PG 114, col. 495

perum quidem magnam curam gerebat Theodo-
sius: quorum ille egestatem vincens suppedita-
tione, eam rursus habebat voluntate inferiorem :
quomodo etiam voluntatem semper victam ε libe-
ralitate et munificentia spiritus, ut paulo post os-
tendetur. Hoc autem est ipsis rebus consenta-
neum et valde consequens. Si enim ipse cum
esset homo, studebat hominum egentium supe-
rare cupiditates voluntatis magnitudine;quomodo
non humana rursus voluntas superanda erat ab
opibus divinis et benignitate ?
28. Cum autem in omnes, qui ejestate preme- Β
bantur, ita esset misericors, ejus magis augeba-
tur misericordia in eos, in quibus rursus erat ma-
lum gravius, etcum egestate erat praeterea mor-
bus, aut membrorum mutilatio excrucians,eaque
sacra, quod est gravissimum. Ea ratione erat
etiam oculus quidem caecorum, pes vero claudo—
rum, indumentum autem nudorum, eorum, qui
tecto carebant, tegumentummgrotoruw flledit‘lls,
largitor, administer, famulus;omnibus omnia fac-
tus prapter excellentem benignitatem; sanguinem
abluens,vulnera inundans, labra admmens labris
eorum,quorum erat caro mutila, et ita eos sapien-
ter consolans et persuadens, ut'moderate ferrent
οεΙεηιὶιεῑοωωυηιέοἱτειιι eos,qui sapiunt,non modo
ipsos non aversari,seil eos potius beatos ducere et
amplecti. Non autem se superbe et inhumane gn.-
rens, ut complures, quos cum onorteret miserando
fratres, Dei sibi conciliare benignitatem et cle-
mentiam,ilii (ο inhumanitatem!) adeo sunt elati et
sublimis animi, aut (ut verius dicam) nimis sui
amantes,et tam pusiliiet ab,ecti animi,ut non so-
lum eos non admittant, se-t eos etiam videre non
inducant in animum : perinde, ac si nolint memi-
nisse neque omnino scire, quod ipsis quoque sunt
carnes subjectae talibus affectionibus. Sed non sic
hic beatus, sed fuit magno (sicut diximus) et ge-
neroso animo. Et sunt hujus quidem multi oculi
testes: maxime autem ex iis, qui hoc ministe-
rium una cum eo obibant : qui cum primo hanc
insignem benignitatem ct commiserationem si-
militer atque alii aversarentur, illius deinde egre.
giam reveriti moderationem, persuasi fuerunt
recte sapere, et juxta imbecillitatem humanem et
humilitatem.
29. Quamobrem si quis eum dixerit communem
portum, et communem medicinae oflicinam, com-
munem domum, commune penu, recte dixerit et
congruenter veritati,a2grotautium.esuricntium,al-
gentium, peregrimantinm. Eorum enim omnium,
quam par erat,curam gerebat. Qui autem contem-
neretur aut despiceretur, propterea quod esset vi-
lis ethumilis,si quaesivisses,iltic invenisses nemi-
nem: sed propter hoc ipsum, quod esset,inquam,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.