PG 115, col. 230

propter nomen meum, ne solliciti sitis, quomodo,
autquid loquamini : dabitur enim vobis in illa
hora, quid dicatis : non enim vos estis, qui loqui-
mini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in
vobis‘. » Antoninus scriba dixit sancto martyri :
Et quaenam tibi, miser, utilitas futura est, si de
talibus rebus admonitus persuaderi non vis, ac
postea gravioribus tormentis adductus,imperatorum
edicto parebis ? Abi, et te ipsum admoneas, inquit
Aeacius, nam si neque praesidem ipsum, neque mi-
nas illius, neque cruciatus in me illatos, Dei ope
adjutus curavi, putasne me talem esse qui te au- ξ
diam ? 'I‘umjudex ministris dixit: Acacium impium
hominem olim militem, in carcere interiore tribus
lignis alligatum custodite, et gravibus catenis ejus
collum ac totum corpus circumdate, sequentis diei
judicio reservandum : neque a suae gentis homini-
bus illum videri permittite, ne forte ab ipsis beatus
praedicetur, et ad futuras quaestiones constantior
inveniatur.
XIII. Ductus igitur fuit beatus Acaciusin carce-
rem, tum praeterita confessione quam professus
fuerat, tum futuris bonis, quae a Deo vero acceptu-
rus erat, valde laetus : mansitque in carcere in
urbe Perintho septem dies. Interea Bibianus acce-
Ο pit litteras a Flaccino, ut Byzantium se conferret:
jussit autem et eos qui erant in carcere, illum se-
qui. Beatus igitur martyr Acacius, et vulnerum tu-
more, et corporis labore afflictus, ad haec et illis
multis ferreis catenis gravatus, militumque in via
urgentium importunitate, et itinerislassitudine, ac
ciborum inopia, denique notorum hominum, e qui-
bus neminem videre permittebatur, absentia valde
mmrens, et de vita ipsa desperans, cum et alii
vincti eum sequerentur, et carnifices urgerent, pe-
tiit a carnificibus, ut orandi Dei potestatem illi
facerent- Cum igitur quodam in loco stetisset, ita
Deum precatus est : Gloria sit tibi, Deus, qui pro
tua clementia in eos misericordem te praebes, qui
diligunt nomen tuum :gloria, inquam, tibi sit, qui
et me in peccatis viventem, ad hanc sortem tuam
vocasti : gloria tibi, Jesu, qui nostra! carnis infirmi-
tatem novisti, et ut tormenta fortiter ferrem, pa-
tientiam mihi praebuisti. Quoniam igitur vides, m1
Domine, multis malis me oppressum, ita ut anima.
ipsa e corpore meo excessura videatur, tu ipse,
Domine, mitte angelum, qui me curet, et ab angu-
stiis, quibus opprimor, me sanet ; ac velis mihi hoc
concedere, utquacunque ratione, modo judicis sen-
tentia decretum sit, martyrium compleam, et apud
te sim. Cum ita Deum oraret, vox e nube demissa
est (erat enim aer ipse nubibus contextus) : Esto,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.