PG 139, col. 182

aliam migrent vel eadem hypostasis aliam ex alia
transsumat proprietatem. Quod haud longe abest
a Sabellii opinione. Etenim si Pater et Filius
unum et idem sunt secundum Sabellium, comae-
quitur omnino, Spiritum ex Patre procedentem
etiam ex Filio procedere; imo mox et ex seipso
procedet.
LAT. Verum apud nos locum non habet Sa-
bellii opinamentum. Neque enim hypostases con-
tundimus et personas; neque proprietates trans—
ponimus, neque unam eamdemque hypostasin in
aliam et aliam proprietatem transierimus. Neque
unam esse existimamus illa tria personam vel unam
hypostasintripersonalem; sed ethypostases tres esse
dicimus Deitatis,et unamquamque liypostasin in im-
mota proprietate servamusA’amque Patris proprium
ingenitum,Filii vero genitum, et Spiritus sancti pro-
cedens esse statuimus (k).At quemadmodum Patris
non ingenitum dumtaxat.sed et generatio et produ-
ctio sive emis‘sio, si ita dicendum est,sic etFilii non
solum est genitum esse, verum et producere, et
Spiritus salicti procedere quidem, sed non sim-
pliciter : verum sic quiderm ex Patre. sic vero ex
Filio, hoc est immediate quidem ex Filio, mediate
vero ex Patre, quia ex Patre quidem per Filium, ex
Filio vero per nihil aliud. Ingenitus enim quum
sit Pater generat Filium, generans vero Filium per
ipsum Filium mediantem simul et Spiritum pro-
ducit et Filius. qui ipse genitus est, pariter produ-
cit Spiritum; et rursum Spiritus ex Patre mediate,
utpote mediante in processione Filio, procedens
simul et ex Filio procedit non amplius per aliud
quoddam medians. Sic proprium ponimus Patris,
quod sitingenitus, generans et mediate producens;
ingenitus, quia ex nullo est, generatis, quia gene—
rat Filium, mediate praelucens quia per medium
Filium Spiritum spirat et producit. Filii vero pro-
prium, quod sit genitus et immediate producat:
genitus quia ex Patre ipse generatus est, imme-
diateproducens, quia immediate ex se ipso Spiritum
emittit medius ipse exsistens inter Patrem et
Spiritum. Spiritus vero sancti proprium procedere
mediate ex Patre, et procedere immediate ex
Filio, quum inter Patrem et Spiritum Filius con-
sideretur, inter Filium vero et Spiritum, quantum
ad processionem ,nemo. Et haec dicimus uniuscuj us~
que trium personarum esse proprietatesquaa sine
ulla immutatione vel commutatione immota: et
integrae perseverant. Quemadmodum igitur non
σθαι τὸ Πνεῦμα· καί »φησι σύγχυσιν τῶν ἴδιοτήτων
σὺνάγεσθαι· ’ὅπερ ἀνασκευάζὲῖ ὁ Λατῖνος tivo
ευφυως.
(k) Ita Si. Maximus ip opusculis t_heolo_gicis_etpo-
temicis t. Il, p. 135, ed. Combefisii, at Fseudo-ju-
stinus in Expositione recta: fidei, ιι. 3.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.