PG 120, col. 509

mortuorum resuscitatio. Veni, potens, qui omniaA Sic ero quibusvis regibus_opulentior : et mandu-
totus transmoveris, et ad nos venis jacentes in in-
feris, quisupra omnes ctelos habitas. Veni, nomen
exoptatissimum, et celebratissimum, de quo fari
quid sis, aut nosse qualis, aut cuiusmodi sis,
nobis prorsus negatum est. Veni, laetitia sempi-
terna. Veni, corona immarcescibilis. Veni, magni
Dei et Imperatoris nostri purpura. Veni zona (Π)
ut crystallus lucida, et gemmis variegata. Veni,
refugium inaccessum. Veni, regalis purpura, et
augustae majestatis dextera. Veni, quem misera
anima mea desideravit, et desiderat. Veni, sole
’.B
ad solum ; sum enim solus, uti vides. Veni, qui
me separasti, et solum esse in terra fecisti. Veni,
qui factus es desiderium meum, fecistique ut desi-
derarem te, ad quem aspirare nullus potest. Veni,
halitus et vita mea. Veni deSpicabilis animae mea;
consolatio, Veni, gaudium, et gloria, et deliciae
meae assiduae. Gratias ago tibi, quando unus me-
cum spiritus citra confusionem, immutationem et
conversionem factus es, quicum sis Deus super
omnia, mihi omnia factus es omnibus. Alimonia
inexplicabilis, quae absumi neutiquam potes, qum-
que labris animae mem jugiter afl‘underis, etin
fonte cordis mei ubertim scaturis. Indumentum
fulgurans, et daemonas adurens. Lustratio, per Ο est impcrtiLus. Si ergo qui solem fecit-omniurn
continuas et sanctas lacrymas, ‘quas presentia tua “ procreatur Deus, ita fecit, ut luceret abundanti,
iis ad quos venis largitur, eluens me. Gratias ago lumine, nec opus haberet ullo modo aliunde majus
tibi, quoniam dies sine vespera mihi gfactus es,
et sol citra occasum :qui non habes ubi te abscon-
das, quique gloria tua imples universa. Nunquam
tu ab ullo te abscondisti, verum nos semper nos-
met ate abscondimus, dum ad te venire nolumus.
Ubi enim te absconderes, cui requiescendi locus
nusquam est? Aut cur te absconderes, qui ex om-
nibus aversaris neminem, revereris neminem?
Nunc igitur, pie Domine, tabernaculum in me tibi
lige, et habita in me, et usque ad obitum meum ne
divellaris, nec separeris a me servo tuo, utet ego
in exitu meo, et post exitum in te inveniar, et
regnem tecum, qui regnas, Deus, super omnia,
Mane, Domine, et ne me solum relinque, ut cumpsumma, ut arbitror, et neutiquam ipsa essentia
venerint inimici mei, qui continenter quaerunt de-
vorare animam meam, teque intra me manentem
repererint, penitus penitusque refugiant, nec prte-
valeant mihi, cum te fortiorem omnibus intus in
domicilio humilis animae meae residentem conspe-
xerint. Sane, ut memor fuisti mei, Domine, cum
in mundo essem, et me inscio ipse elegistime, et
a mundo removisti, atque ante faciem gloria; tua;
constituisti : sic etiam modointus me constitutum,
semper immobilem, propter tuam inane habitatio-
nem custodi, utquotidie intuens te ego mortuus,
vivam, possidens te ego pauper, semper dives sim.
(17) COd. mend. ὑπόθημα, leg. ὑπόδυμα.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.