PG 115, col. 1166

ad comessationes declinans et ebrietates, et alienos
amores, segniter universum gerebat imperium, per
ludum et saltationem tantam molem sustinens. Ergo
ei parantur insidiae a quodam duce exercitus, no—
mine Magnentio, et cum imperio simul quoque vi-
tam amittit. Cum is cecidisset, imperium occupat
Magnentius,cum quo simul invaserunt tyrannidem
Nepotianus et Brettanion. Haec cum accepisset
Constantius ex litteris sororis etab Oriente venisset
ad Occidentem, bello manus conserit cum illis et vi-
vicit, cum Brettanion ad eum defecisset. Quod qui-
dem tempore signum crucis maximum, et mirifice
apparens, adeo ut admirabili splendore superaret
lucem diei, visum est Hierosolymis circa tertiam
horam diei, cum esset dies festus, qui dicitur Pen-
tecoste, pertingens a loco, qui dicitur Calvaria.
usque ad montem Oliveti, unde fuit assumptus no-
ster Salvator. Imperium ergo tenet Constantius,
relictus solus ex magni Constantini filiis. Cum ergo
ad imperii magnitudinem defixisset oculos, et cali-
gasset, ut qui esset homo, et non haberet ex suo
genere, qui eum defenderet (neque enim ei natus
fuerat filius, neque remanserat aliquis ex fratribus),
et timeret, ne in eum rursus aliquis insurgeret ty-
rannus, statuit ex cognatis aliquem accipere coha-
redem, et imperii defensorem : quod etiam fecit.
Nam cum Gallum Juliani fratrem Sirmi Caesarem
creasset (erat autem ei Gallus patruelis : Constan-
tius enim, Galli et Juliani pater, frater fuerat magni
Constantini), ei dat uxorem, suam sororem Constan-
tiam. ut res esset firmior et cautior, et prebet ei
magistratus, quos ipse constituerat (non enim Gallo
licebat id sibi assumere, cum esset ϐῶσιν), Ι)οωί-
tiannm quidem et Thalassium emittens prefectcs
praetorios, Montium autem imperatoriis prseficiens
rationibus, quem etiam solemus vocare quaestorem,
et simul eum etiam ornans honore Patricii.
Vl. Gallus autem, ut qui tunc a Constantio
_ missus esset ad Orientem, erat intentus rebus δε·-
lrendis. Quem cum primum accepissent Persae ve-
nisse Antiochiam, timore sunt affecti, cum audi-
vissent eum esse juvenem, et ad res gerendas
acrem et vehementem, nec fecerunt amplius excur-
sionem in agros Romanorum. Et ille quidem erat
Antiochia Syrias, ut ostensum est; Constantius
autem res constituebat in Occidente : el tunc erat
maxime quietum Romanorum imperium, ut quod
ab utrisque custodiretur. Et haec quidem modo modo
se habebant. Gallus autem cum Cesaris induisset
purpuram, et jam coepisset “ascendere primos
gradus imperii, non mansit in eadem sententia et
βόε, quam dederat Constantio, nimis pro imperio

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.