PG 139, col. 1122

mandos utilia elicerentur. Ad se adeuntes proba-
bant, eosque tandem fortitudinis et. constantia:
specimine celebres in consortium ultro suum
ascisceliant. In judiciis exactissimijuxta et justis-
simLIn congressibus et colloquiis mutuis exspuere
illis religio erat. In primis autem mala obfirmato
animo nihili faciebant, atque dolores quidem me-
ditationibus superabant. Mors Illis quin cum laude
et gloria obiretur, immortalitate ipsa potior erat.
Quare multi si quando propter legem flagris cae-
derentur : neque lorariis adblandiebantur, neque
lacrymabantur : imo vero et verbera ridebant, et
animas profundere
parati, ac si denuo easdem recepturi essent. Apud
ipsos enim obfirmata hazc Opinio invaluerat, cor-
pora quidem corruptioni obnoxia esse, perituram-
que materiam qua constant : animas autem in
aevum sempiternum permanere, quas certe nescio
quo naturas lenocinio, quibusve illecebris ab
aethere purissimo divulsus, atque in corpora de—
missae, illis tanquam carceribus coercerentur,
tandem vero carneis hisce vinculis exsolutis, et
quasi diuturna servitute liberatae, tunc utique
gauderent,et in sublime ferrentur. Atque ut bono-
rum quidem animaa (qua in re Graecis consentiunt)
amoena quaedam loca supra Oceanum incolerent,
quae neque imbribus, neque nivibus, neque calo—
ribus intestarentur, sed quibus ab Oceanolevis
aura zephyri aspiraret: malorum vero ad tenebri-
cosa et hyberno frigore rigentia, denique suppli-
ciis omne genus nunquam desituris scatentia loca
protruderentur. Et mihi quidem Graaei eodem
consilio fortibus viris (quos heroas et semideos
illi vocant) Fortunatorum insulas consecrasse,
impiorum contra animas Orco (quas sceleratorum
sedes est) addixisse videntur, ubi etiam Sisyphos,
Tantaloslxionas, et Tityos quosdam meritis affici
pinnis in fabulis est. Primum itaque perennes ani-
mas esse supponunt, deinde ad virtutum persecu-
tionem vitiorumque fugam hominibus concessas
affirmant, propterea quod viri boni, quandiu vi-
vunt, meliores evadunt, certa spe adducti, fore
ut post obitum in honore habeantur, sceleratorum
contra aii‘ectus ita metu praepediantur, ut etiamsi
in vita lateant, post mortem tamen certum sibi
exitium exspectent.
CAP. XXXVII.
Iudaeorum in septem sectas divisio.
Ex huiusmodi Essenorum vivendi ritu, ni mea
me fallit opinio, nostrates Nazaraei pleraque sua
instituta deprompserunt, quamvis et illa tempore
interciderent. Caeterum tandem Judaismus in Sa-
duceeos, Scribas, Phan-imos, Hemerobaptistas, Na-
zareos, Essenos, et Herodianos divisus est.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.