PG 103, col. 835

sibi vindicare facultatem eam possunt, ut seipsa
producant, quae antea non exsistebant? Si vero se-
metipsa producere potuerunt quin item a seipsis
dispensandi sui facultatem acceperunt, sed aliena
cura opus habuerunt? Multo enim factu difficilius
est, primum aliquid fieri, quam postquam factum
fuerit permanere. Quomodo igitur quod erat diffici-
lius [a sese babuerunt,] quod autem facilius, non
haberent, nisi ab alio accepissent? Et quomodo
genesis terram, aerem, et alia quae non fecit, dis-
pensat. Conditoris enim munus est etiam dispen-
satio, cum non solum omnium quae ab ipso condita
suntnaluram norit, verum etiam quas potissimum Β
ratione conservari,et unde rursus πιθα confundi
queant, atque corrumpi. Si qui porro audeant, ele-
mentorum quoque creationem fato tribuere, dicant
velim nobis, qualenam astrum, ad suum in zodia-
cum circulum ingressum, terram perfecerit? Quale
etiam aerem, vel ignem, vel aquam? Verum id
nunquam dixerint, etiamsi maxime amplius nugari
velint. Praeterea si, quod facit genesis, non semel
facit, sed eadem sacpius post temporum aliquot
curricula repetit, ostendant nobis saepius esse fa-
ctas multas integras terras, multas integras aquas,
multa integra maria, unde etiam mundos infinitos
constituant. Ac quemadmodum hoc fieri non p0-
test, ita nec illud, ut vel semel genesis unum ali-
quod elementum produxerit. Jam si de insania
in insaniam delabentes, a Deo quidem creata esse
dixerint elementa, verum haec ab ea genesi dispen-
sari, quis teque ac Deus ipse ortus expers sit,
multo etiam manifestius amentiam suam produnt.
Quorsum enim Deus ordinem nullum servanti ge-
nesi creatum a se opus subjiciat? An quod eam
ipse sapientiam non habeat, qua illi provideat? At
quis hanc tulerit blasphemiam? quis amentiam?
creandi quidem potentiam habere Deum, providen-
tiae non habere tantum, quantum inordinata illa
genesis sibi rapuerit? Quin et infinitum praeter haec
absurdorum examen consequitur. Verum si, quem-
admodum bonitate sua [creaturas] fecit Deus, sic
et providet: supervacaneum certe ac stultum est
hoc de fato sive genesi commentum. Quomodo item
sine ortu cmlum esse possit, quandoquidem com-
positi mundi, quem undique cingit, pars est? at
quod ortum nullum habet, id neque cingere quid-
quam neque aliorum locus esse possit, sed cum ab
bis, tum ab aliis affectionibus omnibus liberum est.
Quin vel ex ipsa eorum quam confingunt hypothesi,
satis apparet, omnino neque calum, neque stellas ortu carere. Etenim quaedam earum esse beneticas
volunt, quaedam rursus maleficas faciunt, domosque aliis alias attribuunt, in quibus dum versentur, alia:
vel maligniores fiant, vel certe ex benignis maligna; evadant, alia; contra vel ad beneficentiam (male
cum sint) delabantur, vel benigniores quam antea reddantur. Quomodo ergo de his vel mente concipi
VA RI IE LECTIONES.
τι ἅπτειν. Α. ⁷⁸ τὰ et ἱιιῖιδαᾶλλους add. Α. ³⁷ στηλιτεύσουσι ς’.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.