PG 141, col. 1286

sed a veritate emanantia,uti illi lucidissimeirra-
diare, demonstrabitur.Numerus enim divisi est,ex
quo enascitur,non continui, et secundum divisio-
nem singulariter provenit, non secundum compo-
sitionem, ex unitate dualitas, et ex dualitate trias,
non qua: compoantur, sed ex dualitate veluti ad
unitatem, qnze ante ipsam-est, aut ex unitate per
dualitatem simplicem.Quando igiturDous unnmet
trintas est, et ut unum, neque numerum, neque
medium, neque ordinem, neque similia suscipit.
Undenam enim in uno, quod supra omne unum
est. et quantitas et medium et ordo in pluribus,
aut tribus minimum consideraveris? Uti vero tria
hac, sed divino quodam modo, et cogitationibus
Deo ipso addecentibus admittit, et exemplum nu-
meri, qui determinataa quantitatis est in similitu-
dinem assumetur, cum et Trin’tas proprietatibus
secundum progressum determinetur;namqueindi—
vise dividitur. et divise admirabili divinae magnifi-
centiae modo conjungitur. Interim attento animo
sis per Deum,o auditor.Cum interrogans sibi pro-
posuisset, quasi addubitans,qua ratione ex imma-
teriato duplari numero unum esse possit, et per
quam subito causam adnectens fieri non posse, ut
unitas causa sit, et non dualis numerus,quasivel-
let per mediam propositionem, unum nempe esse
sam et non duo, concludere unum ex duobus
non esse: hoc siquidem quod proposuitnecessario
requirebat,ipse nihilominus per interpositae ratio-
nes id ipsum magis confirmat,cum ait:Unitas enim
in dualitatem movetur, indeque in trinitatem, id
vero quid est aliud quam ex unitate dualitas, et ex
dualitate lrinitas,quod est unum secundum deter-
minatum numerum, ut dicebamus? et in theologia
praecelebris concordat, cum inquit, α Unitas enim
in dnalitatem mota,in Trinitate subsistit,-conclu-
sit,duo unius causam non esse,sed unum' duorum.
Causa vero est,adeo inconsequenter,etnon secun-
dum propositum problema conclusionem colligere,
quod opinetur,duas causas introducere, siquis di—
it, ex duobus unum esse. Sed in nullo modo
est,namque est ex dualitate unum, ex duabus sci-
licet unitatibus tertia unitas.Igitur si ex duobus a
se disjunctis esset aut ita divisis, ‘ut unum ad alte-
rum non referretur, neque abillo exsisteret,neque
medium essetin progressu, si, inquam, hoc modo
se haberet, et tertium non tertium, sed secundum
hinc et hinc inter ambo consideraretur, et non se-
cundum seriei asservientem egressionem, non in-
congrue duorum principiorum, et duplicis causae
ratio introduceretur. Verumtamen cum hae ex ad-
verso se habeant,et tertia unitas per mediam uni-
tatem ex prima et principali monade,quod sit pos-
sideat, inde ergo et media unitas causam trahit,
illamque principium atque originem sui agnoscit,“

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.