PG 103, col. 851

tollit et vincit patrum genesim ipsa filiorum, quo-
ties videlicet haec fatalis illius effectus est: sed
et patrum genesis infelices reddit liberos et fra-
trum fratres, eumdemque in modum etiam conju-
gum; quantumvis forte aliam alter habeat gene-
sim, et aliunde natus sit. Et quod his omni-
bus magis deplorandum, genesis cogit generantes
odium suscipere pro amore erga liberos: liberos
item parentibus, atque inter se fratres, conjuges-
que infestos reddit, et ad caedes provocat, itaque
adversus invicem armat naturam, ut totam turbet
cognationem. Et ille quidem lamentatur, quod labo-
ret filius, vel mortua sit uxor, aut maritus, ignarus
interim quod horum cujusque et genesis, et amo-
rem invicem necessaria conciliarit, et infortunia,
dum eorum qui amabantur exitu dolores acerbos
objicit. Haecine sapiens quisquam ferat? Rursum
infelices servos esse per dominorum genesim pro-
digiose iidem referunt: itemque caprarum, boum,
et aliorum animantium greges, per genesim posses-
soris; ut et integros exercitus per genesim regis.
Ita innumerabiles geneses per unicam illam unius
tantum hominis, sive ad meliora, sive ad dete-
riora avertuntur: et quidem tam felicium quam
infelicium, qua: ob unius genesim infinitas habent
varietates aetatum, annorum, mensium, dierum,
horarum, patrum, matrum, cognatorum: imo et Ο
idem quandoque mortis genus sive gladio, sive
mari, sive simili aliquo casu subeunt. Attamen in-
venio ego et servorum atque militum genesim,
quomodoipsi loquuntur, heros regesque superantem.
Fallaciis enim hi aut lenocinio interdum dominos
vel alia quapiam ratione aggrediuntur, sua illos
genesi in dominos armante. Quod si forte patris
familias genesim hanc servis dare nocendi poten-
tiam dixerint, magis etiam difficultatem augebunt.
Non solum enim [non] inferiores esse subditos co-
egit dominorum genesis, sed pra-terea illum ipsum
vincere, cujus est genesis; atque eos qui pro suo fato
nunquam tantum ausi fuissent, regis illa genesis in
ipsummet provocat. Nam fieri omnino nequit, ut
totsimulmilitum geneses in2l5a domini mortem
conspirent. Civitatis item genesis in universam in-
colarum multitudinem imperium obtinet. Quando
enim haec decidit, infinitas aetatum varietates plu-
ribus genesibus distinctas e medio tollit, uno hoc
eodemque excidio evertens. Ad eumdem quoque
modum et aer [corruptus] et diluvium totam saepe
gentem delet ; neque enim possunttol geneses unum
mortis genus nancisci. Si quis porro illud etsi im-
possibile sit, admittat tamen rursum, [dicam] civi-
tatis vel aeris genesis a multitudinis genesi vertitur,
atqueeduobus alterum [concedendum],vel multorum
νΑιιιιλΕ LECTIONES.
ίξ κακοὶδαίμογος ς, "9 εύδαξμον Α, ²⁰ ὀδύρεται CA :
fortasse legendum'cbq, i. e. ὥστε.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.