PG 115, col. 1178

Christum ab alto repetentes, multis ante saeculis
prophetae prius annuntiarunl, multaque sunt ejus
adventus testimonia, tam ex iis, qua: sunt apud
nos oraculis, quam ex ipsis scriptis Sibyllinis.
Ejus autem susceptas carnis causa fuit propter sa-
lutem et reparationem lapsus hominum. Nam
cum venisset in terram, omnem morbum expulit
et omnem infirmitatem : et admirabiliter uno
verbo excitavit mortuos, qui fetebant. Quod au-
tem est omnium maxime admirabile, pro salute
mundi passus mortem per crucem, tertio die sur-
rexita mortuis, testibus iis militibus, qui serva-
bant ejus sepulcrum, et plusquam quingentis ho-
minibus, ne locum habeat, qui vult calumniari
ejus resurrectionem. Etcum surrexisseta mortuis,
visus est suis discipulis, totos quadraginta dies
cum eis versans, eisque videntibus et aspicienti-
bus, fuit assumptus in caelos. Denique eis sancti
Spiritus donum demisit et virtutem, adeo ut lc-
querentur linguis alienigenarum, et non opus ba-
berent interprete. Loqucbatur enim in eis sanctus
Spiritus, et dabat eis, ut viderent, qua: erant pro-
cul remota, et futura praedicerent. Qui quidem
egressi, ipsum ubique praedicarunt, et nihil infe-
rentes, praeter solam ejus virtutem, quis non ca-
debat sub aspectum, neque clypeum, lanceam aut
ensem tenentes: sed nudi, inermes, et pauperes
mundum ceperunt universum, mortuos excitantes,
leprosos mundantes, daemonia ejicientes. Quinam
autem haec fecerunt? Piscatores, et ignari littera—
rum, et qui mundi sapientiae non erant participes.
XVI. Quos autem ipse induxisti, ludificans
Christi generationem, viros doctos ct theologos,
ut nunc dixisti, etiamsi concesserimus vere fuisse
has nugas, quid bis, et ter, et quater geniti mundo
profuerunt, vel mundi parvae, atque adeo minimas
parti? Quis ex Mercurii et Pythagorea libris mor-
tuos suscitavit, aut leprosos mandavit, aut daemo-
nes expulit, quos vos colitis? Sed Mercurius qui-
dem, qui a vobis dicitur Trismegistus, fuit homo
JEgyptius, etin legibus educatus IEgyptiis: et cuni
duxisset uxorem, peperit filios, quorum natu ma-
jorem Tat nominant, cum quo loquitur, ei suas dc-
dicens orationes, et cum Asclepio ex Epidauro,
qui, ut vos vultis, fuit auctor et princeps scientias
medicinas: cui etiam suam explicat, quae sic habet,
theologiam : Deum intelligere quidem est difficile,
sed ut eum verbis exprimas, minime potest fieri.
Est enim in terna consistens hypostasi, essentia et
natura, qua: non potest explicari, non habens apud
homines assimilationem. Quos autem deos nominant
homines, ii multas et periculosas ad se attraxerunt
fabulas. Quinetiam de Christi adventu ipse quoque
obscuram quamdam refert prophetiam, ut qui non
ex se, sed ex Hebraeorum eam hauserit theologia.
Sed quid mihi cum putridis et male olentibus Mer-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.