PG 19, col. 99
EUSEBII PAMPHILI
CJESARIENSIS EPISCOPI
CHRONICORUM LIBRI DUO
Post inventum Eusebii Chronicorum priorem librum, quem Latini veteres nunquam habuerunt, (ἔτιτδὶ
jam diu desiderabant, Armenii denique orbi restituerunt, dna: tantummodo totius operis editiones curata.-
sunt, Mediolanensis videlicet atque Veneta: quaz, separatis locis studiisque facta, haud semel inter se
dissident, neutra vero vel ad unguem elimata vel perfecta est : quanquam ego Veneta: editioni, propter
Armeniaci textus doctorumque scholiorum comitatum, praecipuum honorem sponte defero. Quae cum ita se
habeant, nunquam non optavi tertiam deruunt adornare editionem , quau omnia superiorum bona conjungeret,
mendis exclusis :id quod de priore pra’serlim libro dictum sit, qui unici codicis Armeniaci auctoritate et
Graecorum fragmentorum adminiculo nititur. In posteriore autem libro longe plura adjumenta suppetunt,
quibus egregium Eusebii opus ad meliorem frugem revocare licet : sunt enim in Vaticana Pontificis
Maximi bibliotheca posterioris Chronicorum libri codices plus viginti, quos inter aliquot veteres et praestan-
tissimi. Pra’terea cum in Mediolanensi ac Veneta unius tantum Eusebii verba contineantur, magnum est
operis detrimentum, quod permultis atque pra’claris S. Hieronymi additamentis caret. Neque ipsemet Eusebii
textus in praedictis editionibus , quae ea: Armeniaca codice manant, integer est atque illibatus :etenim luce
meridiana clarius est, non pauca Armenium vel Amanuensem vel interpretem de genuinis Eusebii fra-
gmentis praztermisisse : quam rem Sgncellus praesertim, et Cbronicon paschale (cujus nobilissimus in
Vaticana bibliotheca codex est), aperte demonstrant, de quorum veluti rivulorum ab Eusebio origine nullo
modo dubitari potest. Profecto sanctus Hieronymus affirmat in praefatione, se ante Trojana tempora nihil
prorsus Eusebio addidisse : et tamen Latinus Chronicorum textus complura habet ante Troja: captivitatem,
a Graecis sa'pe fragmentis confirmata, quae Armeniacus codex desiderat. Post Trojam quoque captam multa
sunt ab Armeniaca interprete praetermissa, qua: Hieronymus retinet, nec tamen inter ejus additamenta cen-
sere licet, quia cum Graecis fragmentis sine dubio Eusebianis adamussim congruunt. Operae igitur pretium
me facturum speravi, si universum Eusebii Chronicon nova hac editione integrius, emendatius pleniusque
facerem : priorem scilicet librum duarum collatione editionum, criticis aliquot animaduersionibus , philolo-
gico studio ac sedulitate expolirem et reformarem : posteriorem vero, non solum praetermissis ab Arme-
niaca interprete Eusebianis fragmentis augerem, verum etiam doctis Hieronymi laboribus cumularem;
etquod apprime intererat, tot codicum Vaticanorum auxilio fretus nova prorsus lectione donarem. Ha'c
est igitur consilii mei summa : cui jam illud addendum est, quod lacunam codicis Armeniaci, inter priorem
alterumque librum interjectam , id est consulum Caesarumque, cum decurrentibus olympiadibus , seriem,
invocato Chronici paschalis auxilio certissime, ut arbitror, sustuli, et Eusebii opus absolutissimum
reddidi.
—..—-