PG 105, col. 594

si seposueris alios duos nummos aureos in una
parte, et ex alia multos carbones ignitus, postmo-
dum ignitum illum aureum, et ignem jam factum
inter alios duos aureos et carbones eonjieias, me-
dium nummum aureum intueberis naturam aliorum
duorum aureorum habentem perfectam, tanquam
qui aurum est, quemadmodum et duo alii aurei,
carbonum quoque naturam, qnamlo ignis est, sicut
et ex aliis carbonibus quilibet. Non alia ratione
sempiternus Filius de coelo descr-ndens non a nobis
bypostasim, sed naturam accepit. et laetus est tan-
quam unus ex nobis. Et divinus Paulus apostolus
asseverat,’tentatmn fuisse per omnia secundum
nostram similitudinem absque pet-culo ³. igitur sent-
piternus Filius habet Patris et Spiritus sancti,
quam semper antea possederat, naturam, et nostram
humanam, post suam incarnationem , cum sit una
sancte Trinitatis hypostasis, nullo sanctae 'I‘riadis
ad-litamento. Id si ita est, manifestum sit iis, qui
pusilla etiam capere possunt, tuam de una Christi
natura sententiam, neque apostolorum emtum, ne-
que tres sanctas synodos diversis temporibus a piis
imperatoribus divina Providentia congregatas, quas
et ipse per tuam epistolam recipis, et eodem atque
nos animo voluntateque probas, tradidisse. Ad
refellendas equidem Arii, Macedonii et Nestorii ve-
sanas opiniones illa: coactat sunt; prima: duae pro-
fessionem de Deo rectam expOsuerunt, et decreve-
runt, ut omnes vere profitentur, sempiternum Fi-
lium et Verbum Dei et Patris, necnon et sanetum
Spiritum ejusdem essentia: naturaeque esse eum
Patre, et eamdem et unam divinitatem :equali glo-
ria cum Patre Filium et Spiritum sanctum parti-
cipare, et unum Deum tria haec confiteri, licet pro—
prietatibus tria esse credantur, et ex his neutrum
ad creaturas deferre. Et bat de una natura mysterii
secundum Christum nihil sanciverunt, aut definive-
runt. Prima autem Ephesina, sed tertia ordine
(Tecumcnica sancta synodus, Nestorii haeresi debel-
lata, qui unum Christum et Dominum et Deum
nostrum in duos filios, et duas personas dividere
ausus, immaculatissimam sanctamque Virginem
vocitare Deiparam inverecunde nimis miser renue-
bat, sed potius Cltristipuram, tanquam, quat purum
hominem genuisset : namque duas Emmanuelis na-
turas, ex quibus etin quibus Christum contempla-
mur, deitatem nempe et lmmanitatem per se unam-
quamque separans, et teque ac si propria hypostasi
subsisterent asseverans, et absque persona naturaet
nullam agnoscens, et propterea tot personas, quot
erant natura, introdueens, secundant habitudinem
unionem Dei vorbi ad eum, qui ex Maria prognatus
erat, asserebat, eumdem anathemate fcriit, decre-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.