PG 17, col. 640

maximam etiam colligeret memorism antiquitatis,
et mathematicas ad hæc artes facultatemque ora-
toriam adjungeret. Applicavit deinde sese ad Am-
monium, cognomento Saccam, et in ejus exhedris
insignem philosophiæ peritiam comparavit, sed
latonicæ præsertim, quæ tam altas in qjus animo
radices egit, ut succrescentes Christianæ doctrinæ
fruges interficeret; nam Ecclesiæ scita fere exige-
bat ad normam Platonis, et sincera Christi dogmata
Platonicis, ut ita dicam, eoloribus oblinebat. Est
apud VVernerum in Easciculo temporum, Alexandi
in Jerosolymitano episcopatu decessorem Narcissum
Origenis fuisse magistrum. Τale quidem nihil habet
Eusebius; neque certe unde id sumpserit VVernerus,
comminisci possum. Halloxius Origenem scribit
Pantænum quoque præceptorem audivisse; cui uti
assentiamur nulla nos adducunt veterum testimo-
nia; imo vero refragari etiam videntur: meraoriæ
quippe prodit Eusebius Oigenem etiam tum pue-
rum lementis auditorem fuisse; post Pantænum
autem Alexandrinæ scholæ Clementem præfuisse.
Docendi igitur curam tunc abjecerit Pantænus, cum
primum magistris usus est Origenes. Narrant quo-
que Magdeburgenses Cent. m, c. 10, inter præce-
ptores Origenis luillum recenseri ab Hieronymo
in Apologia in Rnfinum. Ab Huillo quidem nonnulla
monitum fuisse Origenem, quæ ad veriorem Scri-
pturæ interpretationem pertinerent, narrat Hiero-
nymus lib. , cap. 3. Quod si præceptor dicendus
est, qui errantem meliora pro tempore amice
submonet, profecto quicunque litteris daυκε
operam nostri invicem praæceptores sumus, quipφe
qui nos invicen monitis juvamus et consiliis, et
Banc veniam petimusque, damusque vicissim (15).
VI. Duo porro hic videnda sunt, utrum Ammo-
nium audiverit Origenes; tum pluresne hujus nomi-
nis ex Ammonii schola prodierint: hæc enim a
viris eruditis in utramque partem disputata sunt.
Priorem quæstionem agitat Baronius ad annum
Chriati 234, mmirarique se dicit qui audire Amamo-
nium potuerit Origenes Ammonio fere ætate suppαα,
et aliorum ipse institutioni aute annum ætatis tri-
cesimum præfectus. Quasi non his sæpe tempori-
bus, ut pluribus probabimus inlra, jam grandes
natu viri scholas frequentarint; et hujus ipsius Am-
monii discipulus lotinus, ad eum audiendum an-
nos viginti octo natus non accesserit, annosque
eum undecim audiverit : quasi catechumenis fidei
Christianæ rudimenta tradere, et grammaticam
publice profiteri non potuerit Origenes; ipse succi-
sequuntur Pannum. Ad id autem quod objicit cla-
rissimus Huetius ex Eusebio Origenem etiam tum
puerum Clementis auditorem fuisse; post Pantæ-
num autem Alexandrinæ seholtæ Clementem præ-
fuisse, respondet Τillemontius Pantæuum quidem
in indiam profectum esse circs annum Chriati 19,
cum quadrimus adhue erat Origenes, sed ipsum
postea Alexandrinm rediisse, ut docet Hieronpmuas
in Catalog. script. ecclesiast., csp. 36.
(15) Horat. De ar poet., vers. 11.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.