PG 115, col. 1259
sima voce clamare : Non te negamus, qui es unus
Trinitatis, o Verbum Dei et Christe : neque tuam
irridemus susceptae carnis dispensationem ε neque
tuis, quas propter nos passus es, perpessionibus et
cruci Judaicae insultamus, eos quidem vinctos
adhuc detinuit: in aliam autem multitudinem,
qua: collecta fuit ex omni genere et aetate, mor-
tis tulit sententiam; uxoribus vero et liberis eo-
rum, qui detinebantur, martyrum ante oculos eo-
rum adductis, provocabat ad Christi negationem,
partim quidem minis,partim autem blandis verbis
eas aggrediens, nonnunquam omne supplicii genus
in eas intentans, liberorumque, et parentum, et
facultatum, et ipsius quoque patriae eas terrens
amissione. Illa autem dicebant : Omnibus, ο rex,
quas a te offeruntur, sive ea sint bona, sive aliter
se habeant, libenter hodie renuntiantes, quae a te
maledictis incessitur, Christi crucem extollimus :
et qui in ipsa nostram procuravit salutem, Chri-
stum sequimur. Esset enim a ratione alienum, et
nimis efl‘eminatum, ex nobis quidem alias, quae
cum talibus viris cobabitarunt, qui mortem pro-
pter Christum elegerunt: alias autem,quae virgini-
tatem exercent, ut quas Christo sint desponsae, non
esse animo masculo, et vestram iram plane incon-
sideratam non nostro sustinere corpore.
Χῐ. Rex autem : Ο feminas, inquit, possum vos
merito magnas accusare stultitiae, quod hominis
plani, et praestigiatoris, et qui violenta morte per-
iit, gratiam eligitis, et voluptatibus praesentibus
spem, cujus incertus est exitus, praeferre statuistis.
Quasdam autem ex acrioribus matribus et mona-
chis, non ferentes Christi contumeliam, usae sunt
in regem verbis asperioribus, eum ipsum, qui ma-
ledictis incessebatur, Christum vocantes ad ultio-
nem. Quod quidem aegre ferens Hebraeus, in eas
communiter pronuntiat sententiam, ut gladio te-
riantur. Licebat ergo videre mulieres sanctas trahi
crinibus, et sic duci ad supplicium, vel potius
ferri promptis et alacribus pedibus, et sitire mortem
propter Christum. Magna vero erat ei praeclarain-
ter eas contentio. Monachaa enim virgines nequa-
quam concedebant primas partes iis quae erantjun-
ctaa matrimonio: Recordemini, dicentes, quod prius
vobis fuimus propositis, et in templi ingressu, et
in sacramentorum participatione, et in statione, et
in sessione :et ideo oportet nunc quoque nos
ante vos et vestros maritos consequi martyrium.
Martyrum autem uxores, quae jam etiam vocaban-
tur matres, nequaquam ferebant in praesentia ha-
bere secundas partes. Infantes quoque balbutientes
matres prastercurrebant, et ipsi quoque carnifi-
cem provocabant ad mortem. Sciebant enim alias
quoque pueros fuisse Christo propter ipsum sacras
oblatas victimas. Sic beatas illa: mortem praeri-