PG 114, col. 1106

mante,nihil esse hujusmodi: sed se non sentiente
nec sciente hoc accidisse, cum jam magna pars
noctis esset transacta,nequaquam autem minuere-
tur illa collocutio,lignum rursus pulsatum,plenum
dolore etanimi aegritudine amandat hominem,non
tamen ita,ut futuri reditus spem abjiceret.Proclo
vero admirari quidem, ut par erat, veniebat in
mentem,sed neminem habebat,quem reprehende-
ret: sed de se potius querebatur, ut qui sua negli-
gentia hoc putaret accidere. Quamobrem apud se
omnino constituit, non cibum sumere, non somno
ne nimium quidem cedere, neque a toribus omnino
discedere, donec vel ipse primus homini daret
aditum: ut saltem sciret,quisnam is sit,qui praece-
dentibus diebus clanculum fuit ingressus.Cum au-
tem arrectis oculis et auribus staret pro foribus,et
totum animum adhiberet, haec quidem erat nox tor—
tia, et homo jam aderat. Statim ergo Proclus ei
factus obviam ; Esto, inquit, bono animo: ego
enim modo tibi fui custos diligens, neque ullus
hucusque ad magnum ingressus fuit,sed tibi primo
et soli ad eum erit ingrediendum,etenm per otium
convenies,quantum voles.Hoc cum dixisset,accedit
quamprimum, et cum foramini oculum admovis-
set, et vidisset similia prioribus,illum quidem ος
admoventem alteri ex auribus,et tanquam arcanum
quodpiam ei commnnicantem et submurmuran-
tem: hunc autem chartam habentem in manibus,
et qui videbatur scriptis mandare ea, quae dicta-
bantur.intellcxit Proclus non sine Dei numine hanc
fieri visionem, neque humanum quidpiam esse,
quod apparebat, sed rem divinam etquae sit supra
hominem.Conversus ergo, homini dixit : Abi, et
mane apud te, Deum rogansfionsentaneum enim
est eum nolle, ut tu ingrediaris, et te ideo prohi-
beri. Hoc enim pro certo habeas, nullius omnino
ex iis qui sunt corporati,sed diviniorem quamdam
et quae est supra nos,esse sermonicationem.Habet
enim rursus se similiter, sicut duae praecedentes
nocte jam mihi ostenderunt. Et ille quidem sic
abiit,gravi dolore oppressus,et plenus dubitatione.
Sum autem jam esset dies (neque enim sivit ille
sonus conturbatum animum sic manere absque con-
solatione) recordatus sanctus, jubet accersiri Pro-
:lum, et, Ubi est ille,inquit, qui tribus ante die-
ωε ad nos cupiebat accedere? Quod quidem e nobis
laud gravate impetravit. llle autem, Ter, inquit,
.ribus deinceps noctibus accessit, et permansit
usque ad matutinum.Sed quoniam alius tecum lo-
quebatur, existimavimus futurum esse nimiae arro-
gantiae,si accedentes interrumperemus tuam col-
locutionem. Is autem admiratus, Et quis, inquit,
noctu ad nos accesserit, et quis nos convenerit ?
Deinde Proclus,Est quidem, inquit, omnino mihi
ignotus : qui autem te alloquebatur, inquit, erat

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.