PG 118, col. 322

modum reverteretur imitatione gentium honora-
tarum, hoc est fidelium, quae in fide convene-
runt.
18. Adhortatio ad virtutem, quas erga Deum est et
homines.
l9. De imitatione clementia Christi.
20. De ministerio ipsius Pauli in partibus Orientis et
Occidentis.
200 SCHOLIUM.
B
Priusquam Paulus Romam accederet, admoniti
erant Judaei, ne prmdicationem deChristo suscipe-
rent: nec soli ipsi, sed et omnes qui ubique loco-
rum agebant. Verum unde id manifestum est?
Invenimus in veterum commentariis quod sacer-
dotes et scribas ac seniores qui Hierosolyma
inhabitabant, exaratas litteras ad omnes nationes
transmiserantludaiis, ubicunque terrarum dispersi
essent, Christi doctrinam calumniantes, tanquam a
Deo alienam,atque epistolis admonebant, neillam
susciperent. Hoc ipsum certe videtur Isaia: pro-
phetia significare quas sic habebat: ‹‹ Vae terra),
navium alte, trans flumina Ethiopiee, (ὁ ἀπστελ-
λων) qui mittit per mare obsides ac litteras papyra-
ceas super aquam’. ι His significat quod ultra
Ethiopum quoque regiones et novissimos terra:
fines, sonus malitias eorum qui Iudaeam inhabita-
bantper quaedam veluti alata navigia processerit:
et illorum apostoli litteras papyraceas deferentes,
super aquas navigantes, mareque transeuntes ubi-
que terrarum discurrebant, sermonem qui de Sal-
vatore nostro erat calumniantes. Porro ad hoc us-
que tempus moris est Iudaeis apostolos appellare
illos,qui quotidiana epistoliaab ipsorum magistra-
tibus deferunt.Quod autem in prophetia sequitur,
de discipulis Domini acSalvatoris nostri Jesu Chri-
sti dicitur.quos eo quod omnibus hominibus bono-
rum evangelizatores sive nuntii sint,angelos leves
appellavit, ad eorum distinctionem quos Iudaicos
apostolos significaverat.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.