie dictam (cf. supra not. ι) respectu eiusdem obiecti cogniti. - Haec s. Thomae doctrina, quam tum hoc loco tum alibi expresse tradit, a plerisque impugnatur.

Unde officium nobis incumbit ut eam, quantum possumus et natura huius operis patitur, declaremus et defendamus. Praeprimis definienda est natura quaestionis. Dubium penes neminem est scientiam et opinionem posse coexistere, et coexistere de facto in uno eodemque homine respectu diversorum obiectorum: nonnulla enim scimus, de multis opinamur, de pluribus dubitamus, multa ignoramus, in pluribus erramus. Est factum quod quilibet homo rationis compos in se experitur. Error igitur, ignorantia, dubium, opinio, scientia, intellectus, respectu rerum diversarum, sunt in uno eodemque humano intellectu. - Sed praeterea non opus est ut probemus quod de una eademque re diversi humani intellectus possint simul habere opinionem et scientiam, dubium, ignorantiam et errorem. Est alterum factum quod quotidie experimur. - Ergo quaestio est de simultanea coexistentia opinionis et cientiae in una eademque mente respectu unius eiusdemque obiecti cogniti, et praecise (nota bene) secundum ipsam omnino formalitatem cognitarn. Aliis verbis, quaeritur utrum mens A possit retinere hanc propositionem, B est C, ut certam, et simul ut probabilem. Et signanter ponitur simul: nam conceditur quod homo possit de statu opinionis successive transire ad statum certitudinis seu scientiae. Distinximus autem supra (not. ι) opinionem in subiectivam et obiectivam. Non potest quaestio esse de opinione et scientia obiective sumpta: obiectum enim scientiae est necessarium, obiectum opinionis est contingens. Repugnat autem obiectum esse simul contingens et necessarium. Quocirca quaestio est de opinione subiective spectata, hoc est prouti est assensus. Et quia assensus opinionis est assensus cum formidine, assensus vero scientiae excludit essentialiter formidinem, quaestio est utrum una eademque mens possit simul cum formidine et sine formidine assentire eidem propositioni, A est B. Et dicitur eidem propositioni, non autem oppositis, puta A est B, A non est B. Manifestum enim est quod mens nequit assentire simul utrique propositioni, cum una alteram destruat. Tertio est praenotandum, quod opinio et scientia possunt considerari ut actus et ut habitus. Primo modo intelligitur actualis mentis consideratio et assensus praestitus alicui propositioni, ut cum actualiter dico: triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. - Habitus vero est, non actualis consideratio, sed dispositio ad considerandum de aliqua re quoties mens habitu informata voluerit; sicut mathematicus non semper considerat de proprietate illa trianguli, attamen potest considerare et scientifice demonstrare quoties voluerit. Quaestio igitur quadrifariam dividitur: 1. utrum habitus, seu assensus habitualis opinativus possit simul in una eademque mente stare cum habitu scientifico, hoc est cum assensu certo et evidenti; - 2. utrum habitus scientiae possit simul stare cum actu opinativo; - 3. utrum habitus opinionis possit simul stare cum actu scientiae non producente habitum (si enim producat, habetur prima quaestio); - 4. utrum actus opinativus possit simul stare cum actu scientiae. Quarto denique praenotamus, simultatem de qua loquimur, esse posse

