PG 139, col. 183
genitor quidem immediate ex se ipso, spirator
vero mediate per Filium : sic neque Filius quia
genitus est, idcirco a spiratione excluditur, neque
Spiritus, quia ex Patre procedit, ideo ex Filio non
procedit, sed processio ejus immediata quidem ex
Filio, mediata vero ex Patre. Custoditur igitur
unicuique persona) proprietas immota et inconfusa;
sic in unitate Trinitas et indivisain Trinitate uni-
tas. Unitas enim est et Trinitas Pater et Filius et
Spiritus sanctus: unitas quidem propter naturam
divinitatis unam eamdemque, quae indivisa et
inalterabilis est; Trinitas vero propter proprietates,
quae immote se habent juxta ea quin modo diximus.
Cum vero singulis personis immotas custodiantur
proprietates, haud dici potest ex seipso procedere
Spiritus, quia hoc non est Spiritus proprietas;
verum ex Patre per Filium procedens, etiam ex
Filio procedit, non autem per alium quempiam;
et ubi nunc est Sabellii confusio ? Si enim juxta
istum unum diceremus Patrem et Filium vel
etiam Spiritum sanctum tanquam unam hypostasin
sive personam,tunc Spiritum ex Patre procedentem
etiam ex Filio procedere asserentes Sabellio con-
cordes essemus, vel omnino Semi sabelliani, sicut
alii quidam Semiariani. Nam tria illa unam
hypostasin et unum dicentes ita secundum Sa-
bellium, non magis faceremus Spiritum ex Patre
et ex Filio procedentem, quam ex se ipso. verum
et Patrem tum generantem, tum generatum
atque procedentem, et horum unumquodque non
magis ex alio, quam ex seipso; Filium porro non
solum genitum, verum et procedentem,imo etiam
et generantem; rursus Spiritum non solum pro-
cedentem, sed et gignentem et genitum.Ejusmodi
enim sunt Sabellii nugae uni eidemque persona;
diversa nomina et diversas proprietates tribuentis.
Si vero Patrem et Filium solum unam diceremus
personam, ex hac vero una persona progredi
’ Spiritum doceremus, tum et sic Semisahelliani
essemus ex Patre et Filio illum, qui procedit,
procedere asserentes. Nunc vero nos aliam quidem
Divinitatis personam statuentes Patrem, aliam vero
Filium, ejusdem scilicet natura), aliam vero rur-
sus Spiritum, deinde ponentes procedentem ex D
Patre, procedere quoque ex Filio, aliter dicimus.
Qui vero unam 2personam esse aiunt Patrem et
Filium, deinde Spiritum ex Patre et ex Filio pro-
cedere ai‘firmant, absurdum consequens habent,
non quia simpliciter dicunt ea: Patre et ea: Filio,
sed quia ex ambobus tanquam uno, et quia unum
utrumque, Patrem videlicet et Filium, ponunt,
non secundum vim Dominicae vocis verum secus
ac ille dicit : Ego et Pater unum sumus. Non vero,
qui ex Patre et ex Filio dicimus Spiritum, non ut
ex uno dicimus, verum ut ex duabus personis
consubstantialibus consubstantialem procedere