PG 103, col. 839

signiferi partes singulis terra? partibus, frustra om ni-
no juxta figuras signorum, etiam terrae loca distribuunt : ut cum cancri cbelis sive forcipibus eminentes
quaedam atque exporrectas extra totius molem partes attribuunt: et tauri rursum cornibus ac pe-
dibus alia quaedam loca, qua: propius ad naturalem borum figuram accedant.
Adbaec [si] singula signiferi signa singulis terra)
sectionibus, ita naturze ratione gaudeant, ut et lae-
dant ejus partes ac vitient, vel terrae motibus, vel
bellis, vel ignis vastationibus, vel sterilitate, quoties
malignum aliquod sidus apparet, et contra juvant
maxime, agricultura, aedificatione, ubertate, dum
benignum aliquod sidus ad eas defertur; quomodo
adbzec loca quaedam reperiuntur, quae ob nimium
sive frigus, sive calorem omnino deserta perpetuo
remanent: neque vel beneficum aliquod astrum
sublata solitudine temperiem bisce attulit, vel ad
habitabiles locos malignum signum ascendens, in
meram eos solitudinem ac vastitatem redegit? Etsi
enim bic contigerint aliquando eluviones, vel gran-
dinum aut fulminum ictus, quibus ea quas in ipsis
sunt, perirent: attamen συμμετρία rursus haec loca
ad naturalem ubertatem reduxit, cum illis desertis
nunquam aliquod hactenus felix astrum profuerit.
Sed natura nimirum obtinet, cum in solitudinibus,
tum ubicunque, non eadem illa rebus omnibus a
Deo indita, ut neque pluvia ibi decidat ubi per na-
turam non solet, neque nivibus unquam illa ca-
reant, quaecunque immania pati frigora consueve-
runl. Quod si qui forsitan immutabilem hunc in
locorum natura ordinem pro indicio atque argu-
mento assumant, quod singula signiferi signa sin-
gulis terraa partibus gaudeant: certe fertilitatis in
sterilitatem commutationes, terraeque ipsius motus,
imbecillum esse borum argumentum satis arguunt.
Nam etsi feliciumlocorum temperamentum persaepe
perierit, solitudinum tamen inhabitabilis asperitas
nunquam immutata est. Haec igitur illa sunt quae
tricesimo capite ita tractantur, ut consequentiam aliquam et probabilitatem habeant, caetera vero,
partim capitibus dicta sunt praecedentibus, partim in speciem duntaxat exteriorem instructa videntur.
At primo et tricesimo capite astrologorum cpi- Ι]
nionem labefactans, ila quaerit : Cur zodiaci signa
errantium stellarum domos appellant? An quia hinc
in ccelo fixa sunt? Ergo quotquot similiter fixa
manent astra, ipsorum reque domus fuerint. Non;
sed quia non errantium stellarum quaelibet gaudet
flllb errante. Quin igitur et planetae signorum
zodiaci domus appellantur? Quomodo non item
domus invicem sunt benefici prosperique planetas,
et malefici: imo et qua sibi mutuo familiaria sunt
zodiaci signa. Si vero propterea, quod signa e
multis componantur stellis, cum singuli planetae
unius generis sint; mox etiam quamlibet lixarum
³¹ ἢ ante σεισμοῖς om. A. ⁸³ τοῦ om. C.
⁸³ ἀκρασίαν
⁸⁸ χαίροντα et mox τοὺς add. Α,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.