PG 115, col. 1179

ex divinis eloquiis habent veros martyres, qui ad-
ventum Christi et divinitatem praenuntiarunt.
XVII. Pythagoras autem, qui sectae Italicae fuit
auctor et princeps, quid magnum et admirandum
fecit, ter in vitam productus ?An quod cum fuisset
Olympiae, ut vos dicitis, aureum suum femur osten-
dit Hellanodicis ἶ) Vel quod mugientem bovem sa-
crificaturus : Habet, inquit, animam viri mihi ami-
cissimi, et per mugitum me salutat infelix? Seu
quod aquilam, quae sublime volabat. per incanta-
tionem fecit cadere in terram ? Haec miracula fecit,
cum esset Olympiae ter genitus Pythagoras, insano
gloriae amore captus, et visione haec apprehendens
ter infelix, qui quaternionem jusjurandum consti-
tuebat, et eum dicebat fontem aeternae naturae, qui
fabas colebat propter quas periit, cum suis fami-
liaribus simul expulsus a Tarentinis. Nam cum nol-
let calcare locum, in quo fabas erant dispersas, ibi-
dem interficitur cum familiaribus et discipulis, et
consumitur ab inimicis. Theano autem ejus uxor
et discipula, cum nollet dicere causam, propter
quam faba non vescuntur, ipsa quoque, ei lingua
amputata, perimitur.
XVIII. Haec sunt sapientum philosophorum pri-
vilegia, qui bis et ter sunt geniti, ut ipse dixisti
oratorie. Illa autem sunt mei Christi miracula,
propter generis humani salutem et restitutionem:
Et Pythagoras quidem et Mercurius hominum ani-
mas deducunt ad profundum inferorum, quasdam
earum transmigrationes et traductiones introducen-
tes, aliquando quidem in animalia rationis exper-
tia et bestias eas traducentes : aliquando autem in
pisces et plantas ; et alias quasdam revocationes et
ambitus fingentes. Christus autem, ut Deus verus
et aaternus, cum animam fecisset immortalem, et
senii expertem divino, qui fuit ab initio, spiritu et
insufflatione, quando fabricatus fuit primum homi-
nem (ut divini, et quos nemo potest calumniari,
referunt libri Mosis), eam rursus per inobedientiam
lapsam, et deceptionem serpentis, qui affert animi,
exitium, ipse veniens in terram, et in ea degens, et
viam salutis nobis ostendens, per baptismum et re-
surrectionem a mortuis ab inferis reduxit ad caelos.
Et rursus veniens adjudicandum vivos et mortuos,
faciet surgere corpora, et conjunget suis animabus,
et reddet unicuique secundum sua opera ί.
ΧΙΧ. Haec cum martyr fuisset phiIOSOphatus, ini-
quus Julianus: Videte, inquit, viri Romani et Graeci,
hunc sceleratum et exsecrandum hominem, quan-
tas ex Graecis disciplinis effudit nugas in nostram
ι Ι. Cor. ν, 10.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.