vel existentiae, et est si duo actus vel duo habitus, quorum unus est scientia, alter opinio, simul et respectu eiusdem obiecti sint in eadem mente; vel cognitionis, et est si unus idemque actus vel habitus sit simul et respectu eiusdem scientia et opinio. His praenotatis, difficile est credere quaestiones aliunde potuisse circa hanc rem provenire quam ex aequivocatione, quae irrepserit sive in proponenda quaestione, sive in eius prosecutione. — Et revera quod non possit esse simultas actus opinionis cum actu scientiae, ita certum est, ut nescio utrum oppositum quis sibi persuadere possit. Non enim dari potest opinio ut opinio est, nisi opinans adhaereat cum formidine alteri parti contradictionis, simulque teneat obiectum contingens esse, et alter se habere posse quam ipse opinatur; neque scientia intelligitur nisi sciens credat obiectum esse necessarium, et alter esse non posse quam ipse scit. Sed impossibile est ut in aliquis simul credat obiectum posse esse necessarium et contingens (sibi enim persuaderet contradictoria esse simul). Ergo impossibile est ut in una eademque mente actus opinativus coexistat cum actu scientifico. Haec ratio affertur a s. Thoma cum ait: Sic igitur ex dictis manifestum est quod non contingit etc. Ex his infertur quod neque dari potest in uno eodemque subiecto simultas habitus scientifici et habitus opinativi respectu unius eiusdemque obiecti. Sicut enim actu aliquis non potest retinere obiectum aliquod sub eodem respectu esse simul necessarium et contingens, ita neque potest habitu; hoc est, non potest aliquis esse inclinatus ad retinendum posse coexistere pugnantia. — Conimbricenses Op. cit., I Poster., cap. xxvi, qu. II, artic. I (Ed. cit., pag. 662 seq.), oppositum tenent, ac pro se adducunt auctoritatem s. Thomae et Caietani ex III P, qu. IX, artic. III, ad 2; sed tum s. Thomas tum Caietanus loc. cit. simultatem coexistentiae habitus scientiae cum habitu opinionis aperte reiiciunt. « Dispositio, inquit » s. Thomas, se habet ad perfectionem dupliciter. Uno modo, sicut via » ducens ad perfectionem; alio modo sicut effectus a perfectione procedens. Per calorem enim disponitur materia ad suscipiendam formam » ignis, qua tamen adveniente, calor non cessat, sed remanet quasi » quidam effectus talis formae. Et similiter opinio ex syllogismo dialectico causata est via ad scientiam, quae per demonstrationem acquiritur, qua tamen acquisita potest remanere cognitio (non opinio), » quae est per syllogismum dialecticum, quasi consequens scientiam » demonstrativam, quae est per causam: quia (nota bene) ille qui cognoscit causam, ex hoc etiam magis potest cognoscere signa probabilia, ex quibus procedit dialecticus syllogismus. » Quae cognitio signorum probabilium in casu, non est opinio: sicut in Deo non datur opinio, non scientia proprie dicta (quatenus importat motum mentalem a principiis ad conclusionem), non iudicium prouti est compositio et divisio; sed cognoscit tamen opinabilia, syllogismum, compositionem, non per modum opinionis etc., sed intuitu simplicissimo (cf. P. I, qu. XIV, art. VII, XIV et XV; qu. LVIII, artic. III et IV). — In eamdem responsionem ad 2 annotat Caietanus: « In responsione ad secundum, discerne verba » litterae ex industria mutata, dum primo proponitur cognitio, ex dialectico syllogismo acquisita ut via, sub nomine opinionis, et deinde resumitur eadem cognitio ut consequens, non sub nomine opinionis, » sed sub nomine cognitionis. Oportuit autem sic dicere, quia cum » scientia alicuius conclusionis non potest simul stare in eodem subiecto opinio eiusdem: sed bene potest cognitio eiusdem per medium » probabile stare in eodem subiecto. Addit siquidem opinio super cognitionem per medium probabile, formidinem in subiecto respectu alterius partis, quae repugnat subiecto excludenti formidinem, quale est » sciens demonstrative. Unde cognitio dialectica ante demonstrativam » habens rationem opinionis, post demonstrativam scientiam non habet » rationem opinionis, sed remanet solum cognitio (obiective) dialectica, » cessante illa conditione (subiectiva) formidinis ex parte subiecti. » Sed operis pretium esse existimo addere quae ipsemet Caietanus habet in I Posterior., cap. xxv, fol. 74, col. I et seq. Movet ibi ex professo quaestionem: An simul possimus habere habitum