PG 103, col. 838

Tertio deinde libro conatur quidem vicesimo
primo, secundo, tertio et quarto capitibus repre-
hendere eos qui coelum esse globosum statuunt,
2|0b sed ejusmodi nequaquam argumentis adhi-
bitis, quas redarguendi vim habeant. Globosam
vero formam coelo concedere propterea recusat,
quod fatum ex tali positione induci putet, quan-
quam nulla id demonstratio extorquet. Non enim,
si coelum globosum sit, mox etiam fatum necessa-
rio ponitur.
Porto vicesimum quintum et sextum caput pias
continet rationes, sed quae ad reprehensionem
subjectae bypothesis robur non adeo magnum pra-
ferant. Septimo dehinc et vicesimo de coelo, deque
ejus stellis, opinionibus (quas astrologorum esse
ait) allatis, et non satis ipsas sincere—adducit, et
qua; contra easdem profert argumenta, ea neque
demonstrandi vim habere neque saltem veris similia
praponere videntur. Jam vicesimum octavum caput
adversus easdem opiniones insurgens, per similem
quidem demonstrandi rationem delabitur, sed non
ita etiam illud ad verisimili aberrat. Proximo
autem refert [Astrologos] terram universam in
duodecim aequas partes pro pari signorum cccle-
stium numero partientes, singulas terrae sectiones,
una cum carum incolis, ita definite cuique signo
attribuere, ut terrae partibus subjectis singula,
zodiaci signa incumbant, atque instar nebulae supra
definitam terra: partem devehantur. At cum etiam
ex illorum sententia, perpetuo cretum motu feratur
C unaque cum ipso et duodecim signa circumagantur,
fieri nullo modo posse [docet] uteamdem illa terra:
sectionem perpetuo obtineant, sed pertransibit, ait,
juxta caeli progressum omnes terra sectiones si-
gnum quodlibet, dum alias ad ortum, alias ad occa-
sum solis, aliasque ad meridiem una eum caelesti
motu circumagitur, et nunquam in una aliqua sec-
tione fixum manet. Unde tit ut singula signa non
minus illam sibi definitam terras sectionem regant,
quam alienam. Adde, sisecundum eorum opinionem
terra centri ac puncti rationem habet ad coelum,
et quodlibet zodiacum signum cum latitudine, tum
longitudine multis partibus est, quam illa, majus:
qui fieri omnino potest, ut qualibet duodenarum
terra: partium signorum cuilibet ex ecquo respon-
deat, atque coextendatur, ac propterea etiam affini-
tatem illam cum eo habeat? Praesertim cum neque
terra universa sit habitabilis, sed pro maxima parte,
pris nimio partim calore, partim frigore, habitari
ab hominibus nequeat, ab caeteris item terra: par-
tibus jam inde a principio penitus distincta. Quod
VARl/E LECTIONES.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.