PG 139, col. 175
genuinum esse censeatur; quod vero discordat, id
veluti spurium et repugnans rejiciatur.
GR. Recte dicis. Id enim optimum ordinem
decet et haud pauca confert ad veritatem digno-
scendam. Quod enim ex principiis et suppositioni-
bus veris consequitur, id ipsum omnino verum est;
contra quod ipsis adversatur et repugnat, falsum
erit :sic itaque faciendum. ‘
2. LAT. Dic igitur mihi: aisne esse Trinitati
quaedam essentialia et naturalia ?
GR. Aio, eam enim et essentiam etnaturam ha-
bere constat, licet supra essentiam et supra natu-
ram sit ejus esse.
LAT. Eademne esse statuis essentiam et natu-
ram, an diversa ?
GR. Eadem omnino. lta enim docent sancti
Patres (Γ).
LAT. Quid vero εἰ Nonne et hypostatica quaedam
dicis inesse Trinitati et personalia ‘I
GR. Et hinc affirmo. Sunt enim in ea hypostases
et persona), licet sancta Trinitas sit sine nomine
et super omne nomen. Nam supra omnem rem et
cogitationem et denominationem est superdivinaa
Divinitatis super omnem exsistentiam exsistentia,
sive, ut magis proprie dicam, superexsistentia;
attamen et essentia et natura una et eadem atque
indill'erens sancta) Trinitatis divinitas praadicatur,
et rursum Pater et Filius et Spiritus sunt hypo-
stases et personae divinitatis.
LAT. Eademne esse dicis Ι]ωο et illa, an vero
diversa τ
GR. Quaenam vero intelligas, edissere.
LAT.Idemne essentia et hypostasis, an aliud,
atque idemne natura et persona, an vero non
idem 7
GR. Aliud est natura a persona, et aliud es-
sentia ab hypostasi. Sic enim placuit, licet apud
nonnullos aliquando essentia sive natura et hy-
postasis, qua) sunt diversa nomina, pro invicem
accipiantur, id est de una eademque re. Idem vero
est hypostasis et persona, sicut pariter idem es-
sentia et natura. Consequenter vero his eadem
quidem sunt quis dicuntur essentialia et naturalia.
diversa vero ab his hypostatica et personalia, qua:
et ipsa inter se eadem sunt. Alia enim sunt essen-
tialia et naturalia,et alia hypostatica et personalia,
etsi neque essentialia et naturalia sine hyposta-
ticis et personalibus sunt, neque haec sine illis.
Etenim essentia et natura aliud quidem est, ut
dixi. ab liypostasi et persona; sed neutra est abs-
que altera. Neque enim essentia insubsistens est,
neque subsistentia essentia expers (g).
(f) Vide Eliam _§retensem gomment. ⁸ἱιι Greg.
Naz. or. 11, p. 6, 18. t. Il, ed. Bill. et Aristot. Μῖ-
taphys. 1. ιν, c. 4.