PG 114, col. 1299

per agnitionem ad se traducere.
Vl. Haec cum respondisset Cornelius, jam juravi
per omnes deos,inquit l)emetrius,quod nisi mode-
rate respondeas, et nisi diis obtuleris sacrificium. te
gravia supplicia accipient et cruciatus: et nondum
mihi credis?Rursus ergo dixit praeclare Cornelius:
Me recte dicentem audi, ojudex. Dasmonibus, et
surdis ac inanimis simulacris ego nunquam sacrifi-
caverim. Scriptum est enim : α Dii, qui coelum et
terram non fecerunt,peresnt5. »Εἰ rursus: «Adora-
bis Dominum Deum tuum et ei soli servies. » Ego
igitur veni, ut det vobis quoque Deus pceuitentiam
ad agnitionem veritatis,et resipiscatis a diaboli la- ε
queo ad illius voluntatem. Sin autem tibi videtur,
eos, quos dicis deos, ostende mihi. Hoc cum ille
audiisset, valde laetatus est cum iis qui cum ipso
erant, et bona spe sunt repleti, putantes stulti, se
mox esse visuros Cornelium sacrificantem. Eis ita-
que mox fuit apertum templum Jovis, ut qui puta-
rentCornelium statim esse deo sacrificaturum. Cum
itaque venisset id templum Cornelius, omnes illuc
celeriter confluxerunt, non solum Demetrius. et ii
qui eum assectabantur, sed ejus etiam conjux Evan-
tbia et filius Demetrius: nam ipse quoque sic vo-
cabatur. Cum itaque ad orientem genu flexisset.
dixitex animo Cornelius: Deus.qui conturbas ter.
ram, et montes transfers in cor maris; qui tem-
pore Danielis famuli tuiBelum evertisti, et draco-
nem sustulisti,et ora obstruxisti leonibus, ut tuum
servares famulum 6;tu quoque nunc everte haec si-
mulacra,tam fusilia, quam sulptilia; et agnitionem
praebe tuo populo, et sciant tuum esse brachium
cum polentia. Tu es nostra- potestatis gloriatio.
, σχου τὴν σὴν ἒπίγνωσιν τῷ λαῷ σῷ, καὶ γνώτοσαν ὅτι σὸς ὁ βραχίων μετὰ δυναστείας καί *τὸ καύχημα
τῆς δυνάμεως ἡμῶν σὺ εἷ’
VII.Cum haec esset precatus,egreditur e templo:
simul autem cum eo egreditur etiam Demetrius,et
quaecunque alia gentium convenerat multitudo.
Evanthia autem et illius Demetrius adhuc manebant
intus. Repente vero maximo quidem terra: motu
Deus concutit civitatem : templum autem mox de-
turbatum,simulacra confringit,et in cinerem com-
minuit,ct in pulverem,Demetrtumque filium et ma-
trem Evanthiam intus intercipit. Cum pater ergo
Demetrius templi aspexisset eversionem, nondum
autem accepisset uxorem et tilium fuisse intus in-
terceptos, ducitur quidem in judicium divinus (ἰοῖς
nelius, cogendus utique dicere causam eversionis.
llle autem laetus ingreditur,Deum alloquens,qui ei
dabat vires, et magis exsultans propter hoc mira-
culum incredibile, quam propter thronum Deme-
trius,et propter illud excelsum et sublime tribunal.
Prmveniens autem interrogationem: Ubi nunc
sunt, inquit,o Demetri, magni tui dii ? Ille autem
continuo, Quibusnam, inquit, magicis artibus et
ὅ Deut. χ, 20. 6 Dan. IV.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.