PG 114, col. 567

ΤΟΥ ΟΣΙΟΥ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ
’ ΙΩΑΝΝΟΥ T01; ΚΑΛΥΒΙΤΟΥ.
ἮΤΑ ET CONVERSATIO
S. P. N. JOANNIS CALYBlT/E",
[Latine apud Sur. ad d. 15 Jan; Graeca nunc primum prodeunt ex mss. Reg. 1632, 1556; Coislin. 121. Eon. Pam.)
Ι. Viri justi et perfecti vitam, honeste, pure,et
cum virtute actam, vobis, qui concordes in hunc
locum convenistis. narrare in animo habeo. Vixit
enim ille temporibus nostris. Quicum hujus vita!
negotia singulari sapientia,et in Christum lide ac
pietate contempsisset,coelestia bona consecutus est.
Res ipsa,cujusmodi sit,narratione hac explicabitur.
ΙΙ. Fuit in urbe Roma vir quidam valde dives, et
dignitate illa praeditus, qua ii sunt, qui exercitus
ducunt.Nomen viro illi erat Eutropius ε ejus autem
conjux, Theodora vocabatur. ls habuit tres tilios,
e quibus duo civilibus magistratibus ab ipso occu-
pati erant. Qui vero natu eratminor, Joannes ap-
pellabatur.Eum ad litteras discendas pater magi-
stro tradidit.Itaque cum primas eruditionis litteras
didicisset,ad rhetoricos et philosophicos libros con-
gnoscendos se traduxit.Cum vero duodecimum an-
num ageret, et omnia fere perfecte didicisset,eo
quod boni et elegantis ingenii esset puer,cumque
Christifidem servaret,praeter caetera,sanctis eccle
siis vacabat,neque horam unam a librisdiscedebat,
ita ut grammatici homines adolescentuli perseveran-
tiam obstupescerent.Quodam autem dieabbas qui-
dam θ superioribus partibus ex venerabili eorum
monasterio, qui vocantur Acmmeti,eo quod nun-
quam cubare soliti sunt, cum votum fecisset, ut
Hierosolymam proficisceretur, venit in eam do-
mum,in qua Joannes docebatur,et eos qui illam ha-
bitabant,exoravit,utapud ipsosdiversari posset.Ejus
viri habitum, et exercitationis institutionem,cum
beatnsJoannesvidisset,asancto Spirituinflammatus,
coepit ab eo quaerere undenam esset, quo iret, et
quaenam foret exercitationis ratio,quam monaste-
rium illud, e quo discesserat, teneret. Monachus
igitur ille a puero interrogatus, omnem vitam et
exercitationis regulam enarravit.Patefecit autem et
res suas,quod scilicet devotionis causa Hierosoly-
mam proflcisceretur, ut illic Deum oraret, et sancta
loca veneraretur, ac rursus in sanctum monasterium c quo discesserat, rediret.
' Hoc est, qui sub tugurio habitabat.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.