PG 103, col. 854

alias ab aliis invicem evertantur, ita ut filiorum ge-
neses parentum genesim, et horum rursus illorum
destruant, et similiter conjugum inter se, ut et do-
morum genesis illas habitantium, vel contra ho-
rum ipsam domorum genesim, atque, ut semel di-
cam, ea fiant quae jam dicta sunt, ipsemet sese
genesis undique evertit et dissolvit. Sic quidem
capite quadragesimo secundo disputat.
Deinde capite proximo, variis actionibus atque
affectionibus, iisque vel naturalibus vel liberis, sub-
jici tam quis in terra, quam quae in aere et mari
exsistunt, etiam nos, inquit, fatemur : ac necessi-
tatem fatalem horum omnium causam esse, id vero
et aversamur, et redarguimus, ducto ab inanimis
initio ad rationis expertia animantia descendentes,
indeque ad hominem ratione praeditum sermonem
convertentes. Magnes igiturlapis ferrum ad se rapit,
nec ipse rapit tantummodo, sed et huic aliquid ad
se ferrum rapiendi vim tribuit, et huic rursum
aliud, ad plura usque. Dictamus quoque herba
venenatis animalibus adeo inimica est, ut vel solo
odoratu recepta, nocendi vim omnem eripiat. Sola
item inter herbas aglaophotis (6‘3) ita noctu lucet,
ut nominis veriloquium indicat, et carpere conan-
tem refugit; idque radicata cum sit, locum ex loco
contra naturam mutans: neque enim quas radicibus
haerent transitivo motu praedita sunt. Chamaeleon
adhaec animal in multos colores corpus mutat, ta-
lisque omnino apparet, quale quod illi adjunctum
atque subjectum est, sive lignum, sive lapis, seu
quid aliud fuerit : ad illius enim colorem etiam
suum aptat. Seleucia insuper avis usque adeo lo-
custis est inimica, 215 b ut quotquot ejus umbram
subeunt, intereant. Aliis rursum nox est ad viden-
dum quam dies accommodatior: aliis etiam alimen-
tum illud est, quod alteri lethale sit, sed et potus
non omnibus cenvenit animantibus. Quaedam ιιάῇωο
in quadrupedibus, volatilia vero omnia, urinam
reddendi facultate destituuntur. Et quid attinet
sigillatim animantium infinitas differentias tum in
:ibo, tum in potu, in figura, in cantu et silentio, in
mansione et migratione ac reditu, in obsequio et
libertate, in temperantia et libidine, in labore et
otio in audacia et timiditate, atque in aliis infinitis
recensere ? Qualis ergo curriculi fatalis motus ta-
lis ut esset, genus quodlibet efi‘ecit ? cur vero uni-
versum genus ejusmodi est, ut nequelepus audeat,
neque leo paveat, neque aliud ullum animal, innatam
suo generi operationem vitare conetur ; sed unum-
²⁶ᾼᾶλλο τι Α : τι ³⁷ ἁρμόττει Αεάρμολογεῖ ³⁸ ἑτέρῳ Scbottus

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.