PG 139, col. 1106

nus evasit, Mosis porro temporibus Jo ir. Graecia
florebat, quam Egyptii Isin dicebant, et ut deam
venerabantur. Atthis quoque temporibus illis apud
Athenienses celebris erat.
CAP. II.
Grecorum mysteriorum Emgo, philosophorumque
sec ae.
8 ϐϐιὶε .
Quod ad Graecorum mysteria pertinet, apud
Phrygas, Phcenicas, et Egyptios illa fuisse prius,
atque adeo a Babyloniis inventa, Cadmique tempo-
ribus in Graeciam translata memoriae proditum est.
quibus post eum alii quoque permulta adjecerunt.
Divisa porro inter se Graecorum quoque mysteria,
et in plurimas haereses dissecta luerunt. Philoso-
phorum enim alios Epicureos, alios Platonicos,
alios item a Samio Pythagora, alios a Zenone Cit-
tiaao, alios denique ab aliis denominatos fuisse in-
ter omnes plane constat.
CAP. III.
Plato de trium rerum causis.
Ex quibus Plato quidem in Attica natus et
adultus a Deo qui solus est,omnia creata, ipsumque
adeo materiam primam: potestas vero quasdam
ab ipso productas, secundam: eam denique quae
et ab eodem et a potestatibus ipsis fluit, tertiam
eorum quae in rerum natura sunt causam esse
dicebat. Mundum vero ut genitum, ita et corru-
ptioni obnoxium pronuntiabat. Idem animorum
μεταγγισμοὺς tradidit: quo vocabulo una et eadem
anima humano resoluta corpore in aliud corpus
vel hominis denuo, vel bovis, vel aliorum animan-
tium, etiam ferarum alicujus migrare significatur.
Idem impudentes quoque de puerorum amoribus,
nuptiarumque communitate leges tulit.
CAP. IV.
PythagOrae futilis nugatoria deliria.
Samius autem Pythagoras integri quadrienni
silentium docebat. Adhasc suos hortabatur, ut
tinendum edicebat (quod esculenti genus alioqui
plerisque nostrum gratissimum est, et inter pran-
diorum apparatus fere apponitur) quasi tantumdem
flagitii committat, qui fabis, quantum qui paterno
capite vescatur. Etsi nonnulli ad allegoriam tra-
hentes, Pythagoram sub fabarum involucro dicas
seu judiciales sententias intellexise affirmant, ut
μὴ δικοφαγεῖν, seu sententias non esse vorandas,
sedjus ex aequo et bono prosequendum esse signi-
ficaret: unde etiam κυαμοτρῶγες seu fabivori

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.