PG 104, col. 1254

quos certe nemo esse daemones dubitabit. Nam quae
nc dtcmones quidem dicere vel agere ausint, ipsi
impudenter sine ullo rubore, tum adversus Deum
omnipotentem, tum contra homines agunt et di-
cunt, uti reapse videre est hos hominum societate
extorres, propter summam morum fmditatem de-
serta loca incolere, ut daemones faciunt, et pere-
grina qua-dam atquc absurda pronuntiare proble-
mata, quasi ea sacri Evangelii apostolique dictis
confirmare queant hi sycophantae ac detestabiles.
Jam vero quin sint haec, ct unde et quando exstite-
rint, hoc sermonis nostri loco exponemus, pauca
ιυαξάιιιιι compendiose complectentes distincta nu-
meris, brevi interim descriptione, ut facilius me-
moria: mandentur. Deinde post conscriptam de his
haereticis historiam, eorumdem quoque refutatio-
nem auspicabimur, Deo auxiliante prtelium cum
ipsis viriliter conserentes; continuoque ex sacra
Scriptura demonstrationes ac testimonia ad singula
capita ordinatim opposita subjungemus.
Χ. 13 Primum est apud illos axioma principia
duo confiteri, malum scilicet Deum et bonum; et
alterum quidem esse mundi hujus factorem ac Do-
minum, alterum futuri. Atque hoc saepe apud illos
observare hcet, cum liberi sunt, ct cum aliquo
quolibet colloquuntur, lepide dicere solitos : Dic
mihi, inquam, quid nos a Romanis discernit? Se
ipsos enim hi foedifragi, pravi, increduli, ingrati,
virtutis osores, appellant Christianos; nos autem
qui vere sumus Christi veri Dei nostri cognomines,
Romanos nuncupant; gentili nomine proprium
nostrum commutare conantes ε quo tamen nos, qui
veri Christiani sumus, magis gloriamur, quam si
millia aut etiam myriadas auri argentive aut lapi-
dum pretiosorum, quotquot in urbe sunt, posside-
remus. Dicunt autem id nos ab ipsis discernere,
quia ipsi alium affirmant esse Deum mundi Condi-
torem, alium vero quem caelestem vocant Deum.
qui nullam hujus mundi, sed sreculi tantum futuri
potestatem habet: flOS \‘PJ'O unum cumdemque
Deum confitemur, rerum omnium factorem, uni-
versalem regem et omnipotentem. Aiuntque nobis :
Vos in mundi Conditorem creditis, nos vero in
illum de quo in Evangeliis Dominus dicit, quod
Neque vocem ejus audistis, neque speciem vidistis “.
Qua in re stulte stolideque blaterant, ut postea
demonstrabitur.
νΑιιιιιΕ LECTIONES.
ι Hic apud
i Β. ἐπορειδόμενοιοῦ.
η Deest ἄπιστοι apud
ιγ Deest ἐν apud Β.
ω Ii. ἐλπέ.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.