PG 10, col. 827

csto, salvaret Adam qui ceciderat, et immortalita-
tem hominibus largiretur iis qui crederent in no-
mine suo. In omnibus igitur demonstratum est
nobis verbum veritatis, quod unus est Pater, cujus
adest Verbum per quod omnia fecit; quod poste-
rioribus temporibus, sicut superius diximus, misit
Pater ad salutem hominum. Hoc per legem et pro-
phetas prædicatum est venturum esse in mundum.
Sicut ergo prædicatum est, sic præsens se ipsum
manifestum fecit ex Virgine et Spiritu sancto novus
homo factus: habens cœleste quod Paternum erat,
tanquam Verhum; terrenum vero tanquam ex vetere
Adam, per Virginem incarnatus. Sic in mundum
egressus, Deus corporatus apparuit, egressus per-
fectus homo. Non enim per fictionem aut mutatio-
nem, sed vere factus est homo.
XV)II, Sic igitur humana sua non recusat qui
demonstrabatur esse Deus, cum esurit et laborat,
et defatigatus sitit; cum formidans fugit, et orans
tristatur, et super pulvinum dormit, qui naturam
habet insomnem ut Deus : cum calicem passionis
relugit, qui propter hoc in mundum advenerat:
cum in anxietate sudat et ab angelo roboratur, qui
eos qui in se credunt roborat, et opere docuit mor-
tem contemanere; cum a Juda proditur, qui cogno-
scebat Judam quis esset; et a Caipha inhonoratur,
qui erat ab eo sacerdotio fungente paulo ante tan-
quam Deus honoratus; cum ab Herode spernitur.
qui totam terram judicaturus est; et verberatur a
Pllato, is qui inirmitates nostras suscepit; et a
sutlitibus illuditur is, cui astant milba millium, et
decies centena millia angelorum et archangelorum;
et a Judæis in ligno figitur, qui tanquam cameram
ctclum fixit; et clamans ad Patrem spiritum com-
mendat, qui est a Patre inseparabilis; et inclinato
capite exspirat, qui dixit: « Potestatem habeo po-
nendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam , » Quod autem non dominabatur ci
mors qui vita erat, signilficat cum dixit: « Ego a
me ipso pono eam?. Et latus lancea aperitur ci,
qui vitam omnibus largitur; et linteo involutus, in.
monumento ponitur, qui mortuos suscitat; et tertia
Ce a Patre excitatur, qui est ipse resurrectio et
vita. Hæc enim omnia nobis operatus est, qui
propter nos factus est sicut nos; « ipse enim infir-
mitates nostras susccpit, et languores nostros por-
tavit, » et pro nobis dolet, sicut dixit lsaias pro-
pheta¹. Ab angelis laudatus, a pastoribus visus, a
Simeone exspectatus, ab Anua testatus, a magis
quæsitus, ab stella significatus, in domo Patris
versatus, a Joanne digito ostensus; cui Pater su-
⁹Joan. α, 18. sslbdd. ¹ Isa. nu, 4.
(16) Ὁτν πειινᾶ καὶ κοπιᾶ, κ. τ. λ. Quæ hic se-
Quuntur, ad verbum fere conveniunt cum iis quæ
eα S. Hippolyti Memoria hæresium laudat S. Gela-
sus- De duabus nαturis in Christo, tom. VIlI ibt,
Patrum, edit. Lυugd. paa. 70t. E.nnnc.
(7) λερατευόμμενος ὡς Θεός. « Xanquam Dcus

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.