PG 17, col. 641

sivis horis sepositum ad audiendum Ammonium Α simpliciter dicti ; alterum Origenistarum, qui findi
magistro usus sit, potest dubitari.
VII. Spissior est et reconditior altera qumstio,
cuius accurate pertractandi commodum nacti locum,
non disputabimus tantum pluresne Origenes ex
Ammonii schola orti sint, sed ab unone etiam et
eodem Origene duplex Origenistarum haereticorum
secta profecta sit; tum etiam multiplexne fuerit
Adamantius. Per mihi sane placet lienrici Valesii
sententia, viri ecclesiasticae juxta et profanae anti-
quitatis litterate periti. Is in luculentis ad Eusebii
Historiam adnotationibus geminum Origenem Am—
monio operam ad audiendum dedisse scribit, alterum
Adamantium nostrum; alterum illum qui cum
Heremrio etPlotino a condiscipulatu conjuncte vixit,
et cujus frequens occurrit mentio in Vita Plotini
a Porphyrio conscripta, et in libri De fine a Longino
lucubrati fragmento, quod huic ipsi Vita: Porphy-
rius intexuit. Rationes quibus id astruit vir doctus
brevi complectar. Adamantium Origenem Ammonii
auditorem multam ex scriptis apud posteros gloriam
fuisse consecutum a Porphyrio apud Euseb. Hist.
lib. vt, cap. i9, traditum est ; at Origenem alterum
Plotinl sodalem nihil praeter libellum De dwmonio
ltus scriptum reliquisse docent iidem Porphyrius et
Longinits. lmperantibus praeterea Gallo et Volu-
siano Origeuem eum , qui Adamantius usurpatur,
rx'remum clausisse diem prodit Eusebius; Orige- ο
nem vero alterum sub Gallieno librum quemdam
elaborasse in eadem Plotini .Vita scriptqu Porphy:
rius reliquit. Quibus tertium illud argumentum
addo. Origenem Adamantium sibi-valde adolescenti
cognitum aliquando fuisse Porphyrius tradidit;
quod non dixisset profecto, si diuturna sibi cum
ilio et constans intercessisset necessitudo : Orige-
uis autem alterius Romae condiscipulmn et arqua-
lem fuisse Porphyrium memoria: prodidit Eunapius.
Sane imperium tenente Philippo iter Romam neu-
liquam suscepisse Origenem Adamantium, et Roma
omnino per id tempus abfuisse certissimum est;
nec enim tam longam peregrinationem credibile est
silentio fuisse pratermissuros Eusebium et Hiero-
nymum : at Origenem alterum ad Plotinum Romae D
tum in scholis publice disserentem accessisse
auctor est idem Porphyrius. Id si animadvertisset
Baronius (I6), neque contra Eusebii fidem Orige-
aem Adamantium, quem ab alio non distinxit,
secundo Romam abiisse ad Fabianum papam pur-
gandi sui causa excogitasset, neque Possevino et
llatloxio idem ut crederent causam praebuisset:
hoc enim unus ille Porphyrii locus vito magno
persuasit. Quemadmodum autem duos Origenes in
unum confuderunt nonnulli, ita ex uno et eodem
Origene Leonida: lilio duos Origenes alii effinxe-
runt, verum alterum, a quo orti sunt Origenisttc
,16) Baron. ad an. 9.48.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.