PG 103, col. 850

simum, libertas arbitrii, ignoretur: Deoque pro
collatis in genus humanum beneficiis, gratias non
agantur? At quomodo rursum genesis intempe-
stiva illa additamenta adjicit, dum quadricipites
fetus secundum bos, aut plures quam natura exigit,
sive manus sive pedes perficiat: cum neque re-
ptilibus pedes tribuat, qui illis ad ambulandum sint
usui, neque 214 ιι oculos talpis, neque aliis ea
quibus indigent. Adde quod ea quidem quibus in-
tempestiva illa additamenta dedit, non sinit vivere
(quaecunque enim prodigiosae formae sunt, brevis
quoque aevi esse solent), et additione sua lotam si-
mul borum naturam abolet: quibus vero a natura
debita sive pedes, sive manus, sive oculos abstu-
lit, ea ita vivere permittit, ut mutilati corporis so-
latium nullum habeant. Si quis haec igitur ad fa-
tum referat, is absurditatis auctor non minus quam
illud efficitur. Sin natura: esse peccatum agnoscit,
omnem accusandiNu minis occasionem tollit.Quem-
admodum enim ipsam suis quibusdam currere le-
gibus statuit, sic et eamdem, ratione quadam utili,
juxta mortalium conditionem ferri concessit. Ipsa
igitur, suum modum servans, nihil quod ulla sit
ail‘eclum injuria profert: at si in nimietatem vel de-
fectum, in pavorem, vel vehementes affectiones
Libro quinto cum alia persequitur, tum ante
haec de fato similiter ista. Si quod parentes gi—
gnant, ait, a genesi contingit, manifestum est a pa-
rentum genesi et filiorum genesim, et hujus horam
definitam esse. Sin minus, ergo gignentium gene-
sis eos qui gignuntur non perlicit, frustraque lon-
gus de fato sermo habetur. Si enim quod fetus se-
minatur, gestetur, perfectusque vel imperfectus
proveniat, a parentum genesi exsistit, clarum quod
horum quoque hora ab eadem proficiscatur. Sin
minus haec, ergo nec illa. .lam si geneses aliae ex
aliis sunt, ipsumque nascendi momentum ab eo-
rum qui genuerunt fato proficiscitur, facile sit hujus
amatoribus unam aliquam hominis capere genesim,
atque ex ipsa tum patrum, tum avorum, imo et ma-
jorum genesim indicare, horumque omnium tam
animi quam corporis affectiones actionesque, ac si-
mul figuras, colores et magnitudines. Nec hoc so-
lum, sed etiam ex hac ipsa et illius unius genesi
licebit quinam generandi sint praedicere, omnem-
que adeo futuram ex ordine cognationem, cum suis
actionibus, et quacunque alia supradicta sunt: ut
neque praeteritorum, neque futurorum quisquam
ignoretur. Quod et ipsimet 214 (b) irriserint. At tu

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.