PG 139, col. 1104

Ex quo evenit, ut una omnium eademque vox,
unum idemque labium in varias et multiplices
linguas evaserint: atque eadem opera unicus ille
Dei cultus in diversa linguarum idiomata multi-
plicatus dissectusque sit, ut vix quicquam repe-
rias, in quo majores quam in ea quas de Deo insti-
tuitur ratione varietates exsistant. Siquidem alii
alia, alii item ab his diversa, aliique rursus sibi-
ipsis contraria, denique ab hisce alii dissentanea
commenti sunt et docuerunt. Quocirca ut veterum
etiam theologorum plerique de haeresibus scri-
pserint, non tamen universas singuli sunt uno
commentario complexi, nec sigillatim percurre-
runt. Theodoretus enim, vir in divinis exercita-
tissimus, illarum catalogum contexuit, quod ante
eum alii quoque fecerunt, illasque velut e pro-
cinctu dissecuerunt, et tanquam lenum tectorum
flammis injecerunt, quotquot suis cujusque tem-
poribus exortas sunt, velut aconita scilicet, quibus
sincera quaeque corrumperentur.
Liber autem, qui dogmatica Panoplia inscribis
bur (1), ut priscas haereses compendiose sane
recensuerit, atque a Sabellio Afro, et nonnullis,
quitempora illius praecesserunt, initium duxerit,
quis certe a Patribus ad illarum eversionem dicta
sint, permultis in sectionibus prmtermisit : neque
mentionem ullam fecit, undenam earumdem au-
ctores ortum habuerint, cujusmodique vitam vixe-
Ego vero pietati tuae gratificatus, facileque con-
jiciens quid tibi super ea re propositum etjam
constitutum sit,haereses qua: iam olim emerserunt,
in commentarios redigam, nostras aliquot confu-
tationes, perspicuas quidem illas et dilucidas sub-
juncturus. Deinde eas quoque agglutinubo, qua-
rum Dogmatica PanOplia meminit, illos interim
non praetermissurus,qui de beresibus scripserunt,
ut non solum blaspheme illa convitia tibi inno-
tescant, qua: saeculi hujus sapientes ore in coelum
protento, adversus Deum eructaverunt: sed etiam
undenam ortum duxerint, cujusmodique Spartam
nacti sint. Qua in consequentia nonnulla quoque
attexam, quas proposito argumento perapposita
gaudeas, ex eoque panaceam excerpas, qua velut
amuleto te a perniciosis dogmatis integrum sar-
tumque tectum conserves.
CAPUT Ι.
Mosaicae Genessos synopsis, ab Adamn ad Mosam.
Adamus omnium primus a Deo ex humo forma-
tus est, atque vitali spiritu afflatus, ex costarum
suarum una Evam sibi similem emisit. : tum non-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.