PG 139, col. 1108

tur. Cui quidem si facies aut figura quaepiam,
quam formam vocant imprimatur, sic tandem in
elementum, aetherem videlicet, vel aquam, vel
ignem, vel terram evadit: ex quorum deinde com-
mixtis elementis composita corpora, et animata et
inanima nascantur. Maiorem itaque materiae et
formae principiorum, quam elementis quatuor ι
bisque vicissim elementorum, quam reliquis coro
poribus rationem inesse tradunt. Atque eorum
quidem nonnulli eodem quo Deum in gradu mate-
riam quoque collocant, utpote quas omnium qua
sunt in rerum natura prior sit et antiquior, imo
vero corpora. omnia successione continua producat
(cum nos interim Deum rerum omnium principium
principiisque adeo ipsis antiquiorum esse profitea-
mur),quaa denique post substantias materias exper-
tes materiam ipsam protulerit, alque ita demum
universum natura; corpus fabricata sit. Alii vero
physiologia arcana diligentissime rimati, ecquod-
nam elementorum primo productum fuerit variis
inter se concertationibus disputaverunt. Atque
aliis quidem primus omnium ignis emersisse vide-
tur, propter vim ei insitam, qua cuncta consumit:
aliis aer, cujus afflatu et reflatu animantia consi-
stunt: aliis aqua generandi facultatis ergo, qua
inesse illi fertur; aliis denique terra, quod ex ea
animantia omnia ortum habeant, atque in eam de-
C nuo resolvantur.
CAP. VII.
De [dcis et Caelo.
Et Plato quidem ideas primae nomine intelligen-
tiam et inenarrabilem phantasiam, illamque adeo
imaginationem qua mundum creavit: secunda:
vero,heatarum mentium ordinem,mundique hujus,
qui sensibus patet exemplar : tertias denique, ge-
nerales illas rationes intelligit, quibus res a suis
corporibus abstractas contemplemur, ut cum de
homine, vel equo, vel bove sermo instituitur. At
Aristoteles ideis substantiam tribuit, nec eas, uti
Plato, per se vique sua subsistere censet. Ide-.1
elementis natura praeditum auctor est. Caelum
certe Platoni id esse videtur, quod in quatuor ele-
mentis maxime praelucet. Terrestris enim corpora
illeinfima elementorum parte, ut quae omnium
crassissima sit malericique plus habeat, caelum
autem maxime luminosa earumdem parte cons-
tare autumat. Casterum Aristoteles rationem quo-
que adfert, quare coelum corpus esse quintum sibi
videatur, quippe quia directus elementorum sit
motus, cum cretum in orbe feratur. Itaque diversi
motus ergo, diversam illi quoque a quatuor ele-
mentis substantiam assignat.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.