PG 115, col. 1171

ulteriorem ripam apprehendisset, per loca illius
ducebat exercitum. Latens vero praefectos, et Ita-
liae Taurum, qui vocabatur, et Illyrici Florentium,
postquam venit ad Paeonas, transiens ad alteram
partem fluvii, statim et universam Illyricam re-
gionem in suam redegit. potestatem, et italiam, et
usque ad Oceanum occidentalem universas gentes,
quae erant imperii Romanorum.
Χ. Constantius autem cum haec audivisset, iuit
conturbatus, ut est consentaneum, ct de Constan-
tinopoli admodum timens, ne quod ille animo co-
gitabat, eam prior in suam redigeret potestatem,
eam totis viribus festinabat praeoccupare. Interim
autem dum ab eo colligebatur exercitus, dispersus
per civitates Orientis, et se parabat ad tantam
viam, significat episcOpis, ut eum precedentes
veniant quamprimum Nicaeam. Erat enim in ea
secundam synodum congregaturus, ab impiis Aria‘
nis incitatus adversus Homousion. Cum vero,
transmissa Cilicia, venisset ad Mopsi, qui vocan-
tur, lontes, quaedam imbecillitas ei repente accidit,
nec poterat ulterius progredi. Postquam autem
sensit se jam male habere, et non victurum esse
amplius, Antiochiae episcopo celerrime accersito
Euzoio, petit ut baptizetur. Et cum baptizatus, pa-
rum fuisset superstes, illic e vita excedit, cum im-
perasset integros quadraginta annos, viginti qui-
dem cum patre, solus autem reliquos.
Xl. Cum eum autem deflevisset exercitus, et
justa ei fecisset, in arca posuerunt, cum corpus
instruxissent iis, quae solent fieri ad hoc, ut duret,
et cum in currum imposuissent, tulerunt Constan-
tinopolim, cum propriis armis unusquisque eum
sequentes in eodem ornatu, quem, dum viveret,
habebat inter principes. Atque ii quidem vene-
runt Constantinopolim, ducentes corpus. Venit
autem et Julianus, proficiscens ex Illyrico, et jam
firmiter tenens universum imperium, nullo post
mortem Constantii auso ei repugnare. Cum autem
ferretur corpus in templum SS. Apostolorum,
ubi prope patrem eum erant posituri, Julianus ipse
praecedebat lectum, capiti ablato diademate. Post
quam autem eum sepelierunt, jam veniens in re-
giam, tunc rursus imposuit diadema, et rerum po-
tiebatur, solusjam Romanorum universum adeptus
imperium. Cum ergo excessisset Constantius, in
eos, qui restabant, et maxime qui propter invi-
diam praebuerant causam Galli occisionis, irae suae
fervorem ostendit Julianus.Et statim. Eusebio qui-
dem praeposito caput adimit, quod omnino videre-
tur suis calumniis Gallo cedem adornasse; Paulum
autem Hispanum, qui erat unus ex scribis impera-
toris, tradit igni, ut qui in Gallum fuerat acerbe

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.