PG 115, col. 1170
que ab eo accepta sibi cavisset, eum quidem misit
in Galliam, illic futurum custodem imperii, ipse
autem in Illyricum veniens degebat Sirmii. Cum
autem audivisset, quod Barbari, qui agebant trans
Danubium, essent ducturi exercitum contra impe-
rium Romanorum, Sirmio profectus transiit Da~
nubium. Cum autem longo tempore ibi fuisset ad
ipsam ripam, et rursus intellexisset Barbaros non
esse se loco moturos, profectus est in Thraciam.
Postquam vero fuit apud Odrysos, ubi Adrianus,
constructa civitate, ei loco suam reliquit appella-
tionem, audivit a quodam episcopo, quod corpora
Christi aposlolorum Andreae et Lucae sepulta
erant in Achaia, Andreae quidem Patris, Lucae au-
tem Thebis Bmotim. Postquam autem imperator
haec audivit Constantius, propter id est laetatus
el magna voce clamavit, et iis, qui aderant, dixit:
Vocate mihi charum Artemium. Cum is autem
quamprimum venisset : Gratulor tibi, inquit, viro-
rum omnium religiosissime, et una tecum laetor.
Ille vero illi dixit : Mihi perpetuo laeteris, ο impe-
rator, nec te unquam aliquid molestum compre-
hendat. Imperator autem : Quaarisne aliquid, ο
amicorum optime, gratius ac jucundius inven-
tione corporum Chrisli apostolorum? Magnus
vero Artemius : Quisnam {aut undenam, inquit, ο
domine, est is, qui hunc hodie thesaurum ape-
ruit ? Constantius autem : Achaiae, inquit, episco-
pus, qui nunc praesidet Patris. Sed abi, ο virorum
amicorum optime, et ea quamprimum experta Con-
stantinopolim. Haec cum ab imperatore magnus
audisset Artemius, recta ivit ad apostolos, eorum
sanctas allaturus reliquias. Quas quidem cum
valde admirabiliter exportasset, in templo, quod
ab ipso Constantio exstructum est a fundamentis
in nomine apostolorum, prope sepulcrum patris
eas deposuit. Ei autem in praemium ministerii
dedit imperator, rogantibus episcopis, munus re-
ctionis Egypti. Talis fuit Artemius etiam ante cer-
tamina martyrii, et adeo erat apud omnes vene-
randus.
1X. Atque proficiscebatur quidam magnus Arte-
.nius in Egyptum, ducis modo suscepta dignitate.
Constantius autem profectus Constantinopoli ten-
debat in Syriam : et cum in magnam pervenisset
Antiochiam, ibidem figit tabernaculum, bellum pa-
rans adversus Persas. Cum ibi autem maneret in
civitate, venerunt ad eum litterae, insurrectionem
Juliani significantes. Julianus enim, ut a me jam
ante fuit declaratum, ad custodiam Occidentis in
Gallia Caesar creatus a Constantio, non ferens am-
plius esse in habitu Caesaris, induit diadema, et se
appellat nomine imperatoris. Postquam autem sibi
imperium usurpavit, nihil jam parvum cogitabat,
neque statuebat sibi amplius esse cunctandum ;