PG 139, col. 1107

judices olim dicebantur, quorum sententias vena- Α formae subsisten‘timque prorsus expersiNam si forte
rae sectae initiati dogmatum praeceptoris sui ratio-
nes anquirentibus nihil aliud responderent, quam:
Ita dixit : seu, Pythagoras ita docuit. Hic praete-
rea coelum corpus, ejusdemque sidera lunam
et solem oculos esse dicebat. Caeterum cum
magicen quoque exerceret, in conferta populi
turba femur aureum aliquando ostentavit. Piscium
quoque qui forte in littorejacebant, et quia recens
capti, palpitabunt numerum ariolatus est. Primus
denique ἐνσωματώσεις seu animarum in alia cor-
pora migrationes,quaa σωμάτων μεταγγισμοὶ, seu
corporum elutriationes et transfusiones a Graecis
B
dicebantur, delirus ille {utilisque nugator excogi-
tavit.
CAP. V.
Epicuri mellitarum placentarum helluonis nugae.
At Epicurus Deum et providentiam esse negabat,
corpus hoc universitatis ex atomis constare, quales
una cum solaribus radiis apparent, rursusque in
easdem resolvi asserens: quasi natura perpetui-
tate quadam generet, denuoque in illa ipsa resol-
vatur, ex quibus composita est. Porro hoc ipsum
universitatis corpus ab ima sede et fundamento
ovi formam exprimere, naturamque adeo ipsam
spiritu, qui coronas aut coaguli instar ovum ambit
constringi, et coartari; universam insuper natura:
molem nimio violenti spiritus impetu in duo he-
misphaeria diduci,quorum alterum cmleste, alterum
terrestre sit : quin etiam ea quas in universa re-
rum natura levissima sunt,sursum scilicet inlucem,
mtherem et auras tenuissimas superfluitare: quas
contra gravissima, quisquiliisque et ramentis simil-
lima sunt, ea deorsum in terram, et humidam
aquarum substantiam subsidere: omnia denique
per seipsa suaque sponte cum axis astrorumque
circnmvectione moveri affirmabat. Idem beatitudi-
nis quem, seu summum bonum, in voluptate con-
sistere ratus, mellitis placentis, impensius quam
mures adipalibus, oblectabatur.
CAP. VI.
Moses philosophis certior. Principia rerum elementa.
Ecquod elementorum primo productum.
Ut autem generatim quid externi philosophi de D ipse coelum quintum corpus esse longe diVersa ab
universae naturae fabrica senserint, explicem (ut
cum illos inter se dissentire cognoveris, inde
quiscunque de rerum generatione prolocuti sunt,
ut plurimum a vero aberrantia perspicere possis),
Moses quidem simpliciore magisque compendiario,
imo potius'copiosiore style de mundi creatione
disserens: In principio, inquit, fecit Deus cwlum
et terram. Deinde ea ordine quae suntin casio per-
currit.At externorum philosophorum nonnulli prin-
cipia rerum materiam et formam dixerunt. Pri-
mumque adeo materiam quis sub sensum quidem
minime cadat,sed sola cogitatione comprehendatur,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.