PG 142, col. 32

τε συλλέγων, καλλιγραφεῖν δίδωμι, βουλόμενος αὐτὰς
εἰς πυκτίον ἔχειν ἀθρόας, Epistolas meas, aliam
aliunde colligens, ut potis sum, eleganter describen-
das trado, eas volens in libello collectas habere.
Volumen istud, quo utor, et ea singula qua in ipso
continentur, diligentius infra recensendo sunt.
(4) Patres vero et avi, etc. Hoc verba, cum aliis
conjuncta qua sequuntur, ut postea adnotabimus,
videntur satis indicare, ex illustri fuisse genere
Cyprium, itemque Graecum hominem, et ex paren-
tibus Graacis natum. Leo Allatius, De Ecclesiae 0c-
cidentalis atque Orientalis perpetua consensione,
lib. ιι, cap. 15, num. 12, Georgium Cyprium vocat
Latinum scribentem contra Latinos. Id unum refert
in Diatriba de Georgiis, eumdem apud Italos natum
Sed iterum in Hottingero, capite 19, pag. 478,
ipsum asserit, Latinis parentibus ortum. Nihil haesi-
tantes Latinis ipsum parentibus in Cypro natum,
enarrant Guillelmus Cave in Historia Litteraria ad
annum 1284 : Casimirus Oudinus in Commentario
de scriptoribus ecclesiasticis tomo ΙΙΙ, ad annum
1280, et Michael Lequienus in Oriente sacro, tomo Ι,
in patriarchis Constantinopolitanis. Nota mihi non
sunt hujusce rei probata monumenta. Joannes
Beccus, ex patriarchatu regia urbis exsul Prusam
missus, contra Georgium vel Gregorium sic sie-bat
apud Pachymerem in Andronico, libro ι, capite 34:
Me Romanum (seu Graecum) hominem, e nova! Ro-
mae (Constantinopoleos) civibus natum, aversamini :
interim dum pro patriarcha veneramini ἄνδρα δὲ
apud Italos (seu Latinos), natum et adultum (in
insula scilicet Cypro, cui reges Lusiniani domina-
bantur). Petrus Possinus ea verba sic reddit:
Cyprium advenam, in ea Latinae ditionis insula e
Latinis genitum. Sed, apud Latinos, verior est in-
terpretatio. Ortus ejus, et educatio in Cypro, Latins:
ditionis insula, ansam dederit rumori, qui ex La-
tinis parentibus natum ferebat. Ex ea origine
vulgares alias suspiciones prodiisse, adnotat Nice-
phorus Gregoras libro vn, capite 1, num. 7, Eo
pretextu, inquiens, quod viginti natus annos, e
θεσίαν παρά Λατίνων ἐδέξατο, redditur, a Latinis,
(5) Servire Barbaris Latinis. Notum cuique, ca-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.