opinionis et scientiae circa idem omnino? Quam quaestionem ita doctissime solvit: « Ad hoc dicitur cum Aristotele quod non. Et ratio est, quia cum opinio » et scientia circa idem opponantur primo secundum certitudinem et » incertitudinem ex parte subiecti, non medii neque obiecti, et impossibile sit opposita secundum id in quo opponuntur adunari, non potest » fieri ut opinio et scientia eiusdem omnino sint in eodem subiecto » simul etc. Quod enim opinio et scientia opponantur secundum certitudinem et incertitudinem ex textu patet. Quod autem talis certitudo » et incertitudo universaliter se teneant ex parte subiecti, et non obiecti » nec medii, declaratur. Primo quod non ex parte obiecti, quia de eodem » omnino enunciabili contingit esse opinionem et scientiam in diversis, » ut diximus, et tunc est manifestum quod aequa est certitudo obiectalis » utriusque. Deinde quod non ex parte medii. Tum quia non omnis opinio » est per medium, sed contingit opinionem esse propositionis immediatae, ut in textu dicitur, et consequenter ex parte medii non potest universalis differentia assignari inter opinionem et scientiam. Propter quod » Albertus dicit, quod notanter Aristoteles dixit opinionem esse acceptionem immediatae propositionis, ut sciamus a fortiori quod et mediata » et immediata sub opinione cadunt. Tum quia contingit per idem medium in altero debilioris ingenii fieri opinionem, et in altero scientiam. » Et tunc certitudo medii aequa est in utroque, quia idem est etc. Ultimo quod sit ex parte subiecti. Tum propter sufficientem divisionem. » Tum ex quid nominis ipsius opinionis. Omnes enim tunc nos opinari » arbitramur et dicimus, quando in intellectu nostro formido aliqua remanet alterius partis, undecunque veniat formido illa, quae nil aliud est » quam non plena determinatio intellectus ad hanc partem: et tunc scire » arbitramur et dicimus, cum absque formidine alterius partis alteram » certam intellectus (non voluntas) habet etc.» (cf. II-II, qu. I, artic. V). Aliter est dicendum de simultate actus opinativi cum habitu scientifico, et viceversa. Sicut enim in moralibus nihil prohibet quod homo iustus vel prudens imprudenter et iniuste quandoque agat, vel quod homo iniustus et imprudens quandoque exerceat actus iustitiae et prudentiae; ita et in mentis persuasionibus. Proculdubio cum agitur secundum habitum, actus non potest esse ab habitu ipso discordans, ut patet ex terminis (repugnat enim quod agens secundum habitum iustitiae iniuste agat): attamen accidere potest, imo de facto accidit ut actus non ex habitu, sed sola potentia intellectiva educatur, quae ex falsa ratiocinatione inducitur ut opinabilia tanquam certa concedat, vel subdubit etiam de iis, quae ex habitu scientifico retinet esse certa. Id probatione non indiget, quia unusquisque in semet frequenter experitur. Non est autem ratio cur immoremur in dirimenda quaestione de simultate actuum vel habituum opinionis et scientiae, in sensu quarti praenotaminis. Facta enim distinctione a s. Thoma et Caietano supra indicata inter actus opinativos et scientificos ut sunt cognitio, et ut sunt opinio et scientia, dicendum quod ut opinio cognitio non potest esse scientifica, ut cognitio potest consequi ad actum scientificum, iuxta modum explicatum.

xx) Si aliquis videt etc. – H: sicut si etc.; B: videt altercationem; et pauperem om. etiam alii codd., exc. G et s. m. K. – G: cum divite. – Codd., exc. CQ: et altercatur; P: et altercatur. – C: quod ille dives accomodate ei et altercante. Lectio non admittenda.

λλ) Praedictis habitibus etc. – Q om. praedictis; codd. om. et sa-pientia. O: praedictis habentibus scilicet prudentiam, artem, scien-tiam, sapientiam et intellectum, suspicionem et opinionem, potest esse solertia.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.