PG 151, col. 1353

virtuosa vita, utilis vita est, et sola inhonesta et vi- Α Ac etiam lItIClll Platonici multa bona, naturam,
idem fere sonant. Et idco opposita eorum, scilicet,
malum, miserum, vitiosum, inhonestum, indeco-
rum, turpe, inutile, peccatum, irrationabile. Adde,
si vis, pravum, flagitiosum, fmdum, tetrum, dete-
stabile: omnia hzecejusdem sunt calamitatis. Ex om-
nibus itaque superioribus flt denique finalis con-
clusio, pro qua omnia in hac ratione praecesserunt,
hac :
Conclusio. Quod si quis vitam ducitvirtuosam et
honestam, quomodocunque commoda et incommoda
huic contingunt, modo non sua culpa : nihil deest
illi ad veram beatitudinem. Et per consequens, si Β _ ε
quis est ita depravatus et corruptus, ut nec vesti-
gium aliquod virtutis et honestatis in eo exsistat,
huic, quanquam omnibus abundet commodis, nihil
deest ad summam miseriam.
CAP. XXXII. Beatum nullum in huc vita, secundum
Platonicos.
Hic quidam Platonici, immortalitati animorum
operam dantes, et eorum quamdam excellentem fe-
licitatem imaginantes, eique vitam hanc comparan-
tes, impossibile asserunt, in hac vita beatum homi-
nem esse. Quibus multi assensum prabentes, nos
a veritate reputant deviare. Est autem inter nos et
ipsos non in re controversia, sed in nomine tan-
tum. Non enim eamdem rem utrique beatitudinem C nia habent esse, ex eodem et suam perfectionem
appellamus, ut de eodem negatio et affirmatio sit.
Namque nos optimam vitam, quas maxime compo-
sito competit, secundum quod hominis natura ca-
pax est, beatitudinem appellantes, et nil alienum
vel incongruum ei addentes, hanc homines conse-
qui posse asserimus.
Illi vero separatorum animorum beatitudinem
considerantes, merito ad illum hominem in hac vita
exsistentem negant pervenire posse. Ergo utrumque
verumest. Nec enim nos illa beatitudine beati eflici,
vi naturali, dum vivimus, possumus. Nec illis no-
stra congruit, vel sufficit beatitudo.
mm
CAP. Ι. Animi vis quotupfex.
Duplex est vis animi nostri. Una qua intelligi-
mus et verum inquirimus, et a falso discernimus,
et a dubiis ad manifesta transimus : et in eis quid
consequens, quid repugnans conspicimus. Et in
agendis, quid mile, quid inutile; quid bonum, et
quid malum ; et cui, ct quantum, et quale inquiri-
mus et iudicamus. Quae vis cum sit intellectiva,
mens appellari solet.
Pn'nox. Gn. CLI

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.